Capitulum 30
De humilitate abbatis Pinuphii, qui relicto celeberrimo monasterio cui præfuit presbyter, longinquum cœnobium expetiit, ut susciperetur in eo tanquam novitius, desiderio subjectionis.
COARCTAT nos mensura libelli ad finem accelerare; sed obedientiæ virtus, quæ inter ceteras sortitur primatum, non patitur nos præterire silentio gesta eorum qui per obedientiam claruerunt. Propter quod utrumque congrue temperantes, utpote tam brevitati quam studiosorum desideriis atque utilitatibus deservientes, unum adhuc humilitatis exemplum ponemus: quod non ab incipiente, sed a viro perfecto et abbate peractum, potest sua lectione non solum juniores instruere, sed etiam seniores ad perfectam humilitatem accendere.
Vidimus itaque abbatem Pinuphium, qui quum esset maximi cœnobii presbyter in Ægypto, et propter reverentiam suæ vitæ et ætatis ac sacerdotii cunctis honorabilis, videns se propter hoc exercere non posse humilitatem quam secundum mentis suæ ardorem exsequi concupivit, clam de cœnobio fugiens, solus perrexit usque in ultimas Thebaidis partes; ibique deposito habitu monachorum, sæculari veste indutus, accessit cœnobium Tabennensiotarum, quod sciebat districtius esse cunctis cœnobiis, et in quo credidit se posse latere propter distantiam regionis, vel magnitudinem claustri, aut propter multitudinem Fratrum. Ubi ante fores diutius perseverans, et omnium Fratrum genibus provolutus, affectuosissimis precibus rogavit ut susciperetur. Quumque post multas quasi aspernationes tandem fuisset admissus: quod scilicet decrepitus senex, et qui vitam suam consumpsisset in sæculo, recipi postularet in monasterio quando suis voluptatibus jam ultra deservire non posset, nec causa religionis id attentaret, sed famis necessitate inductus; ei tanquam seni et nulli operi apto, cura et diligentia horti mandata est. Quam prosequens sub Fratre alio juniori cui erat commissus, sic Fratri illi se subdidit, atque cum tanta obedientia desideratam humilitatis virtutem perduxit ad actum, ut tota sedulitate expleret quotidie non solum pertinentia ad horti culturam, verum etiam universa officia quæ erant omnibus Fratribus aspera, gravia et indigna, imo a cunctis reputabantur horrenda. De nocte quoque clam surgens, quamplura effecit tam furtim, nullo teste aut conscio, quod nemo cognovit.
Quumque ibidem per annos tres latens, quæreretur a Fratribus suis undique per universam Ægyptum, tandem visus a quodam qui nuper venerat de Ægypto, agnosci vix potuit præ humilitate habitus sui, et vilitate officii quod gerebat. Siquidem dorso incurvato terram aperuit sarculo, deinde stercora humeris suis apportans, ea olerum infudit radicibus. Quumque Frater hæc intuens, de ejus cognitione diutius dubitasset, tandem propius accedens, et non vultum dumtaxat, sed et sonum vocis diligenter considerans, statim se ad ejus pedes prostravit. Per quod omnibus primo intuentibus magnum incussit stuporem, cur fecerit istud ei qui apud eos habebatur extremus, tanquam novitius et nuper de mundo egressus. Sed paulo post majori sunt admiratione percussi, quum Frater ille prodidisset nomen senis, quod apud eos quoque fuit famosum. Tunc universi Fratres veniam postulaverunt ab eo de hoc quod tanto tempore eum inter juniores ac parvulos deputaverant; atque ad proprium cœnobium reduxerunt eum invitum ac flentem, eo quod ex invidia diaboli privatus esset conversatione sibi condigna, et humilitate diu quæsita ac tandem inventa, nec meruisset vitam suam in arrepta subjectione finire. Denique Fratres eum diligentissime custodiebant, ne rursus latenter ab ipsis aufugeret.
Chapter 71 of 279