Skip to the text

Capitulum 17

Quibus auctoribus sit inventum ut lectio fiat ad refectionem; et de magno Ægyptiorum silentio.

PORRO, quod reficientibus Fratribus sacræ lectiones in cœnobiis ad mensam legantur, non de Ægyptiorum sed Cappadocum observantia emanavit: qui hoc statuerunt magis ad reprimendum verba otiosa, superflua, præsertim contentiosa quæ frequenter refectionis tempore proferuntur (videntes ea aliter cohiberi non posse), quam causa spiritualis exhortationis. Ab Ægyptiis autem et Tabennensiotis monachis omnibus tantum in mensa servatur silentium, ut tanta Fratrum multitudine reficiente, nemo audeat semel mutire, præter eum qui decaniam suam exercet ac præest: qui tamen sonitu magis quam voce significat, si quid viderit oportere apponi Fratribus aut deponi. Et tanta hujus disciplina silentii manducantibus eis servatur, ut cucullis ultra oculorum palpebras tractis ne oculis evagentur, nihil nisi mensam et cibos ante se positos intueantur, ita ut nullus notet quantum aut qualiter reficiat alter.

Chapter 58 of 279