Capitulum 23
De obedientia abbatis Joannis, per quam ad gratiam prophetiæ pervenit.
ET quoniam liber iste prænotatur hoc titulo, De institutione ejus qui renuntiat huic mundo, per quam ad veram humilitatem et perfectam obedientiam introductus, ceterarum quoque virtutum possit perfectiones ascendere : necessarium reor quorumdam seniorum gesta exprimere, sicut promisimus, exempli gratia, per quæ in virtute obedientiæ præfulserunt; de multis valde pauca narrantes, ut ex his non solum incitamentum vitæ perfectæ, sed etiam forma propositi oriatur eis qui cupiunt perfectiora sectari. Quamobrem de tam innumerabili Patrum multitudine ponemus duos aut tres, propter succinctam brevitatem præsentis libelli. Primo, abbatem Joannem, qui commoratus est juxta Lyco*, quod est Thebaidis oppidum. Qui propter virtutem obedientiæ suæ ad prophetiæ gratiam sublimatus, sic universo claruit orbi, ut etiam regibus mundi hujus suis meritis redderetur illustris. Quum enim in extremis Thebaidis partibus moraretur, ut diximus, Theodosius imperator non audebat ante ad bella procedere contra præpotentes tyrannos, nisi prius abbatis Joannis oraculis animaretur atque responsis : quibus tanquam cœlitus sibi delatis confidens, triumphum obtinuit de desperatis bellis ac hostibus.*
Lycopolim
Chapter 64 of 279