Skip to the text

Capitulum 41

Quarum debilitatum similitudinem in se suscipere debeat, qui in cœnobio commoratur.

QUÆ omnia ut consequi possis, et sub spirituali regula perpetue perdurare, tria hæc sunt tibi necessario in monasterio observanda. Ut scilicet exemplo Psalmistæ dicentis: Ego autem tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum; et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones: tu quoque velut surdus et mutus1 ac cæcus incedas, ut dempta consideratione ejus qui merito perfectionis suæ fuerit tibi ad imitandum præpositus, tanquam cæcus non videas quæcumque tibi occurrerint minus ædificatoria, ne animatus auctoritate aut exemplo eorum qui talia agunt, alliciaris ad deteriora, et ad ea quæ ante damnasti. Idcirco, si audieris aliquem inobedientem vel contumacem, seu detrahentem, aut aliter facientem quam tibi traditum est aut commissum, non scandalizeris, nec tali subvertaris exemplo ut eum sequaris; sed universa pertranseas, tanquam surdus qui ea nequaquam audierit. Si tibi aut alteri irrogentur injuriæ sive convitia, esto immobiliter patiens, et ad responsionem vindictæ seu talionis sis tanquam mutus. Ausculta semper versiculum istum Psalmistæ, et eum in tuo corde decanta: Dixi, Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea; posui ori meo custodiam, quum consisteret peccator adversum me; obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis.2 Sed et quartum istud præ omnibus tene, quod et tria prædicta commendat et ornat, ut juxta præceptum Apostoli, te stultum facias in hoc mundo, ut sis sapiens:3 utpote nihil decernens ex his quæ tibi fuerint jussa, sed obedientiam semper cum omni simplicitate et fide exhibeas, illud tantummodo judicans sanctum, utile et peritum, quidquid tibi injunxerit dictamen Dei, aut senioris tui. Tali etenim institutione fundatus, poteris sub disciplina hac perpetue perdurare, nec ullis tentationibus inimici aut machinationibus avelleris de claustro.

Footnotes

  1. Ps. XXXVII, 14, 15. ↩

  2. Ps. XXXVIII, 2, 3. ↩

  3. 1 Cor. III, 18. ↩

Chapter 82 of 279