Capitulum 18
Quam illicitum sit extra mensam communem aliquid cibi aut potus gustare.
DENIQUE, ante communem refectionem legitimam et post eam, summa cautione observant ne quis extra mensam aliquid cibi accipiat: in tantum quod, dum Fratres eunt per hortos atque pomaria, et vident non solum poma in arboribus blande ac passim pendentia, sed etiam super terram jacentia et ad colligendum parata, suaque opportunitate et copia ad consensum concupiscentiæ allicere valentia, non tantum ex eis nihil gustant, sed nec manu attingunt, præter id quod ad communem mensam eis præbetur, ac erogatione dispensatoris per Fratrum obsequia manifeste proponitur.
Chapter 59 of 279