Capitulum 25
De unico olei vase a Joanne projecto ad senioris sui imperium.
QUUM itaque talibus exercitiis Joannes adhuc juvenis eruditus in obedientiæ virtute quotidie cresceret, et ejus humilitas innotesceret multis, suavisque odor obedientiæ suæ per cuncta monasteria diffunderetur; quidam Fratrum desiderio probationis, imo ædificationis, venientes ad senem, quum obedientiam Joannis quam audierant, mirarentur, vocans eum subito senex, dixit: Ascende, et deorsum projice per fenestram vas olei, quod solum nostro atque advenientium usui modicissimum ministrat liquorem. Quod ille ad superiora velocissime scandens projecit deorsum et fregit, parum cogitans ineptitudinem præcepti, diuturnam eorum necessitatem, infirmitatem corporis, penuriam expensarum, squalentisque eremi difficultates atque angustias: in qua, etiam si abundasset pecunia, tamen vas tale inveniri non poterat nec reparari.
Chapter 66 of 279