Capitulum 19
Qualiter per Palæstinam ac Mesopotamiam quotidiana obsequia Fratribus exhibeantur.
NE quid autem de institutis cœnobiorum omisisse videamur, commemorandum breviter puto qualiter quotidiana obsequia Fratribus exhibeantur, etiam per alias regiones. Per totam namque Mesopotamiam, Palæstinam et Cappadociam, universumque orientem, Fratres singulis hebdomadibus succedunt invicem ad hæc obsequia mutuo sibi reddenda, ita ut secundum multitudinem cœnobii ministrorum numerus deputetur. Qui injuncta sibi obsequia cum tanta devotione et humilitate implere festinant, quod nullus servus domino suo, quamvis durissimo ac præpotenti, tam promptum exhibet famulatum: ita quod consueta obsequia implere non contentantur quæ regulari institutione solvuntur, sed de nocte quoque surgentes unus opus alterius impleat, et secrete invicem se præveniant ad faciendum quæ aliis incumbebant, et unus alium relevet a labore. Præterea unusquisque septimanam suam suscipiens, ministrat usque ad cœnam sequentis dominicæ. Qua peracta, ita finitur obsequium totius hebdomadæ, ut omnibus Fratribus in unum convenientibus ad cantandum psalmos quos ante noctis quietem ex more decantant, hi qui ministraverunt omnium pedes per ordinem lavent: hanc mercedem pro labore totius septimanæ ab eis fideliter expetentes, ut omnes generaliter orent simul pro eis qui juxta Christi mandatum pedes ipsorum laverunt, quatenus quidquid per ignorantiam aut fragilitatem peccaverunt, eis indulgeatur, et consummata obsequia devotionis eorum sint Deo accepta tanquam sacrificium pingue. Sicque feria secunda post psalmos matutinos assignant vasa et utensilia in quibus ministraverunt, Fratribus qui in ministerio eis succedunt. Qui utensilia illa cum tanta cura et sollicitudine suscipiunt atque custodiunt, ne quid ex illis minuatur aut pereat, ut credant se pro minimis quibuslibet vasis, tanquam Deo consecratis, rationem reddituros non solum præsenti dispensatori, sed etiam Creatori, si forte aliquid ex illis per ipsorum negligentiam fuerit diminutum.
Cujus disciplinæ modum, et quanta fide ac cautione servetur, poteritis scire testimonio uno quod exempli gratia ponam. Sicut enim studemus satisfacere vestro fervori, quo cupitis vobis iterato narrari hoc libello etiam ea quæ optime scitis, desiderantes plenam universorum cognitionem: ita veremur mensuram brevitatis excedere.
Chapter 60 of 279