Capitulum 21
De spontaneo quorumdam Fratrum obsequio.
NOVIMUS quosdam Fratres in quorum septimana tantus fuit defectus lignorum, quod solita cibaria Fratribus præparari non poterant. Et quum ipsi Fratres xerophagia contenti essent quousque possent ligna afferri, et donec hoc esset abbatis auctoritate præceptum, et universis id Fratribus placuisset, nec aliquis ullum speraret coctionis pulmentum; Fratres præfati dolentes se fructu ac mercede sui obsequii ac laboris fraudari, si in ordine ministerii sui non pararent consueta cibaria Fratribus, tantum sibi indixerunt laborem spontaneum tantamque curam, ut in locis illis aridis ac sterilibus, in quibus ligna inveniri non valent, nisi ab arboribus fructiferis excidantur (non enim ibi, ut apud nos, reperiuntur ulla fruteta silvestria) : ibi, inquam, Fratres illi per inviam solitudinem discurrentes, et eremum quæ versus mare Mortuum tenditur circumeuntes, collegerunt in gremiis suis festucas ac spinulas tenues a vento huc illucque dispersas, consuetaque cibaria per hæc Fratribus præparaverunt; nec de solita coctione patiebantur aliquid subtrahi, tanta fide exhibentes Fratribus hæc munera sua, quum tamen eos excusare posset honeste lignorum penuria, et abbatis præceptum. Attamen desiderio fructus ac præmii sui noluerunt excusatione hac uti, nec a laboribus supportari .
Cf. tom. II, p. 376 A', 377 C'.
Chapter 62 of 279