Skip to the text

Capitulum 22

De Ægyptiorum modo super quotidianis Fratrum statutis obsequiis.

HÆC dicta sunt secundum morem totius orientis, ut diximus : quem etiam ducimus in nostris partibus necessario observandum. Ceterum apud Ægyptios, qui operibus maxime sunt intenti, non est hebdomadarum mutua vicissitudo, ne sub occasione hujus obsequii omnes ab operis regula impediantur; sed uni probatissimo Fratri cura cellarii seu coquinæ committitur, qui jugiter opus istud exerceat, quamdiu ætas et vires ejus permittunt. Non enim in hoc magno labore corporis fatigatur, quoniam inter eos non est magna cura de coctione cibariisque parandis, quum maxime xerophagiis omophagiisve utantur, et apud quos summa voluptas est singulis mensibus uti sectis porrorum foliis, lapsanio, sale frixo, olivis, pisciculis minutis sallitis quos illi mænidia vocant.

Chapter 63 of 279