Skip to the text

Capitulum 34

Quod abrenuntiatio non sit aliud quam mortificatio et imago crucifixi.

ABRENUNTIATIO nihil est aliud quam crucis ac mortificationis indicium. Ideo scias te hodie esse defunctum huic mundo et desideriis actibusque ipsius, et secundum doctrinam Apostoli, te esse mundo huic crucifixum, tibique mundum.1 Considera ergo crucis conditiones, sub cujus mysterio te oportet de cetero vivere in sæculo isto: quoniam jam non tu vivis, sed vivit in te ille qui est crucifixus pro te.2 Ideo nos oportet in vita ista persistere eo habitu et figura qua ille fuit in patibulo pro nobis suspensus, ut juxta Davidis eloquium, configentes Dei timore carnes nostras, habeamus universa desideria et voluntates animæ nostræ cruci et passioni Christi affixa, non propriis concupiscentiis dedita.3 Sic enim implebimus præceptum Christi dicentis: Qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus.4 Sed forsan dices: Quomodo potest homo jugiter crucem portare? aut qualiter aliquis vivens potest esse crucifixus? Audi breviter rationem.

Footnotes

  1. Galat. vi, 14. ↩

  2. Galat. II, 20. ↩

  3. Ps. cxviii, 120. ↩

  4. Matth. x, 38. ↩

Chapter 75 of 279