Capitulum 13
Quam criminosum habeatur, si aliquis modicum quid suum esse dicat.
SED illam eorum virtutem inter alia instituta reor commemorandam, quod nulli ipsorum licet possidere cistellam aut peculiarem sportellam, nec aliquid tale quod suo possit signaculo claudere, aut servare ut proprium. Quos ita scimus ex omni parte nudos pauperesque exsistere, ut præter colobium, mafortem, caligas, melotem ac psiathium, nil habeant amplius: quum in aliis quoque monasteriis in quibus aliqua remissius conceduntur, videamus hanc regulam districtissime observari, ut nec verbis quis audeat dicere aliquid suum, et magnum sit crimen si monachus dicat, Codex meus, tabulæ meæ, graphium meum, tunica mea, caligæ meæ. Et si casu aliquo per subreptionem aut ignorantiam tale verbum protulerit, per condignam pœnitentiam satisfacere oportebit.
Chapter 54 of 279