Skip to the text

Capitulum 31

Qualiter idem abbas reductus ad monasterium suum, iterum fugerit in Syriæ partes.

UBI dum modico tempore habitasset, eodem humilitatis desiderio ac subjectionis fervore iterum fugit in nocte, non in vicinam provinciam, sed in remotas atque ignotas regiones. Nam navem ingressus in Palæstinam devenit, credens se ibi tutius abscondendum, ubi nec nomen ipsius fuit auditum. Quo quum venisset, monasterium nostrum protinus est ingressus, quod longe non erat a spelunca ubi Dominus noster Jesus Christus dignatus est nasci ex Virgine. Ibique modico tempore latens, diu abscondi non potuit, tanquam civitas supra montem posita, prout Christus prædixit.1 Continuo namque quidam Fratres de Ægypto ad loca sancta orationis causa advenientes, eumque cognoscentes, cum instantissimis precibus reduxerunt eum ad suum cœnobium.

Footnotes

  1. Matth. v, 14. ↩

Chapter 72 of 279