Capitulum 33
Quod sicut magnum est præmium monacho digne conversanti, sic magna instet damnatio negligenti: ideo non debere quemquam in monasterio faciliter recipi.
QUEMADMODUM enim immensa gloria in cœlo promittitur fideliter servientibus Deo, et juxta monasticæ institutionis regulam adhærentibus ei; sic pœnæ gravissimæ imminent eis qui eam negligenter ac tepide fuerint exsecuti, nec dignos virtutum fructus exhibuerint Domino, secundum quod professi sunt, et ab hominibus facere reputantur.1 Melius namque secundum Scripturam est, non vovere, quam vovere nec reddere.2 Maledictus est quoque qui facit opus Domini negligenter. Ideo itaque a nobis diutissime refutatus es, non quasi tuam omniumque salutem non desideremus toto affectu, aut quasi non affectemus etiam procul occurrere cupientibus ad Christum converti; sed ne temere et incaute recipiendo, faceremus nos ipsos reos levitatis apud Deum, et te graviori supplicio dignum, utpote si faciliter nunc receptus, nec onus professionis hujus intelligens, fias post hæc violator, seu fugitivus, aut tepidus. Quamobrem causam renuntiationis debes in primis cognoscere, quatenus cognita ea, instruaris perfectius ex ejus ratione quid te oporteat agere.
Footnotes
Chapter 74 of 279