Skip to the text

Capitulum 35

Quod timor Dei sit crux nostra.

CRUX nostra est timor Dei. Quemadmodum ergo aliquis crucifixus non habet potestatem movendi aut convertendi membra sua quoquam juxta placitum animi sui, ita et nos applicare ac regulare debemus voluntates ac desideria nostra, non secundum id quod nobis suave est præsentialiterque delectat, sed secundum legem Dei, prout ipsa nos constringit ac dirigit. Et sicut qui cruci affigitur jam non præsentia contemplatur, nec de suis affectionibus cogitat, neque pro crastino sollicitatur, nec cupiditate divitiarum movetur, nulla superbia, contentione aut æmulatione succenditur, non de præsentibus dolet incommodis, nec præteritarum recordatur injuriarum, seque adhuc spirantem in corpore reputat esse mortuum omnibus quæ sunt mundi, illuc defigens atque præmittens cordis sui intuitum, quo se credit illico esse venturum; ita nos quoque timore Domini crucifixos, oportet mortuos esse non solum carnalibus vitiis, sed et omnibus mundi rebus ac elementis, illuc habentes oculos cordis nostri directos, quo migraturos nos esse incessanter sperare debemus. Sic enim universas affectiones concupiscentiasque carnales poterimus habere mortificatas.

Chapter 76 of 279