Skip to the text

Capitulum 37

Quod diabolus nostro fini semper insidietur, et nos observare jugiter debeamus caput ipsius.

VERSUTUS etenim serpens calcaneum seu finem nostrum semper observat, quia exitui nostro insidiatur indesinenter, et usque ad terminum vitæ nostræ nos nititur supplantare. Idcirco non prodest bene cœpisse, ac pleno fervore arripuisse abrenuntiationis principium, si post hæc congruus finis non commendaverit ea, ac corresponderit eis, et nisi Christi humilitas ac paupertas quam nunc coram eo professus es, custodita fuerit a te usque ad extremum vitæ tuæ, sicut jam a te exstat arrepta. Quod ut possis implere, semper observa caput ipsius, id est pravarum cogitationum principia, deferens ea ac pandens mox seniori. Sic namque addisces conterere perniciosa ejus principia, si nihil ex eis erubueris tuo revelare majori.

Chapter 78 of 279