Capitulum 24
De ligno arido quod abbas Joannes rigavit ad senioris sui arbitrium.
HIC itaque beatus Joannes ab adolescentia sua usque ad perfectam et virilem ætatem seniori deserviens usque ad finem vitæ illius, cum tanta humilitate inhæsit senioris obsequiis, ut ejus obedientia summum stuporem incuteret seni. Qui volens manifestius explorare an obedientia ista Joannis descenderet de vera fide atque profunda cordis simplicitate, an potius ficta esset et coacta, et solum præberetur ad oculum imperantis, plura ei superflua et minus necessaria, imo et impossibilia, sæpe injunxit. Ex quibus tria ponam, per quæ puritas suæ mentis et integritas subjectionis manifestari possunt volentibus eam scire. Sumpsit namque senex de lignario suo virgultum quod olim excisum, fuit foco paratum, et occasione coctionis non occurrente, jacebat non solummodo aridum, sed temporis vetustate quodammodo putrefactum. Quumque hoc lignum coram Joanne fixisset in terra, præcepit ei ut aqua allata illud quotidie irrigaret, quatenus diurnis humoribus irrigatum ac radicatum, et in antiquam arborem reviviscens, exhiberet diffusis ramis, sub se residentibus, amœnitatem oculorum atque umbraculum ab æstu calorum. Quod præceptum solita veneratione suscipiens adolescens absque omni impossibilitatis consideratione, ita implevit quotidie, ut aquam quasi per millaria duo indesinenter apportans, lignum rigare nequaquam cessaret: sic quod per totum anni spatium nec infirmitas corporis, nec festivitatis solennitas, nec occupatio necessitatis quæ eum poterat excusare honeste, nec interveniens asperitas aeris, potuit eum impedire a præfati exsecutione mandati. Quumque hanc ejus sedulitatem tacitus senex latenter quotidie exploraret, videret quoque eum simplici cordis affectu implere suum mandatum, tanquam de cœlo missum, sine ulla vultus mutatione ac rationis discussione; sinceram ejus obedientiam approbans, et tam longo ejus labori compatiens, ad aridum virgultum accedens, dixit: O Joannes, misitne lignum istud radicem, an non? Quod quum ille nescire se respondisset, senex quasi veritatem rei inquirens, an scilicet lignum radicibus terræ inhæreret, levi motu illud extraxit, projectoque ligno, præcepit ut ab irrigatione cessaret.
Chapter 65 of 279