Skip to the text

Capitulum 43

Recapitulatio, qualiter monachus possit ad perfectionem ascendere.

PORRO, ut omnia quæ diffusius dicta sunt, facilius tuo cordi imprimantur, tuisque sensibus valeant tenacissime inhærere, colligam tibi compendium ex his, per quod breviter scire ac reminisci possis universa præcepta.1 Audi ergo ordinem paucis verbis. Principium nostræ salutis ac sapientiæ est timor Dei, secundum Scripturas. De timore Dei oritur salutaris compunctio. De compunctione cordis procedit abrenuntiatio, id est nuditas et contemptus omnium divitiarum. De nuditate seu paupertate humilitas procreatur. De humilitate generatur mortificatio voluptatum. Ex mortificatione voluptatum mortificantur atque marcescunt vitia universa, pullulantque virtutes. Pullulatione quoque virtutum puritas cordis acquiritur. Puritate cordis perfectio caritatis apostolicæ possidetur.

Libri octo subsequentes, sunt de naturis, causis ac remediis octo capitalium seu principalium vitiorum : Gula videlicet, Luxuria, Avaritia, Ira, Tristitia, Acedia, Vana gloria, Superbia.

Footnotes

  1. Prov. 1, 7; IX, 10. ↩

Chapter 84 of 279