Articulus 2
Quid sit virtus.
INDUAMINI virtute ex alto.1 Augustinus virtutem definit dicendo: Virtus est bona qualitas mentis, qua bene vivitur, qua nullus male utitur, quam Deus in nobis sine nobis operatur. Datur autem definitio ista de virtute infusa: quam Deus dicitur operari in nobis sine nobis, quia per creationem eam infundit absque nostra cooperatione causaliter concurrente ad ipsam virtutis productionem. Interdum tamen peccator se disponendo ad veram contritionem et susceptionem virtutum, dispositive cooperatur ad infusarum virtutum adeptionem.
Sed circa hæc quæritur, quia si nullus male utitur virtute, quomodo quidam dicuntur ex nimio caritatis fervore sua corpora destruxisse seu nimium debilitasse, atque insaniam incurrisse. Et respondetur, quod nemo utitur male ipsa virtute, quoniam omnis actus ex virtute directe ac elicitive procedens, est infallibiliter virtuosus seu bonus. Sed occasionaliter dicitur aliquis se ex caritatis seu devotionis fervore destruere aut debilitationem incurrere, in quantum ratio viri ferventis suo fervori intenta, discretionem non pensat, et male subsumit, putans esse ex caritatis ardore quod procedit ex indiscretione.
Rursus quæritur, an definitio ista virtutis conveniat gratiæ. Dicendum, quod illi qui ponunt gratiam gratum facientem a virtute distingui, dicerent prætactam virtutis definitionem non competere gratiæ. Primo, quoniam gratia est bona qualitas essentiæ animæ rationalis, non mentis, id est voluntatis aut intellectus: quia essentia animæ subjectum est gratiæ, mens autem subjectum est virtutis. Secundo, quoniam gratia non est qualitas qua bene vivitur immediate, sed bona conversatio seu actio virtuosa immediate a virtutibus oritur; gratia vero perficit et Deo gratam efficit ipsam substantiam animæ. Dicuntur quoque virtutes a gratia ramificari, diffundi, oriri: non quod virtutes quoad suam essentiam a gratia producantur, imo sic a solo Deo immediate causantur; sed quantum ad naturalem connexionem, ordinem et condependentiam intelligendum est illud, quia virtutes gratiam naturali ordine præsupponunt.
Rursus Augustinus sic definit virtutem: Virtus est qualitas mentis bene institutæ. Virtus est ordo amoris seu ordinatio caritatis. — Secundum Aristotelem vero, virtus est habitus qui habentem perficit et opus ejus bonum reddit. Est enim virtus formale principium operis boni. Secundum eumdem quoque philosophum, virtus est habitus electivus in medietate exsistens, quoad nos determinatus recta ratione, prout utique sapiens determinabit. Quæ definitio virtuti morali et acquisitæ præcipue competit.
Præterea, mens dicitur bene instituta, ad similitudinem politiæ seu urbis in qua unus est sapiens rector, et ceteri prompte obediunt ei: ita in mente ratio est quasi rex ceteris cunctis animæ viribus imperans, et quid agere debeant intelligens, illisque præfigens. Vel, juxta Augustinum, mens dicitur bene instituta, ad similitudinem regni, quod tunc bene asseritur institutum, quando in eo recte consulitur, recte imperatur, et recte obeditur: sic et mens seu anima bene est instituta, quum ratio recte consulit, voluntas recte imperat, et ceteræ vires recte obediunt. Quam bonam institutionem virtus parit in anima, quoniam virtus illuminat intellectum, dirigit voluntatem, ad cujus imperium facit ceteras potentias exire in actum.
Postremo, gratiam gratum facientem a virtute distinguentes, possunt dicere quod gratia sit habitus supernaturalis creatus infusus, essentiam intellectualis formæ immediate perficiens, atque in esse deiformi ad promerendum vitam æternam idoneo eam constituens. Est namque hæc gratia, supernaturalis lux, forma ac participatio increatæ divinæ essentiæ, cui et supernaturaliter assimilatur, gratam amabilemque constituens intellectualem creaturam.
Footnotes
-
Luc. xxiv, 19. ↩
Chapter 94 of 143