Articulus 6
De virtutibus theologicis.
NUNC autem manent fides, spes, caritas, tria hæc.1 Hæ tres virtutes inter omnes virtutes et dona ac habitus animæ rationalis sortiuntur primatum; atque, ut asserit Augustinus in libro de Doctrina christiana, per has virtutes anima hominis immediate conjungitur Deo, desponsaturque Christo, et veste nuptiali induitur. In libris quoque de Trinitate fatetur, quod propter has tres virtutes in hominum corde plantandas ac construendas, omnium divinorum librorum machinamenta consurgunt. Hinc ceteræ virtutes ordinantur ad istas, præsertim ad caritatem. Ad hoc etenim debemus per virtutes morales refrenare ac moderari passiones, et per virtutes intellectuales clarificare ac perficere rationem, per justitiam quoque dirigere voluntatem, ut actibus fidei, spei et potissime caritatis valeamus sincerius stabiliusque insistere, Deum ex fide perfectius cognoscendo, in eo quoque efficacius confidendo, et ipsum ardentius desiderando atque affectuosius ac dulcius amplectendo.2
Circa hæc quæritur primo, cur istæ virtutes theologicæ appellentur; secundo, cur tres dumtaxat exsistant; tertio, qualiter distinguantur a virtutibus ceteris, et item ab invicem.
Ad primum horum respondet Thomas in prima secundæ, quæstione sexagesima secunda, dicendo: Beatitudo hominis ponitur duplex. Una naturalis, ad quam per vires naturales et virtutes humanas et acquisitas potest homo pertingere: de qua loquuntur philosophi. Alia supernaturalis, quæ est immediata et clara per speciem visio Dei: ad quam homo sine supernaturali adjutorio Dei nequit pertingere. Ideo dantur ei virtutes supernaturales infusæ, quibus Deo supernaturaliter assimilatur per gratiam, quæ est divinæ naturæ similitudo participata ac supernaturalis. Hæ autem virtutes theologicæ nuncupantur, id est divinæ: primo, quoniam Deum habent pro immediato objecto; secundo, quoniam a solo Deo per creationem infunduntur ac conferuntur; tertio, quoniam sola Dei revelatione in Scripturis sunt traditæ. — Potest addi et ratio quarta: quoniam ultimo fini, qui Deus est, mentem conjungunt. Unde Thomas de Argentina in suo ait Compendio: Per has tres virtutes anima fertur in summam Trinitatem secundum tria appropriata tribus Personis. Fides quippe credendo et Scripturis assentiendo dirigit in summam veritatem, quæ appropriatur Filio. Spes autem innitendo et expectando dirigit in summe arduum, hoc est in primam beatitudinem, quæ communicatur intellectualibus creaturis per Dei omnipotentiam, quæ appropriatur Patri. Caritas vero desiderando et amando dirigit in summam bonitatem, quæ appropriatur Spiritui Sancto.
Ad secundum respondet in Breviloquio suo et super tertium Bonaventura: Necesse est animam, quantum ad superiorem suam faciem, in qua consistit Trinitatis æternæ imago, perfici per theologicas tres virtutes, quatenus sicut imago creationis consistit in trinitate potentiarum et unitate essentiæ ipsius animæ rationalis, sic imago recreationis consistat in trinitate harum virtutum et unitate gratiæ. — De hoc ait Thomas in prima secundæ: Virtutes theologicæ sunt tres.3 Ordinatur enim homo ad Deum per intellectum, et quoad hoc infunditur fides; et item per voluntatem, quæ se habet dupliciter ad ultimum finem seu Deum, puta in ipsum tendendo, quod pertinet ad spem, et ipsum tenendo seu amplectendo, quod pertinet ad caritatem. Quæ etiam in præsenti hoc agit aliquo modo, quamvis non ita complete sicut in patria. — Hinc quoque in Summa virtutum habetur: Tres sunt istæ virtutes, quia necesse habemus ultimum finem aliquo modo cognoscere, quod fit per fidem; et bonitatem ipsius desiderare, quod fit per caritatem; fiduciam quoque obtinendi ipsum habere, quod fit per spem.
Ad tertium respondetur, quod virtutes theologicæ a ceteris distinguuntur, quoniam circa ultimum finem immediate versantur, habentque Deum pro immediato objecto, et supernaturales sunt, secundum quod Deus omnem cognitionem et omne desiderium mentis humanæ excedit. Ceteræ autem virtutes circa creata objecta et circa media finis ultimati versantur. Et quamvis sapientia philosophica, imo et theologica, seu sacra Scriptura, Deum habeant pro objecto, alio tamen modo quam fides. Habent enim Deum pro objecto, secundum quod Deus est aliquo modo cognoscibilis, sive per creaturas et per naturale lumen rationis, sive per lumen supernaturale et miraculosos effectus. Fides autem habet Deum pro objecto, in quantum est incomprehensibilis: ideo dicitur fides, tanquam a notitia differens. — Insuper differunt virtutes theologicæ ab invicem, quamvis habeant materialiter idem objectum, quoniam Deus sub ratione formali distincta est objectum ipsarum. Deus namque in quantum prima veritas incomprehensibilis seu clare non visa, objectum est fidei; et in quantum summa et objectalis felicitas nondum adepta, sed adipiscibilis, objectum est spei; atque in quantum summa bonitas fruibilis, objectum est caritatis. Fides quoque est in intellectu, spes et caritas in voluntate. Bonaventura tamen et alii multi doctores dicunt, quod istæ virtutes differunt in subjecto, ita quod fidem ponunt in rationali, spem in irascibili, caritatem in concupiscibili. Sed istud non contrariatur prædictis, quia per irascibilem et concupiscibilem non intelligunt appetitum duplicem sensitivum, sed solam voluntatem, quæ propter similitudinem quamdam, concupiscibilis et irascibilis appellatur.
Footnotes
Chapter 98 of 143