Skip to the text

Articulus 3

De commendatione, dignitate et amabilitate virtutis.

VIRTUS tua, Domine, justitiæ initium est.1 Quoniam gratia gratum faciens et virtus infusa vel realiter idem sunt, vel maximam convenientiam habent, et item quoniam multi dixerunt dona Spiritus Sancti non esse realiter a virtutibus distincta, nam ad minus multum conveniunt; idcirco commendando virtutem, sumam eam communiter et extense, prout videlicet gratia et donum dici possunt virtutes.

Sic itaque virtus accepta, commendabilis est, digna atque amabilis. Primo, ex parte sui auctoris et collatoris. Datur enim et per creationem infunditur a summo et vero Deo dumtaxat, qui sibi soli retinuit donum hoc, quod nullus civium supernorum, nullus angelicorum spirituum nullaque pura creatura potest conferre neque producere, nisi ministerialiter disponendo ad ejus infusionem, incrementum aut perfectionem.2 Hinc solus Deus dicitur peccata dimittere, hominem justificare, et de immundo facere mundum, quoniam nullum horum sine virtutis infusione contingit.3

Secundo commendatur virtus ex parte sui subjecti et loci seu receptoris. Non enim confertur nec inest nisi nobilioribus Dei creaturis, videlicet intellectuali ac rationali substantiæ, id est angelis atque hominibus. In superioribus quoque viribus animæ rationalis potissime sita est.

Tertio commendatur a sua intrinseca bonitate, dignitate ac proprietate. Ipsa etenim virtus ex propria ratione seu definitione est bonitas, imo supernaturalis et præclarissima bonitas intellectualium creaturarum, ita quod eas bonificat atque dignificat absolute. Nam bona fortunæ, dona naturæ, imo et virtutes acquisitæ, possunt malis inesse, nec absolute bonificant eos; sed eo ipso quo quis suscipit aut habet in se virtutem infusam, fit aut est bonus simpliciter. Si ergo tantæ bonitatis et commendabilitatis est virtus acquisita ac naturalis, quod philosophi asseruerunt jugiter esse laborandum pro ea, magisque moriendum quam eam relinquendam: quantæ bonitatis et excellentiæ est virtus supernaturalis infusa, quæ hominem tam sublimiter Deo conjungit, gratificat et bonum ac dignum constituit? Imo virtus infusa incomparabiliter melior, dignior desiderabiliorque consistit cunctis bonis præfatis. Nam sine virtute infusa omnia illa nil prosunt ad consequendum veram salutem, nec statuunt possessorem suum Deo absolute placentem, nec a condemnatione æterna valent eripere quemquam: imo frequenter sunt occasio gravioris ruinæ et condemnationis majoris, iis scilicet qui abutuntur eisdem. Quemadmodum ergo incomparabiliter melius, dignius appetibiliusque censetur, Deo placere, uniri, inhærere, damnationem evadere et salvari, quam sine iis cetera cuncta habere, omnem videlicet temporalium abundantiam, naturalium elegantiam, temporalem prosperitatem, transitoriam voluptatem; sic virtus infusa etiam secundum minimum gradum suum est omnibus illis incomparabiliter melior, concupiscibilior atque præstantior. Cum incomparabili ergo diligentia et conatu est exquirenda, custodienda, et excolenda seu perficienda.

Quarto commendatur virtus a suis nobilissimis ac verissimis denominationibus. Ipsa namque est splendidus radius primæ increatæque lucis; ipsa est divina possessio, angelica locupletatio, ornamentum cœleste; ipsa est lumen, decor et claritas animarum, et vera opulentia ac nobilitatio earumdem; ipsa est via salutis, porta beatitudinis, janua vitæ, stabilimentum et robur omnis mentis creatæ; ipsa est victoria mundi, conculcatio dæmonum, exaltatio angelorum, hereditas atque jucunditas omnium electorum.

Quinto commendatur a multiplici suo effectu, et a præclarissimis, saluberrimis ac potentissimis suis operibus: de quibus erit sequens articulus.

Footnotes

  1. Sap. xii, 16. ↩

  2. Marc. II, 7; ↩

  3. Rom. VIII, 30, 33; Job XIV, 4. ↩

Chapter 95 of 143