Articulus 5
De multiplici distinctione ac divisione virtutum.
ADSTITIT regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate.1 Regina ista uno modo intelligi potest omnis anima virtuosa, regia via incedens seque sapienter gubernans, et motibus passionum imperans ac vitiis prævalens: quæ circumdata est varietate, id est multiplici ornamento virtutum numero et specie aut etiam genere differentium, utpote virtutibus theologicis, intellectualibus atque moralibus.
Itaque Philosophus secundo Ethicorum dividit virtutem in virtutem moralem et intellectualem. Intellectus namque, ad quem pertinent et in quo sunt virtutes intellectuales, atque appetitus, in quo ponuntur virtutes morales, sunt duo principia motiva et productiva actuum humanorum. Denique, inter has virtutes medio modo se habet prudentia: quia secundum essentiam suam est virtus intellectualis, in intellectu subjective existens; sed quoad suum objectum, est virtus moralis, sicut justitia, quoniam circa contingentia et agibilia humana versatur. Loquitur autem Philosophus in divisione prætacta de virtute humana. Nam virtus theologica est divina et superhumana. Ideo divisio illa Philosophi secundum ejus intentionem fuit sufficiens. — Ponit quoque quinque virtutes seu habitus intellectuales, qui sunt, sapientia, prudentia, intellectus, ars atque scientia. Inter quas prudentia pertingit ad perfectam rationem virtutis: propter quod, secundum Philosophum sexto Ethicorum, non inest malis hominibus. Sapientia quoque præ ceteris habitibus intellectualibus rationem virtutis sortitur, in quantum affectionem et saporem boni includit. Porro virtutem moralem Philosophus dividit in principalem seu cardinalem, et in virtutem moralem ei annexam. Ponitque quatuor cardinales virtutes, quibus ceteras virtutes morales asserit esse annexas. In toto autem ponit undecim virtutes morales in genere.
Theologi vero distinguunt virtutem in virtutem theologicam et moralem ac intellectualem. Rursus distinguunt virtutem in acquisitam et infusam, et item in virtutem naturalem et supernaturalem. Nam et infantulis in Baptismo, pœnitentibus quoque in ipsa contritione seu attritionis completione, dantur virtutes, quæ non sunt acquisitæ et naturales.
Postremo, secundo super Somnium Scipionis narrat asseritque Macrobius, quod Plotinus inter philosophiæ professores cum Platone princeps, dividit virtutes in virtutes exemplares, politicas, purgatorias, animique purgati. Omnes quippe virtutes in Deo exemplariter idealiterque consistunt: sicque in Deo acceptæ, exemplares vocantur, quæ sunt virtutum creatarum ideæ. Ideo, secundum Macrobium et Plotinum, prudentia exemplaris, est ratio mentis divinæ in Deo consistens, quam nostra imitatur prudentia, si fuerit vera. Temperantia autem exemplaris in Deo, est concupiscibilis conversio divinæ intentionis ad se ipsam reflexæ. Fortitudo quoque exemplaris, est incommutabilitas Dei in se ipso. Justitia autem exemplaris in Deo, est activa observatio legis æternæ in actibus ejus. — Præterea, si objiciatur quod Aristoteles negat præfatas virtutes esse in Deo, ut nono Ethicorum habetur, dicendum quod non sunt in Deo eo modo quo circa res humanas versantur.
Insuper, virtutes istæ seu eis annexæ, vocantur politicæ, in quantum conveniunt homini secundum quod est animal sociale, civile, ita quod per eas bene se habet in conversatione humana cum proximis suis, juxta illud:2 Cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate. Sicque convenit eis contra passiones et peccata pugnare, et hominis vitam quoad exteriora opera gubernare. — Dicuntur autem virtutes hæ purgatoriæ, secundum quod jam sunt in victoria passionum ac vitiorum, et interiores actus respiciunt, hominemque assimilant actioni ac vitæ Dei et supernorum spirituum, ad quorum imitationem et aliqualem conformitatem debet homo conari, quia per intellectum et intellectivum appetitum habet participationem et parilitatem quamdam cum illis propter mentis splendorem, immortalitatem et immaterialitatem, ut Rabbi Moyses contestatur. Propter quod ait Salvator: Estote misericordes, sicut et Pater vester cœlestis misericors est.3 Et rursus: Estote (inquit) perfecti, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est.4
Unde et Paulus admonuit:5 Estote imitatores Dei sicut filii carissimi. Sicque prudentiæ purgatoriæ est, cuncta mundana contemplatione divinorum contemnere, et omnem cogitatum in divina defigere, sicut ait Apostolus: Quæ sursum sunt quærite et sapite, non quæ super terram;6 et rursus: Omnia arbitror ut stercora propter eminentem scientiam Dei. Temperantiæ vero est, ea quæ corporalis requirit necessitas relinquere, quantum natura permittit.7 Fortitudinis autem, non terreri propter recessum animæ a corpore et conscensum ejus ad superiora, ita ut dicamus: Quis me liberabit de corpore mortis hujus?8 et item: Cupio dissolvi et esse cum Christo;9 rursusque: Quando veniam et apparebo ante faciem Dei?10 Justitia autem purgatoria est, toto corde consentire ad hujuscemodi vitæ custodiam ac tenorem. — Porro virtutes purgati animi appellantur virtutes eorum qui præfatam perfectionem adepti sunt, in quibus plenarie facta est interiorum reformatio atque perfectio, ita quod virtutum possessor jam quiescit in pace in id ipsum, revelata facie gloriam Dei assidue speculando.1112 Sicque prudentia est quæ sola intuetur divina; temperantia, quæ terrenas cupiditates ignorat, id est, non experitur;13 fortitudo, quæ passiones et vitia nescit; justitia, quæ divinæ menti perpetuo fœdere sociatur.
In iis vero locutionibus virtutes istæ videntur extense sumi, prout sapientiam prudentia comprehendit, justitia caritatem, etc. Hoc quoque tangendum, quod virtutes politicæ pertinent ad statum animalem et ad incipientes; virtutes purgatoriæ, ad statum rationalem et ad proficientes; virtutes purgati animi, ad statum spiritualem atque perfectionis.
Footnotes
Chapter 97 of 143