Skip to the text

Articulus 4

De multiplici virtutis effectu et præclarissimis actibus ejus.

NON in sermone est regnum Dei, sed in virtute.1 Non tantum distant ab invicem cœlum et terra quantum virtus et vitium: quod ex eorum effectibus clarissime innotescit. Virtus enim efficit hominem Dei filium et amicum, Christi servum et membrum, Creatoris sui pugnatorem ac militem, summi Regis universorum secretarium ac consiliarium, familiarem et hospitem, domum, templum ac thronum Omnipotentis, angelorum consortem, cœlestis regni heredem, æternæ felicitatis participem, et erigit eum usque ad cœlum empyreum ac supremum. Econtrario vitium seu peccatum efficit hominem dæmonum servum et membrum ac vile jumentum, et deprimit eum usque in tartarum, prout in præcedenti est declaratum libello.2 Verum nunc de virtutis effectu multiplici et præclaro distinctius est loquendum.

Itaque, quoniam (teste Apostolo) eramus natura filii iræ, quia ex naturali origine ac primordiali propagine nascimur in originali peccato, cujus demerito ac reatu privatur homo felicitate cœlesti, et indiget reconciliatione cum Deo;3 hinc primus virtutis effectus in nobis est ereptio seu liberatio ab originali peccato, a quo purgamur atque abluimur in Baptismo non nisi per infusionem virtutis, quæ a peccato purgat formaliter, quemadmodum Deus efficienter, Baptismus vero ac alia sacramenta dispositive ac instrumentaliter, imo et suo modo causaliter, quia efficiunt quod designant. Hinc Apostolus scribit fidelibus:4 Abluti estis et sanctificati estis: abluti videlicet per Baptismum, sanctificati vero per virtutes quæ in Baptismo donantur.

Præterea, quia humana mens ex sua natura est multum instabilis, fragilis et prona ad vitia; idcirco secundus effectus virtutis est, hominem stabilire, conservare ac roborare in bonis. Propter quod ait Apostolus: Optimum est gratia stabiliri cor.5 Et rursus hortatur:6 Confortamini in Domino et in potentia virtutis ejus. Christus quoque hominem virtuosum, utpote audientem ac facientem verbum Dei, comparat viro sapienti qui ædificavit domum suam supra petram, ita quod nec flatu ventorum, nec impetu fluviorum, nec strepitu pluviarum potuit domus ita constructa everti.7 Conformiter homo sic stabilitur ac roboratur virtutibus, quod nec agitationibus tentationum, nec motibus passionum, neque inquietudine vitiorum seu adversitatum dejicitur aut succumbit. Ideo, Salomone testante, justus est quasi fundamentum æternum, et quidquid acciderit ei, non contristabit eumdem.8

Insuper, quia in sæculo isto quasi in campo sumus constituti ad præliandum contra hostes nostræ salutis et contra aciem vitiorum, juxta illud Job, Militia est vita hominis super terram;9 hinc tertius virtutis effectus est, hominem armare, expeditum, accinctum paratumque facere adversus impugnationes dæmonum, stimulos carnis, pravas cogitationes affectionesque cordis, et contra omnem iniquitatem ac sæculi vanitatem, impiorumque hominum suggestionem ac scandalum. Nempe, ut in prima sua epistola sanctus ait Joannes apostolus, omne quod natum est ex Deo, vincit mundum.10 Et sacratissimus princeps Apostolorum hortatur:11 Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret. Hinc Vas electionis nos admonet :12 Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli. Hæc etenim armatura est apparatus et robur connexioque virtutum, seu ipsa virtutum acies ordinata, per quam universis tentationibus, erroribus ac peccatis resistitur. Unde denuo hortans Apostolus : Accipite (inquit) armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo.13

Amplius, quia non potest anima nostra superpulcherrimo Deo ac Sponso suo placere, uniri, et amplexari ab ipso, nisi fuerit condecenter ornata, spiritualiter quoque vestita, et ab omni turpitudine desideriorum carnalium ac nuditate erubescibili (quæ est virtutum carentia) emundata et tecta; hinc quartus virtutis effectus est, mentem vestire ac decorare. Unde in Apocalypsi loquitur Sponsus : Vestimentis albis induaris, ut non appareat confusio nuditatis tuæ.14 Apud Isaiam quoque sponsa, hoc est anima virtuosa, fatetur : Gaudens gaudebo in Domino, quia induit me vestimentis salutis, et indumento justitiæ circumdedit me.15 De hoc amictu atque decore loquitur Dominus per Ezechielem plene : Expandi (inquiens) amictum meum super te, et operui ignominiam tuam, et facta es mihi; et lavi te aqua, et emundavi sanguinem tuum ex te, et unxi te oleo, et vestivi te discoloribus, et calceavi te hyacintho, et cinxi te bysso, et indui te subtilibus, et ornavi te ornamento, et dedi armillas in manibus tuis, et torquem circa collum16 tuum, et inaurem super os tuum, et circulos auribus tuis, et coronam decoris in capite tuo, et vestita es bysso et polymito et multicoloribus, et decora facta es vehementer nimis. Longum esset hic omnia ista exponere, sed super Ezechielem exposita sunt.17

Adhuc, quia non potest anima pervenire ad nuptias gloriæ æternales et beatifici fruitivum Sponsi amplexum, nisi in præsenti sit sponsa ejus per gratiam et nuptias sacramentales, inchoatas ac internales; idcirco quintus effectus virtutis est, quod animam Christo desponsat secundum modum viæ ac fidei convenientem. Unde per Osee Dominus protestatur : Sponsabo te mihi in justitia et judicio, et in misericordia et miserationibus.18

Rursus, quia indignus est homo Deum æternaliter possidere in patria tanquam præmium objectale beatificumque objectum, nec ei uniri potest unione jugiter actuali dilectionis plenissimæ per incessantem fervorem, nisi nunc diligat atque desideret eum super omnia; hinc sextus virtutis effectus est, quod facit hominem Dei filium adoptivum et amicum, Deo super omnia intentum ac inhærentem, imo et Creatori suo valde amabilem atque desiderabilem, juxta quod ait Propheta : Audi, filia, et vide, et concupiscet rex decorem tuum. Propter quod Sponsus ait in Canticis : Aperi mihi, soror mea, columba mea, etc. Unde et ipsa fatetur : Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus.

At vero, quia indignus est homo æternaliter in Deo quiescere in regno superno, nisi jam habeat Deum in se quiescentem ac habitantem; hinc septimus virtutis effectus est, quod facit hominem Dei templum, habitaculum, thronum ac mansionem, sicut ait Apostolus : Vos estis templum Dei vivi. Apud Joannem quoque ait Salvator : Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.

Deinceps, quoniam omnis arbor quæ non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur; hinc octavus virtutis effectus est, quod assimilat hominem paradiso terrestri. Nam reddit eum in bonis actibus fructuosum, sanctis desideriis floridum, meditationibus sacris virentem, sed et bonæ famæ odore respersum, deliciosamque mansionem, in tantum ut in Proverbiis Dominus fateatur : Deliciæ meæ esse cum filiis hominum. Et sicut in paradiso terrestri nulla invenitur tempestas, nulla caligo, nulla defectio; ita in anima virtuosa est mentis tranquillitas, splendor gratiæ, lux virtutum, assiduusque profectus. Et sicut in paradiso terrestri ascendit ac oritur fons, qui inde dividitur in quatuor capita seu flumina;19 ita in anima virtuosa est gratia, quæ ramificatur in quatuor cardinales virtutes. Quemadmodum etiam paradisus in summo terræ loco est situatus, sic anima virtuosa super terrena levatur, et super omnes terrena carnaliaque amantes in sublime sustollitur.

Deinde, quoniam spiritualium hominum conversatio est in cœlis, hinc nonus virtutis effectus est, quod assimilat animam etiam paradiso cœlesti.20 Primo, quoniam sicut in paradiso cœlesti seu cœlo empyreo est clara et incessabilis ac ferventissima contemplatio Dei, sic anima virtuosa habens fidem cum rationibus credendorum et purificatæ mentis intelligentiam, per donum sapientiæ et mysticam theologiam Deum (quantum in hac vita fieri potest) sinceriter contemplatur, fervide amplexatur, et si non jugiter, tamen frequenter intuetur: sicque futuram beatitudinem nunc prælibat, inchoat, participat ac degustat. Secundo, quoniam sicut in paradiso cœlesti est incessabilis laus Creatoris altissimi, juxta illud, Beati qui habitant in domo tua, Domine, in sæcula sæculorum laudabunt te;21 sic homo virtuosus conatur Deum jugiter intra se laudare, quemadmodum ait Psalmista: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo.22 Tertio, nam sicut in paradiso cœlesti est summa et indirupta jucunditas, sic homo virtuosus in prosperis et adversis delectatur in Domino atque in hilaritate obsequitur ei, bona cum ingenti exercens lætitia, ut impleat illud Apostoli:23 Gaudete in Domino semper. Quarto, quoniam sicut inter cives paradisi cœlestis est plenissima caritas, inviolabilis pax imperturbabilisque concordia, sic homo virtuosus ad universos Ecclesiæ filios, imo et ad inimicos sincerum gerit affectum, et pectoris habet pacem, atque cum omnibus tenet in bonis concordiam.

Postremo, quoniam (teste Apostolo) si filii sumus, erimus et heredes, heredes quidem Dei, coheredes autem Christi;24 hinc decimus virtutis effectus est, quod perducit electos ad hereditatem regni cœlestis ac Christi consortium: sicque præservat et eripit eos a damnatione perpetua, a jugo diaboli, a servitute peccati.

Possent demum et alii virtutum effectus ac opera assignari, quæ ad istos possunt reduci: ideo hos nunc tetigisse sufficiat.

Footnotes

  1. 1 Cor. IV, 20. ↩

  2. art. IV. ↩

  3. Ephes. II, 3. ↩

  4. 1 Cor. VI, 11. ↩

  5. Hebr. XIII, 9. ↩

  6. Ephes. VI, 10. ↩

  7. Matth. VII, 24, 25. ↩

  8. Prov. X, 25; XII, 21. ↩

  9. Job VII, 1. ↩

  10. 1 Joann. V, 4. ↩

  11. 1 Petr. V, 8. ↩

  12. Ephes. vi, 11. ↩

  13. Ibid. 13. ↩

  14. Apoc. iii, 18. ↩

  15. Is. lxi, 10. ↩

  16. Ezech. XVI, 8-13. ↩

  17. Cf. t. IX, p. 476 C et s. ↩

  18. Osee ii, 19. ↩

  19. Ten. II, 10. ↩

  20. Philipp. I, 20. ↩

  21. Ps. I, xxxiii, ↩

  22. Ps. xxxiii, ↩

  23. Philipp. IV, ↩

  24. Rom. VIII, 7. ↩

Chapter 96 of 143