Articulus 7
De fide et rationibus credendorum, et qualiter instruendus sit populus in fide.
SINE fide impossibile est placere Deo.1 Quemadmodum in libro de Fide et legibus Guillelmus Parisiensis declarat, Deus requirit a nobis ut intellectum nostrum offeramus ei in sacrificium, subdendo eum auctoritati divinæ in his quæ rationem transcendunt, consentiendo credendis hoc solo intuitu, quoniam Deus hoc exigit et testis est veritatis, ita ut suspendamus propriæ rationis discussionem atque judicium. Propter quod scribit Apostolus: In captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi.2
Hinc idem Apostolus ad Hebræos fidem subtiliter, sed obscure definiens: Fides (inquit) est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium.3 Quam definitionem doctores exquisite explanant. Quod, brevitati studens, dimitto, præsertim quia in isto opusculo pauca aut nulla inserere volo quæ non deservire valeant populo. Verum, ut in secunda secundæ, quæstione quarta, Thomas testatur, definitio illa Apostoli potest in formam hanc redigi ac clarius exprimi:4 Fides est habitus mentis quo inchoatur vita æterna in nobis per assensum supernaturalis veritatis. Denique definitioni Apostoli consonat descriptio fidei quam septimo de Divinis nominibus capitulo tradit divus Dionysius, dicens:
Fides est manens credentium fundamentum, collocans eos in veritate, et veritatem in ipsis. Augustinus quoque: Fides, ait, est virtus qua creduntur quæ non videntur. Et Damascenus: Fides, inquit, est consensus non inquisitivus. Potest item fides sic clare definiri: Fides est virtus supernaturalis infusa, intellectum illuminans et inclinans ad consentiendum veritatibus Scripturarum transcendentibus rationem, intuitu summæ et increatæ veritatis, videlicet ideo quia revelatæ sunt a Deo. Hinc septimo de Divinis nominibus S. Dionysius ait: Est autem fides circa æternaliter subsistentem ac simplicem veritatem.
Itaque fides est radius primæ et increatæ veritatis, inchoatio futuræ beatificæ visionis, oculus mentis, dirigens eam ut sciat ad quid omnia opera sua debeat ordinare et in quosnam debeat figere intentionem, quia de ultimo fine et vera beatitudine erudit eam. Ideo asserit Augustinus in libro quarto contra Julianum, quod nulla est vera virtus nisi fide supposita, quoniam fides ostendit omni virtuti debitum finem. Hinc quoque per se loquendo, fides dicitur virtutum omnium prima. Virtutes namque theologicæ ceteris sunt priores ordine naturali ac dignitate, quia earum objectum est ultimus finis. Finis enim in agibilibus est sicut principium in speculabilibus, eo quod finis primum sit in intentione, moveatque agentem ad operandum. Sed necesse est ultimum finem prius esse in intellectu per cognitionem, quam esse possit in voluntate, in qua est per spem et caritatem. Intellectus etenim movet et excitat voluntatem, quæ de se cæca perhibetur, et cujus objectum est bonum intellectivum, id est intellectualiter cognitum, secundum Philosophum. Quum itaque naturalis cognitio Deum attingere nequeat secundum quod est veræ et supernaturalis felicitatis objectum, oportet ut homo uniatur Deo primo per fidem.
Ex quibus patet responsio ad quæstionem qua aliqui curiose et anxie quærere solent, an in philosophis et aliis quibusdam gentilibus, quorum quidam dicuntur fuisse quasi viri heroici, fuerint veræ virtutes. Et videtur quod imo, quia totis viribus videntur fuisse intenti virtutibus. Oppositum tamen apparet, quoniam non fuerunt fideles, sed infideles, et per consequens vitiosi atque in statu damnationis. — Ad quod respondetur, quod habuerunt virtutes naturales et acquisitas: quæ tamen non attingunt ad perfectam rationem virtutis, quia non faciunt suum subjectum simpliciter bonum, Deoque gratum aut capax salutis, sed simul stant cum peccato mortali: imo fides informis, quæ scilicet non ornatur caritate aut actibus bonis, non est perfecte ac proprie virtus, sed mortua est in se ipsa.
Præterea, sicut in secunda secundæ, quæstione secunda, Thomas declarat, quantum ad prima credibilia, quæ sunt articuli fidei, omnes tempore legis evangelicæ tenentur habere fidem explicitam.56 Idcirco de symbolo fidei ab Apostolis edito instruendus est populus, tamen sine curiosa subtilitatum ac difficultatum fidei discussione. Verumtamen, sicut rursus in secunda secundæ, quæstione decima, sanctus Doctor rationabiliter docet, non expedit coram simplicibus et idiotis disputare de fide, aut infidelium perfidias recitare, nisi forte simplices essent male informati, aut sollicitati, vel quasi dubitantes de fidei veritate.7 Simplices quippe communiter sunt tanto firmiores in fide, quanto minus aliquid audierunt fidei suæ contrarium, et quo amplius putant omnes credere quod ipsi credunt.
Insuper, quamvis ea quæ fidei sunt, ratione demonstrativa nequeant comprobari, evidenter tamen et insolubiliter potest probari quod vera sint, utpote a Deo revelata, attestata et confirmata. nec solum racula soli omnipotenti Dogicarum virtuad fidei christianæ comium et causa effiosissime facta sunt. Sideratio namque priequidem secta auat fidem, id est fidei argumenta, nisi atio primæ largitatis et que catholica a principio mundi habuit diversa miracula : primo in lege naturæ, in Abel, Enoch, Noe, Abraham, et consimilibus. Deinde in populo Israelitico tempore Moysis et aliorum sanctorum veteris Testamenti aucta sunt vera miracula in Ægypto, in mari Rubro, in deserto, in Jordane, in terra promissionis; et usque ad Christi adventum habuit populus ille interdum miracula ac Prophetas. Deinde Christus per se ipsum innumerabilia præclarissima fecit miracula, quæ et in ejus passione mirabiliter aucta sunt, facta eclipsi tempore oppositionis, quo luna exstitit plena. Christus quoque suis discipulis dedit virtutem faciendi miracula, etiam multo plura atque majora quam ipsemet fecit.8
Quumque Judæi animo obstinato repulissent Apostolorum prædicationem, translata sunt omnia illa mirabilia per Apostolos aliosque primitivos fideles a Synagoga ad Ecclesiam Christi ex Judæis gentibusque collectam, et usque in præsens perseverant. Ac frequenter innovata sunt miracula illa incomparabiliter plus quam unquam in Synagoga, in tantum quod inter atrocissimas tyrannorum persecutiones fides christiana maxime crevit, et miro modo prævaluit, quamvis interdum propter peccata Christianorum permiserit Deus Ecclesiam Christi in pluribus locis per infidelium violentias vastari ac minorari. Amplius, finalis ista Judæorum relictio, et item quod universa quæ de Christo credimus, ostendimus in veteri Testamento a sanctis Prophetis copiose ex divina revelatione prænuntiata, sed et alia multa, de quibus in aliis diversis tractatibus multa conscripsi, de quibus et Guillelmus Parisiensis et auctor Summæ virtutum ac vitiorum subtiliter scribunt, certissime probant sanctæ fidei veritatem. Sanctissima demum conversatio Christianorum qui a principio Ecclesiæ usque nunc fecerunt miracula, a quibus luce clarius scimus omnem magicam artem fuisse penitus alienam, certum est argumentum veritatis fidei christianæ.
Postremo circa hæc una oritur quæstio, an scilicet expediat ita diligenter attendere et narrare ea quæ fidei roborant veritatem. Et videtur quod non, quum dicat S. Gregorius : Fides non habet meritum, cui ratio humana præbet experimentum. Ex quo sequi videtur, quod quanto fidei veritas clarius comprobatur, eo plus credendi meritum amittatur. — Ad hoc B. Thomas in secunda secundæ, quæstione secunda, respondet, quod humana ratio potest se habere ad fidei probationem dupliciter.9 Uno modo antecedenter et quasi causaliter, ita quod homo non crederet, nisi ex ratione induceretur humana : sicque rationis discursus dirimit aut penitus tollit fidei meritum. Alio modo consequenter, ita quod homo prompte crederet, hujusmodi ratione non audita, propter auctoritatem divinam; sed quoniam diligit fidei veritatem, clarius eam cupit cognoscere, ideoque libenter legit, audit et pensat ea ex quibus in ejus cognitione crescere, roborari inflammarique potest : et hoc meritum fidei auget. Unde inducta Gregorii auctoritas intelligenda est, quando homo non habet promptam voluntatem credendi nisi ex vi rationis humanæ. Hoc quoque scire oportet, quod ea quæ fidem impugnant, sive sit interior hominis consideratio, sive exterior persecutio, tanto plus meritum fidei augent quanto in eorum resistentia ostenditur voluntas ad credendum Deo promptior atque robustior. Hinc beatissimi martyres maximum habent fidei meritum, deinde viri ingeniosi et eruditi qui nec propter argumenta hæreticorum, nec propter doctrinas philosophorum, nec ex propriis considerationibus recedunt a fide, proprium ingenium Deo mactantes.
Denique, etsi articuli fidei sigillatim, seorsum et per se considerati, videantur quasi incredibiliter resonare, tamen dum omnia quæ fidei sunt, cum suis rationibus, fundamentis ac declarationibus comportantur, nihil rationabilius, nihil subtilius nihilque certius fide catholica invenitur. Quemadmodum enim, secundum Philoso phum, in exercitu unus roboratur et fulcitur ex alio, ita eorum quæ fidei sunt, unum fulcitur, declaratur ac confirmatur ex alio.
Footnotes
Chapter 99 of 143