Articulus 38
De eadem materia ex domino Bonaventura.
DIXIT Dominus ad Moysen:1 Videte ut sabbatum meum custodiatis. Super tertium Sententiarum, distinctione tricesima septima, scribit doctor egregius ac devotus, dominus Bonaventura: Quæritur a quibus operibus sit cessandum diebus dominicis atque solennibus. Deinde inter cetera dicit: In mandato sabbati erat duo considerare, videlicet: cessationem ab opere servili, ut homo libere Deo vacaret et intenderet; aliud erat ibi considerare, videlicet determinationem diei et operum exteriorum a quibus erat cessandum. Quantum ad primum, mandatum de sabbato erat morale. Hoc namque Deus semper exegit ab homine, ut homo sibi cordis habitaculum præpararet, atque interdum vacaret et per dilectionem adhæreret eidem. Et quoad hoc, præceptum illud fuit non solum morale, sed et quodammodo contulit ad omnium aliorum moralium præceptorum integram observationem: quia dum homo vacat Deo, melius cognoscit quid sit agendum, quid non.2 Idcirco huic præcepto præmittitur, Memento: quia in ejus memoratione alia quodammodo memorantur. Sed quantum ad aliud, scilicet diei certam designationem ac operis determinationem, fuit cærimoniale ac figurale, designans a quo esset cessandum, utpote ab opere peccati, et quid credendum ac exspectandum, quia signabat quietem Christi in monumento, et Beatorum quietem in patria. Idcirco istud mandatum ceteris frequentius in lege repetitur.34 Unde aliquando nominatur inter moralia, interdum inter cærimonialia: et in quantum fuit cærimoniale, est evacuatum; in quantum vero morale, manet in nova lege.
Porro observantia diei dominicæ et aliarum solennitatum, alia de causa est introducta in evangelica lege, utpote: in memoriam beneficii redemptionis humanæ, et in præfigurationem resurrectionis futuræ, atque in remedium erroris gentilium, qui diem illam in reverentiam solis venerabantur.5 Propter quod ordinavit Ecclesia ut in Dei honorem sit celebris, quatenus populus christianus tunc specialiter vacet cultui Dei, et illa prætermittat negotia quæ animam distrahunt ne Deo intendat. Ideo opera talia tunc specialiter ab Ecclesia prohibentur; et talia dicuntur opera servilia: maxime illa in quibus homo inhiat lucris terrenis, et quæ sunt præter necessaria, per quæ homo præcipue occupatur circa hæc inferiora. Nec tantum hujusmodi opera prohibentur, imo magis ac diligentius opera carnalia, ut ebrietates, lites et jurgia. Et hoc est quod dicit Augustinus in libro de Decem chordis: Dicitur tibi ut spiritualiter observes sabbatum, non sicut observant Judæi, carnali otio. Vacare etenim volunt ad nugas et luxurias suas. Melius quippe faceret Judæus in agro suo aliquid utile, quam in theatris seditioni insisteret; et melius feminæ eorum in die sabbati lanam filarent tractarentque, quam tota die impudice saltarent. Hoc autem dicit Augustinus, non quod diebus festivis cessandum non sit a negotiis actuum exteriorum, sed quoniam sacerdotes et prælati, quorum est hujusmodi festa indicere, et determinare qualiter ab exteriori opere sit cessandum, magis debent populum revocare ab iis quæ majorem præbent peccandi occasionem, aut magis culpabilia sunt. Unde propter vitandum otium et ineptum solatium, asserit Augustinus quod potius exercere se debeant in operibus pietatis et misericordiæ, quam negotiis inordinatis ac lascivis intendere. — Hæc Bonaventura. Ex quibus elici potest a quibus operibus sit cessandum diebus festivis : quod tamen ex sequenti articulo patebit distinctius.
Footnotes
Chapter 130 of 143