Skip to the text

Articulus 40

De eodem ex aliorum dictis doctorum.

SABBATA mea custodite.1 Super tertium, distinctione tricesima septima, scribit Petrus de Tarantasia: Observantia sabbati res fuit et signum. In quantum est signum, sic accipitur in sensu spirituali. Sicque triplex fuit causa suæ institutionis: una allegorica, ad significandum videlicet requiem Christi in sepulcro; altera tropologica, ad significandum requiem animarum in Deo a vitiis; tertia anagogica, ad designandum requiem Beatorum in cœlo. In quantum est res, accipitur in sensu litterali, et continet tria, videlicet: sanctificationem, id est vacationem ab impedimentis divini cultus; modum quoque sanctificationis, utpote vacationem specialiter ab operibus servilibus; et diei determinationem, scilicet septimæ, quæ sabbatum appellatur. Sicque habuit triplicem suæ institutionis causam. Prima est simpliciter moralis, quia aliquando debet homo cultui vacare divino. Secunda fuit moralis quantum ad eos quibus specialiter datum est, puta Judæos, qui erant avari, ut aliquam darent quietem suis servis atque jumentis. Tertia fuit moralis simpliciter quoad eos qui erant ad idololatriam proni, ut habeant in memoria sex diebus mundum esse creatum a Deo, et ita eum dumtaxat adorent et colant.

Insuper Thomas de Argentina: Hoc, inquit, præceptum tripliciter accipi potest. Primo, generaliter, ut cessemus a vitiis. Secundo, specialiter, ut cessemus ab operibus corporalibus quæ impediunt vacationem ad Deum. Tertio, specialissime, secundum quod locum habet in contemplativis viris, qui ab omnibus exterioribus ac mundanis se retrahunt, quatenus Deo totaliter vacent et in eo quiescant. Prima vacatio necessaria est ad salutem ex lege divina. Secunda est debita ex speciali mandato. Tertia est perfecta et supererogationis. Porro, secundum quod sabbatum dicitur requies sive ad Deum vacatio, seu dies ad hoc deputata, sic dies dominica, imo et quælibet dies festiva, potest sabbatum nominari: in quibus diebus cessandum est ab omni opere servili, id est peccato, atque ab opere impediente vacationem ad Deum. Opera autem servilia sunt ab Ecclesia determinata, quæ sunt: opera mechanica, agricultura, mercatum, placitum, etc. Hæc doctor præfatus.

Porro Joannes Gerson cancellarius Parisiensis, in tractatu suo de Præceptis et confessione, sic ait: Accipienda est observatio sabbati, id est diei dominici seu festivi, ut unusquisque die illo propriam vitam conscientiamque discutiat, de propriis culpis veniam petens, et de cetero peccata vitare proponens. Recognoscere quoque tunc debet Christianus multiplicia beneficia sibi a Deo collata. Audiri item tunc debet verbum Dei et spiritualis doctrina reverenter atque pacifice absque irrisione. Tunc etiam quilibet meditetur mortem terribilem sibi quotidie appropinquantem, pœnas inferni, gloriam cœlestis paradisi, et quam cito de hac vita sublati sunt qui se præcesserunt. Tunc quoque consideret virtutes et exempla Sanctorum quorum celebrantur solennia, et tanquam mendicus imploret eorum auxilia, nunc ad unum, nunc ad alium se convertendo, quousque spiritualem aliquam eleemosynam in saccum suæ paupertatis ab illis obtineat. Tunc demum quilibet paterfamilias doceat et hortetur sobolem suam atque familiam ad virtutes, et ad imitandum Sanctorum exempla.

At vero in tractatu illo notabili de Decem præceptis, qui incipit, Audi, Israel, dicitur : Hoc præceptum docet hominem per devotionis affectum totaliter in Deo quiescere, ita ut quidquid in orationibus ac bonis operibus per totam neglexit hebdomadam, hoc sancto recuperet die. Ad hoc enim institutum est istud præceptum, ut die dominico ac festivo restauret quod aliis diebus omittendo aut committendo peccavit. Institutum est quoque ad avaritiæ restrictionem. Idcirco non solum ab operibus mechanicis, sed etiam a mercationibus die isto cessare debemus. Rursus institutum est ad majorem recordationem divinæ potentiæ :2 quatenus sicut Deus die septimo requievit a cunctis effectibus quos produxit in obsequium hominis, sic homo die dominico ac festivo quiescat ab omni opere exteriori, ut vacet Deo, laudes et gratias referendo eidem pro beneficio creationis ac ceteris quæ in hominis obsequium subsidiumque produxit. Denique istud præceptum contingit violari quatuor modis : primo, manualiter operando ; secundo, mercationibus intendendo ; tertio, placita sæcularia frequentando ; quarto, actum judiciarium exercendo, quia jus statuit ut strepitus judiciarius tunc quiescat. Tamen, secundum Guillelmum, potest tunc pro pace tractari, atque pro pace firmanda juramentum præstari. — Hinc constat quod quicumque sabbatum violat, peccet mortaliter. Verumtamen excusatur homo a mortali quatuor modis. Primo, propter laboris et operis modicitatem : ut si labor tam modicus sit, quod quietem mentis in Deo impedire non valeat. Unde super illud Exodi, Quicumque polluerit sabbatum, ait Glossa : Turbando animæ quietem, morte moriatur , morte videlicet animæ et corporis.3 Quo constat quod ille labor qui quietem animæ turbat et spiritus libertatem, causat peccatum mortale.4 Secundo, propter operis necessitatem : quæ tanta esse debet, ut sine periculo nec præveniri possit neque differri, sicut contingit in messibus propter incursum hostium, et in vindemiis propter frigus, et in captura halecum, quæ solum fit tempore determinato. In talibus namque excusat necessitas, quemadmodum mercatores, viatores, minutores et ferratores equorum excusantur, dum in festis aliquid sui exercent officii non propter proprium quæstum, sed aliorum necessitatem : aliter non excusantur. Tertio, propter operis pietatem : sicut dum pauperibus aut religiosis aut miserabilibus personis propter Deum tunc gratis servitur. Quarto, propter publicam utilitatem : sicut dum gratis laboratur intuitu Dei pro reparanda ecclesia aut ponte communi.

Postremo, ex omnibus nunc inductis satis reor patere qualiter oporteat dies celebrare festivos, et quæ opera exsistant tunc vetita, quæ non. Sed quia absolute præcipimur diem dominicum ac festivum servare, atque in omnibus certior via est eligenda, præsertim quum peccet mortaliter qui discrimini se committit ; instruendi et exhortandi sunt Christiani ut (quantum eis possibile est) omnia opera servilia, laboriosa et lucrativa tunc vitent, nec faciliter sibi persuadeant se per necessitatem aut causam aliam excusari, quia in talibus possunt faciliter, imo et multipliciter falli, estque securius omnino cessare a talibus, nisi vera pietas, spiritualis dilectio aut evidens necessitas aliud exigat.

Footnotes

  1. Lev. xix, 30. ↩

  2. Gen. II, 2. ↩

  3. Exod. XXXI, 14. ↩

  4. * morietur ↩

Chapter 132 of 143