Skip to the text

Articulus 41

Quam necessarium sit implere præceptum correptionis fraternæ, et quam pauci impleant illud.

MELIOR est manifesta correptio quam amor absconditus.1 Corripere delinquentem est eleemosyna spiritualis, salubre remedium culpæ, curatio mali præteriti ac præsentis et præservatio a futuro peccato : idcirco est actus præcipuus caritatis. Est quoque actus justitiæ quantum ad superiores, qui ex officio seu auctoritate tenentur sibi subjectos corripere. Quemadmodum ergo Deus universis singulisque præcepit ut omnem diligant proximum suum, sic cunctis mandavit ut peccantem proximum suum corripiant. Quæ correptio, sicut et ceteri actus virtutum, fieri debet ex caritate, cum discretione, loco et tempore opportuno, recta intentione. Et ille qui corripit, debet se ipsum in primis castigare, talemque exhibere, ut inveniatur ad aliorum correptionem idoneus. Nec debet quis ex falsa aut ficta humilitate, ex humano aut carnali timore, ex proprii commodi affectione, pusillanimitate aut sensuali amore fraternam correptionem omittere : quia hoc esset contra præceptum, ideoque mortale peccatum. Præterea, qui corripitur, debet correptionem cum omni gratiarum actione, caritative humiliterque suscipere, non se stolide excusare, nec indignari, irasci aut proterve respondere seu redarguere : quia hoc totum esset fatuum, ingratum, perversum atque damnabile. Hinc Christus jubet : Si peccaverit in te (id est te sciente) frater (hoc est proximus) tuus, corripe eum inter te et ipsum solum.2 Occultum namque peccatum est occulte corripiendum.

Præterea, quia in multis offendimus omnes, et quia homo non est bonus judex sui ipsius, plusque vident oculi multi quam unus, valde necessarium est et sapienter provisum ut homines se invicem caritative ac ferventer corripiant, et omni sapientia destitutum se pandit, qui corripi dedignatur.3 Hinc in libris Sapientialibus correptio ista maxime commendatur, frequenter monetur, districte præcipitur ; et qui eam abjiciunt, vehementissime vituperantur. Nam in Proverbiis habetur : Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus superveniet interitus.4 Et iterum Salomon loquitur : Qui arguunt, laudabuntur.5 Itemque : Meliora (inquit) sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula.6 Vulnera etenim diligentis sunt justæ et asperæ correctiones ab amoroso correptore correpto inflictæ. Quæ utique salubriores sunt quam fraudulenta oscula odientis, hoc est quam vana præconia adulantis, qui peccantem non corripit, sed laudat in desideriis atque operibus pravis :78 per quod eum odire, non amare, convincitur. Quamvis autem peccans ad tempus quandoque impatienter suscipiat correptionem amantis, postmodum tamen reversus ad cor, solet gratias agere correptori. Propter quod in Proverbiis asseritur : Qui corripit hominem, gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per blandimenta decipit.9 Rursus in Proverbiis scriptum est : Qui illusor est, non audit quum arguitur.10 Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam ; qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur.

Præterea, corripiens alterum, hoc facere debet cum humilitate et propriæ fragilitatis consideratione ac quadam compassione. Propter quod loquitur Paulus : Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans te ipsum, ne et tu tenteris.11 In Ecclesiastico quoque legitur :12 Corripe amicum, ne forte non intellexerit, et dicat, Non feci; aut si fecerit, ne iterum addat facere. Sequenti demum ibidem capitulo dicitur : Quam bonum est arguere quam irasci!13 Quam bonum est correptum manifestare pœnitentiam! sic enim effugies peccatum.

Hinc asserit Augustinus : Si increpare neglexeris, pejor eo qui peccavit efficeris. Et Urbanus Papa : Ita (ait) peccat qui videt fratrem peccare et tacet, sicut qui pœnitenti non indulget. Cassiodorus quoque : Iniquitas (inquit) mortalium modo putredinis diffunderetur, si medicinali increpatione non restringeretur. Isidorus quoque ait : Qui delinquentem superbo aut odioso animo corripit, non emendat, sed percutit. Quidquid indignans aut protervus protulerit animus, furor est objurgantis, non est dilectio corrigentis. Hinc ait et Prosper : Leniter castigatus exhibet reverentiam castiganti; asperitate autem nimiæ increpationis offensus, nec increpationem recipit, nec salutem. Hinc quoque, secundum Augustinum, objurgationes non nisi raro et pro magna sunt necessitate exhibendæ. Nam et Seneca loquitur : Objurgationi semper aliquid blandi commisce : facilius enim penetrant verba quæ molli vadunt via, quam quæ aspera. Rursus : Vitia, inquit, transmittit ad posteros, qui præsentia peccata non corrigit; et bonis nocet, qui malis parcit.

Insuper Bernardus testatur : Arguere et increpare interdum necesse est. Ferveat ergo in nobis amor justitiæ, odium iniquitatis. Nemo fratris peccata palpet, nec vitia dissimulet; neque dicat : Numquid custos sum fratris mei?14 Etenim consentire est, tacere quum possis arguere; et scimus quod similis pœna facientes maneat et consentientes.1516 Justus corripit in misericordia, ut curet; peccator adulatur in impietate, ut occultet quod curandum est. Dum autem vitia increpantur et inde scandalum oritur, ipse sibi scandali causa est, qui fecit quod argui debuit, non ille qui arguit.

Postremo Antisiodorensis ait in tertia parte Summæ suæ : Per increpationem fraternam sedantur scandala, et conservatur unitas ecclesiastica. Itemque : Tria (inquit) sunt præcipua opera misericordiæ spiritualia : docere ignorantem, dimittere pœnitenti, peccantem corripere. Iterum ait : Præceptum de correptione fraterna spectat ad omnes, etiam ad subditos, pro loco et tempore, dum credit quis quod sua correptio alteri proderit. Unde Augustinus affirmat, quod istud præceptum est omnium in omnes, videlicet majorum in minores, parium in pares et minorum in majores ex caritate. Sed objici potest, quia si omnes tenentur ad istud præceptum, ergo pene omnes damnantur, quia paucissimi hoc observant. Respondemus, quod pene omnes pereunt, quia stultorum infinitus est numerus.17 Spirituales autem bonique viri corripiunt alios. Tribus autem modis corripit aliquis alium male, videlicet indiscrete, malitiose, derisorie. Debet ergo correptio esse discreta, benigna et seriosa. — Hæc Antisiodorensis. Qui et testatur quod totus pene mundus perit potissime propter duorum violationem præceptorum, quorum unum est de caste vivendo, alterum de corripiendo fraterne.

Hinc admonendi et imbuendi sunt universi fideles ut fraternam correptionem caritative impendant et gratanter suscipiant : quam etiam præsidentes subditis suis, et parentes soboli suæ, ac paterfamilias et materfamilias suis domesticis et familiæ debent ferventer atque fideliter exhibere. Inferiores vero suos superiores non debent corripere nisi cum reverentia, modestia et sincero timore, nisi forte errent in fide vel insidentur bono communi. Qui autem accusari et corripi dedignantur, suam ostendunt superbiam. Ideo unusquisque proprias defectuositates et culpas efficaciter penset, et cum gratiarum actione et humilitate correptionis amplectetur medelam.

Footnotes

  1. Prov. xxvii, 5. ↩

  2. Matth. xviii, 15. ↩

  3. Jacob. III, 2. ↩

  4. Prov. xxix, 1. ↩

  5. Prov. xxiv, 25. ↩

  6. Prov. xxvii, 6. ↩

  7. Ps. x, 3, sec. ↩

  8. Hebr. ↩

  9. Prov. xxviii, 23. ↩

  10. Prov. xiii, 1, 18. ↩

  11. Galat. VI, 1. ↩

  12. Eccl. xix, 13. ↩

  13. Eccl. xx, 1, 4. ↩

  14. Gen. IV, 9. ↩

  15. Ps. CXL, 5. ↩

  16. Rom. I, 32. ↩

  17. Eccle. I, 15. ↩

Chapter 133 of 143