Articulus 42
Qualiter sit orandum.
OPORTET semper orare, et non deficere.1 Quam frequenter, indesinenter ac fervide, quam reverenter, timorate et attente debeat omnis Christifidelis Deum invocare et exorare, possumus ex multis perpendere. Primo, ex incessabili et maxima indigentia qua jugiter Dei auxilio, protectione et gratia indigemus. Secundo, ex vehementissima fragilitate, instabilitate et pronitate cordis nostri ad omne peccatum, ita quod nisi incessanter conservemur ac roboremur a Domino, statim ad peccata delabimur. Tertio, ex ferocitate et innumerabili multitudine invisibilium hostium nostræ salutis, et item ex fortitudine, experientia et calliditate ipsorum, quibus nequaquam sine grandi et indesinenti Deitatis subsidio gratioso valemus resistere. Quarto, ex multitudine laqueorum inter quos ambulamus, atque ex gravitate et diversitate periculorum quibus sumus expositi: quia non morti temporali, sed æternæ damnationis patemus discrimini, in tantum quod pauci illud evadunt, et supra vires nostras est illud evadere.2 Quinto, ex incertitudine status nostri: quia nescimus an simus in caritate et statu salutis; potissime vero nos latet qualiter terminabimus cursum nostrum. Sexto, ex gravitate et multiplicitate debitorum (id est vitiorum) nostrorum:3 quia in multis et gravibus nimis offendimus Deum. Septimo, ex majestate, excellentia, justitia, sapientia et misericordia Dei. Quum enim sit majestatis et excellentiæ prorsus immensæ, cum omni reverentia ac diligentia est orandus. Rursus, quum sit infinitæ justitiæ, et justus ac metuendissimus judex, cum sincero timore et metu ingenti est invocandus, præsertim quum omnia superclarissime intueatur. Iterum, quum suæ misericordiæ non sit finis, cum omni est fiducia implorandus. Octavo, ex magnitudine causæ nostræ. Finis etenim orationum nostrarum est æternam damnationem evadere, atque cœlestem beatitudinem plenam ac sempiternam Dei fruitionem beatificam obtinere, imo quotidie præservari a vitiis, impleri virtutibus.
De his autem, quia communia sunt, pertranseo, et ea tetigisse pro nunc sufficere reor; sed diffuse et per similitudines explananda sunt populo, ut discant et assuecant ex causis et considerationibus introductis Deum assidue invocare, mentaliter exorare, non in ecclesia tantum, sed in omni loco, tempore atque negotio, cum diligenti attentione et cordis stabilitate, cum timore, fervore et compunctione, excludendo a cordibus suis distractiones, curas, cogitationes et occupationes extraneas, ac Dei præsentiam attendendo. Sicque, ut Climacus docet, exemplo reorum coram terreno judice stantium, discamus coram summo Judice cum metu et humilitate omnique reverentia stare;4 exemplo quoque eorum qui terrenis regibus principibusque loquuntur, studeamus Regem et Creatorem universorum orando et laudando affari cum omni reverentia ac cordis custodia.
Hinc ait Bernardus: Non recte oras, si orando aliquid quæras præter Deum aut non propter eum, quia in Deo sunt omnia bona: ibi remedia vulnerum, subsidia necessitatum, reformationes defectuum, copiæ profectuum, et quidquid necessarium aut utile est hominibus. Propterea hortor ut semper ad manum habeatis tutissimum orationis refugium. Nemo vestrum parvi pendat orationem suam. Dico enim vobis, quia ipse ad quem oramus, videlicet Deus, eam non parvi pendit. Et unum ex duobus sperare debemus: quia aut dabit quod petimus, aut quod novit nobis esse utilius, si tamen oramus sicut oportet, videlicet pie, devote et perseveranter.
Denique, secundum Climacum, oratio est unio mentis cum Deo, collectio gratiarum, reconciliatio Dei, mater et filia lacrimarum, remissio peccatorum, pons tentationum, fons virtutum, invisibilis profectus, illuminatio atque refectio mentis.5
Hinc Augustinus: Oratio (inquit) tua, est locutio tua cum Deo. Dum legis et studes divina, Deus loquitur tibi; dum oras, tu loqueris Deo. Tunc autem in toto corde ad Deum clamas et oras, quando aliunde non cogitas. Iterum ait: Oratio est oranti præsidium, Deo sacrificium, angelo sancto solatium, diabolo quoque supplicium.
Debemus autem semper pro invicem et pro communi bono Ecclesiæ, pro parentibus, propinquis, commissis et benefactoribus, pro vivis ac mortuis, pro infidelium conversione, pro fidelium reformatione, pro amicis et inimicis, pro universorum salute toto cordis affectu orare.
Footnotes
Chapter 134 of 143