Skip to the text

Articulus 43

Qualiter sit tentationibus resistendum.

MILITIA est vita hominis super terram.1 Ubi Hieronymus transtulit, Militia est vita, etc., antiqua translatio habet, Tentatio est. Dicitur autem vita hominis esse militia super terram, quoniam homo bonus Deo placere desiderans virtutibusque insistens, assiduas habet ac sustinet impugnationes ab adversariis suæ salutis: per quas nisi viriliter tanquam fidelis miles Altissimi reluctetur, a Deo creatore ac rege suo abstrahitur, peccat et perire meretur. Sunt autem hi hostes, maligni spiritus et acies vitiorum, carnalia desideria vanitatesque sæculi et propriæ voluntatis ac mentis pronitas ad peccandum, seu dæmones, mundus, caro, et fomes peccati, ex quo quatuor vulnera inflicta sunt animæ, quæ sunt: ignorantia in intellectu, malitia in voluntate, concupiscentia in vi appetitiva sensitiva concupiscibili, infirmitas in irascibili; ex quibus multipliciter impugnamur ac labimur.

Itaque tentatio dici potest omnis motus seu actus vel affectus hominem ad peccandum inclinans, ut sunt: stimuli carnis, diabolicæ suggestiones, adversitates, persecutiones, tribulationes, adulationes, prosperitates, et omnes instigationes seu impulsiones ad illicita seu peccata. Denique, quanto quis studiosius in virtutibus crescere et Deo placere conatur, tanto plus solet ab his impugnari. Propter quod, teste Scriptura, multæ tribulationes justorum, et omnes pie vivere cupientes, persecutionibus infestantur.23 Itaque prædicator verbi cœlestis diligentissime instruat super hoc homines, avisando eosdem de hujuscemodi pugnis et tentationibus, et qualiter resistere prævalereque debeant: imo hortetur et animet eos ut tanto virilius virtuosis insudent operibus, quanto se sentiunt acrius impugnari.

Præterea, multi sunt modi resistendi tentationibus illis, et diversa contra eas remedia sunt ac multiplex armatura. Superius autem in primo tractatu assignata sunt specialia remedia ad resistendum ac prævalendum singulis peccatis mortalibus.4

Generalia vero remedia, arma et modi ad resistendum quibuscumque tentationibus et peccatis sunt hæc. Primum est, diligens et attenta consideratio dominicæ passionis: quam qui frequenter cordialiterque perpendit, nec prosperis nec adversis, nec blandis et delectamentis nec asperis et afflictivis dejicietur, sed in omnibus illis constans manebit. — Secundum est, fiducialis invocatio divini auxilii assidua atque indesinens, seque in omnibus humiliare, atque in sola divina pietate ac ope confidere, quum dieat Scriptura: Nullus speravit in Domino, et confusus est. Quis enim invocavit eum, et despexit illum?5 Unde et ipse Dominus testatur: Invoca me in die tribulationis; eruam te, et honorificabis me.6 — Tertium est, fiduciale refugium ad gloriosam virginem Mariam, ac ceteros Sanctos ad quos quis majorem habet devotionem, fiduciam et amorem, ad proprium quoque angelum, et horum subsidium fervide invocare. — Quartum, prudens consideratio quatuor novissimorum, quemadmodum scriptum est:7 Memorare novissima tua, et in æternum non peccabis. Unde remedium istud dividi posset in quatuor : quorum unumquodque valde exsistit idoneum ad resistendum omni tentationi, videlicet frequenter attendere propriam mortem indesinenter appropinquantem, divini rigorem judicii, tormenta inferni, beatitudinem regni æterni.8 — Quintum est, diligenter attendere quam gloriosum et fructuosum sit tentationes victoriose sufferre.9 — Sextum, quod impossibile est vitam hanc sine adversis transigere : quia si una desit adversitas, cito aderit alia. Idcirco quæcumque evenerit, patienter est sustinenda. — Septimum est, perpendere quam vile, nocivum atque damnabile sit tentationibus superari, seque per hoc dæmonibus subdere et eorum irrisioni exponere : quia, ut ait Psalmista, qui tribulant nos, exsultabunt si moti fuerimus. — Octavum est, Sanctorum exempla, patientiam, fortitudinem, triumphum et præmia contemplari, ex quibus erudimur et inflammamur ad imitationem eorum. — Nonum est, consideratio Scripturarum sanctarum, quæ docent nos qualiter resistere debeamus ac prævalere. — Decimum est, occasiones et causas tentationum prudenter vitare.

Itaque dum quis quacumque tentatione pulsari se sentit, mox se ad ista convertat remedia, Dei auxilium implorando, Christi passionem cordialiter ponderando, et cetera nunc prætacta sapienter stabiliterque pensando, exteriores quoque interioresque oculos avertendo ab iis objectis de quibus tentatur, et alias occupationes assumendo salubres. Sicque laboret et prælietur tanquam fidelis minister ac miles Dei: quia non coronatur nisi qui legitime certaverit.

Footnotes

  1. Job VII, 1. ↩

  2. II Tim. III, 12. ↩

  3. Ps. XXXIII, 20. ↩

  4. art. XXIX, XXXVIII, XLVII, LIII, LIX, LXVI, LXXIII, LXXIX. ↩

  5. Eccli. II, 11, 12. ↩

  6. Ps. XLIX, 15. ↩

  7. Eccli. VII, 40. ↩

  8. Coloss. III, 17; ↩

  9. I Cor. X, 31. ↩

Chapter 135 of 143