Articulus 44
De quotidiana discussione propriæ conscientiæ, et vera pœnitentia et confessione.
FILI, da gloriam Deo, et confitere quid feceris.1 Instruendus est populus ut universa quæ agit, ad ultimum finem, hoc est ad Dei honorem et veram beatitudinem, referat, sicut docet Apostolus: Omne quodcumque facitis in verbo aut opere, omnia ad Dei gloriam facite. Sicque non solum omnia exteriora, sed et cunctæ cogitationes affectionesque cordis et locutiones ad hunc finem sunt ordinandæ. Et quoniam cogitationes malæ, desideria vitiosa, verba illicita et opera prava non sunt ordinabilia ad hunc finem, sed avertunt inde, idcirco vitanda sunt. Hinc quilibet Christianus debet frequenter et ad minus semel aut bis interiora sua in die discutere, conscientiam suam examinare, conversationem suam perpendere, dijudicare, perspicere, sicut hortatur Aggæus propheta: Ponite (inquiens) corda vestra super vias vestras.2 Habacuc quoque: Super custodiam (inquit) meam stabo.3 Nam et Paulus fatetur: Si nos ipsos dijudicaremus, non utique judicaremur:4 hoc est, si nos ipsos quotidie debite reprehenderemus et castigaremus, non judicaremur judicio reprobationis a Deo. Discute ergo te ipsum quotidie, et cogitationes tuas scrutare, affectiones considera, verba et opera intuere;5 et quidquid culpæ deprehenderis in eisdem, hoc intra te argue, detestare, deplora, et confiteri propone. Vide de sero antequam pergas ad lectum, qualiter diem expenderis, qualiter te in comedendo, bibendo ceterisque habueris, an Missam et divinum Officium cum reverentia digna audisti, an cum vera devotione Dominum invocasti, an aliquem scandalizasti, perturbasti aut aliquo modo læsisti. Sicque de omni peccato commissionis et omissionis cordialiter pœnite, ingemisce, et emendationem propone; nec impunitum relinquas te ipsum, sed corpus tuum castiga, et mentem humilia, atque pœnitentiæ actus exerce. Attende non solum quam multa commisisti peccata, et quot horis vitiose te occupasti, sed etiam quam multa opera bona interim facere potuisti ac debuisti.
Præterea, sicut docent doctores, in actibus humanis qui ex deliberatione procedunt, nunquam aut rarissime invenitur indifferens, sed omnis hujuscemodi actus est moraliter bonus aut malus, virtuosus aut vitiosus, meritorius aut demeritorius: ideo homo incidit quotidie quasi innumerabiles culpas cogitando, appetendo, loquendo, operando, bonaque omittendo, nisi sit coram Deo valde sollicitus, timoratus et custoditus in omnibus, præsertim quum ex se ipso tam fragilis instabilisque consistat, atque tam multas et magnas habeat peccandi occasiones et tentationes. Hinc, juxta divinæ instructionem Scripturæ, debet omnis fidelis cum metu, timore et tremore suam operari salutem, omnique custodia custodire cor suum, atque in divinæ sanctitatis præsentia reverenter ac timorate se semper habere, linguam frenare, desideria prava abjicere, scandala devitare, et omnes pro viribus suis verbo et opere ædificare, nec a spirituali profectu unquam cessare.
Footnotes
Chapter 136 of 143