Articulus 45
Quam pauci sint veraciter pœnitentes.
ACCINGERE cilicio, et conspergere cinere;1 luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum. S. Gregorius protestatur: Plures inveni qui in innocentia permanserunt quam qui vere pœnituerunt.2 Hoc idem allegat et approbat auctor Summæ virtutum et vitiorum. Quod si verum est, constat paucissimos veraciter pœnitere, quum de valde multis vix unus in innocentia permanserit.3 Sed nunc declaranda est veritas hujus auctoritatis.
Doctores super quartum Sententiarum, distinctione septimadecima, quærunt an contritio sit maximus dolor qui esse potest in natura. Ad quod concorditer dicunt quod imo, ita quod is qui veram habet contritionem, plus dolet secundum superiorem appetitivam vim animæ de hoc quod Deum peccando offendit, quam ipse vel aliquis alius possit dolere de quocumque malo pure pœnali, hoc est de quocumque damno temporali, adversitate mundana, persecutione humana, corporalive læsione, aut etiam morte instante. Quemadmodum enim caritas quantumlibet parva, plus incomparabiliter Deum diligit, quam quæcumque cupiditas millia auri et argenti cunctasque opes mundi; sic vera contritio quantumcumque sit parva, amplius dolet de summi boni offensione et amissione per culpam, quam amor mundi de quarumcumque rerum creatarum et caducarum perditione. Hinc asserit Augustinus, quod omnis dolor in amore fundatur. Ideo, sicut amor caritatis, in quo fundatur dolor contritionis, est maximus, ita et dolor contritionis. Rursus, quum objectum doloris sit malum, de majori malo debet esse major dolor. Ideo, sicut mala culpæ, præsertim peccata mortalia, sunt incomparabiliter pejora malis pœnæ, sic incomparabiliter major est dolor de peccato quam de quocumque malo pœnali.
Hinc Thomas asserit super quartum, distinctione præallegata: In contritione est duplex dolor. Unus in voluntate, qui essentialiter est ipsa contritio, estque displicentia peccati præteriti. Et talis dolor in contritione excedit ceteros omnes dolores: quia quo amplius aliquid placet, tanto plus ejus contrarium displicet. Finis autem super omnia placet, quum propter ipsum cetera omnia desiderentur: ideo peccatum quod ab ultimo fine avertit, super omnia displicere oportet. Alius dolor contritionis est in parte sensitiva, qui ex præfato causatur dolore, sive ex necessitate naturæ, secundum quod vires inferiores sequuntur motum superioris partis seu potentiæ animæ, vel ex electione, secundum quod homo pœnitens excitat se ad dolendum etiam secundum sensitivam animæ partem sensibili quodam dolore. Loquendo autem de isto dolore, non oportet quod dolor contritionis sit maximus, quoniam vires inferiores vehementius sæpe moventur a propriis objectis quam ex superiorum redundantia virium. Affectus quoque partis sensitivæ non semper obedit ad nutum appetitui superiori, ut scilicet tam intensus dolor nascatur in sensitivo appetitu sicut vult ratio aut voluntas. Hæc Thomas.
Insuper Durandus scribit in Summa sua: Sicut in corporalibus dicuntur attrita, quæ aliquo modo sunt comminuta; contrita vero, quæ in partes minimas sunt redacta: sic in spiritualibus attritio dicit displicentiam de peccatis, sed non perfectam; contritio autem perfectam de peccatis displicentiam signat. Sicque cor hominis dicitur conteri, quando peccati affectus secundum omnem sui partem in eo totaliter et omnino destruitur.
Ad pœnitentiam itaque veram exigitur ut plus displiceat homini peccatum præteritum et plus illud abhorreat quam quodcumque tormentum aut damnum solum pœnale. Ex quo elici potest quam pauci vere pœniteant. Cujus indicium est, quod non apponunt tantam diligentiam et conatum ad vitandum omne peccatum mortale, sicut ad vitandum temporalia damna corporaliaque tormenta seu quæcumque adversa. Ideo qui modico tempore a confessione elapso mox tam faciliter ad pristina redeunt vitia, ostendunt se non esse confessos ex vera contritione; similiter qui amore Dei non vitant peccata quæ ex timore temporalis damni aut corporalis incommodi devitarent. Hinc, secundum Gregorium, pœnitere est præterita peccata deflere, et deflenda non rursus committere, id est firmum ac plenum habere propositum non peccandi de cetero.
Verumtamen ad veram pœnitentiam seu contritionem non exigitur necessario lacrima corporalis. Quocirca pensandum quod ait in Summa sua Durandus: Pœnitens debet habere lacrimas mentis de necessitate, et lacrimas corporis de congruitate. Sunt etenim aliqui qui nec pro temporalibus nec pro spiritualibus damnis plangere possunt, propter multam sui capitis siccitatem. Hos non oportet multum timere aut desperare propter lacrimarum carentiam. Alii pro utrisque possunt faciliter flere: quos non oportet propter lacrimas multum præsumere aut sperare. Alii pro temporalibus bene possunt flere, non pro spiritualibus malis. Hi debent multum timere, quoniam signum est quod contritionem veram non habeant, vel quod habeant imperfectam. Alii pro spiritualibus bene flere possunt, non pro temporalibus. Ii debent multum humiliterque gaudere, quoniam signum est contritionis perfectæ.
Postremo, præhabitis consonat quod Guillelmus Parisiensis in exordio tractatus sui de Pœnitentia loquitur: Pœnitentia dicitur quasi tentio pœnæ de amissa innocentia. Pœnitens namque propter amissam innocentiam pœnam tenet, dum innocentiam voluntate ac proposito tenet, dum toto desiderio eam insequitur, toto dolore revocat, toto studio totisque viribus eam recuperare conatur.
Ecce nunc constat quid ad veram pœnitentiam exigatur. Instruendus est igitur populus ut ad eam se aptet ac præparet, ut ad tantum dolorem de suis peccatis se excitet, ut cum tanta sollicitudine ea devitet, quod dolor suus veræ contritionis nomen et rationem obtineat. Idcirco non superficialiter aut ex sola consuetudine, sed ex diligentissima cordis discussione ac intima compunctione est facienda confessio de peccatis, principaliter in quantum sunt offensiva inhonorativaque Dei et separativa ab ipso, deinde in quantum sunt nociva atque læsiva peccanti.
Footnotes
Chapter 137 of 143