Articulus 46
An peccator teneatur confiteri citius quo potest, quando conscius sibi est de peccato mortali.
NEMINI dedit Deus spatium peccandi.1 Quæstionem hanc movent doctores super quartum Sententiarum atque in Summis suis. Quam et Guillelmus Parisiensis tangit in suo Sacramentali. Primoque arguit, quod confessio non sit differenda, sed habita opportunitate sacerdotis mox facienda, sic dicens:2 Quod nec ad modicum nec ad momentum liceat differre confessionem propter multa pericula videtur. Primo, ne propter negligentiam faciendi confessionem dum quis potest, justo Dei judicio ei infligatur ut non possit quum velit. Sic enim solet justissimus Deus negligentias nostras punire. Secundo, ne ex dilatione confessionis contingat oblivio plurium vitiorum. Tertio, propter periculum moræ, quæ non mediocriter gravat peccatum. Quarto, propter periculum ruendi in aliud: quia peccatum quod per pœnitentiam non deletur , mox pondere suo trahit ad aliud.3 Quinto, quia peccatum est debitum atque injuria Deo irrogata: ideo emendatio et persolutio satisfactionis pro eo differri non debet nisi de consensu et voluntate Dei, sed statim est satisfaciendum pro eo. Sexto, quoniam homo statim mundat calceamenta adspersa pulveribus, et vestimentum dissutum facit mox resarciri, jumenta quoque læsa protinus facit pro posse curari: quum ergo peccata sint animæ inquinamenta, detritiones ac vulnera, statim adhibendum est eis lavacrum atque remedium confessionis, multo diligentius celeriusque quam illis. Septimo, quoniam unusquisque mox serpentes de suo ejicit gremio, et latrones de habitaculo proprio: ideo multo plus debet dæmones, qui invisibiles latrones sunt venenosissimique serpentes, per confessionem ex se cum ipsorum venenis (puta peccatis) ejicere. Octavo, quoniam vitiis inflammatur et comburitur anima. Sicut ergo sine dilatione conamur domum nostram, quum fuerit incensa, exstinguere, sic et amplius animam male inflammatam de vitiorum incendio per confessionem debemus eripere.
Insuper Durandus ait in Summa sua: Confessio debet esse festina, quum scriptum sit:4 Non tardes converti ad Dominum. Et propter incertitudinem horæ mortis; propter vitandam quoque accumulationem culparum, quum scriptum habetur:5 Qui in sordibus est, sordescat adhuc.
Et item propter vitandam majorem a Deo elongationem et difficiliorem conversionem. Qui enim hodie non est paratus, cras minus paratus erit. Et rursus propter periculum et incertitudinem conversionis finalis.
At vero in Summa virtutum ac vitiorum dicitur fatuum esse confessionem differre, quia differentes confessionem, volunt se a Deo abscondere; et magis amant sotulares suos, quos quotidie tergunt, quam se; nec volunt Deo aperire januam cordis sui, privantque se multiplici bono quod ex frequenti et accelerata confessione acquiritur.
Ad hanc quæstionem Thomas super quartum, distinctione septimadecima, respondet quod ad confessionem actualiter faciendam aliquis obligatur dupliciter. Uno modo per accidens, scilicet quando tenetur ad aliquid quod non potest facere nisi confessus: ut est Eucharistiam sumere. Alio modo per se, et ita quum præceptum confitendi sit affirmativum, obligat semper, sed non ad semper: ideo ad confessionem tenetur, quando ex articulo temporis necessitas confessionis inducitur. Sicque regulariter loquendo, sæculares ad confessionem non obligantur nisi tempore ab Ecclesia instituto, scilicet ante Pascha, quando sunt communicaturi.
Huic opinioni videtur Durandus in Summa sua consentire. Et addit quod in aliquibus casibus tenetur aliquis sæpius confiteri. Primo, ratione sacramenti: ut si sit celebraturus, communicaturus aut sacrum ordinem suscepturus. Secundo, ratione periculi: ut si sit in articulo mortis. Tertio, quando conscientia sua dictat sibi necessarium esse ut confiteatur. Quarto, quando putat se infra annum non habiturum amplius copiam sacerdotis. Quinto, quando ex religione assumpta aliquis confiteri tenetur secundum Ordinis sui statuta.
Hinc Richardus de Mediavilla affirmat quod peccator non tenetur mox confiteri, nisi quando accepturus est aliquod sacramentum Ecclesiæ in quo confessis amplior gratia datur, et quando aggressurus est aliquod opus in quo imminet sibi periculum mortis, ut si sit iturus ad bellum aut navigaturus per mare. fieri debet, sicut doctores plenius super hoc scribunt.
Porro Guillelmus Parisiensis in suo Sacramentali concedit quod non tenetur homo protinus confiteri, imo in aliquibus casibus potest confessionem virtuose differre. Primo, ut interim peccata sua melius recogitet ad memorandum. Secundo, ut ea melius examinet ad exaggerandum et accusandum. Tertio, ut ea certius investiget ad instruendum melius confessorem. Quarto, ad inquirendum et acquirendum confessorem magis idoneum. Quinto, propter reverentiam sacramenti: sicut excommunicati debent absolutionem a sua excommunicatione obtinere antequam sacramentum istud accedant. Sexto, quatenus interim per orationem, lectionem aut aliqua exercitia pia disponat se ad confitendum magis devote. Si autem dilatio confessionis nullum hujusmodi fructum habet, videtur nobis quod sit non solum inutilis, sed etiam perniciosa. Hæc Guillelmus.
Verumtamen securior atque salubrior est opinio eorum qui dicunt confessionem non esse differendam, ut prætacta satis demonstrant. Quæ tamen non probant plenarie quod differri non queat sine peccato, quia peccata delentur non solum in confessione, sed et in contritione cui annexum est confitendi propositum. Sed toto anno eam differre usque ad Pascha aut circiter, videtur valde incautum et periculosum propter causas prætactas.
Denique præceptum generalis concilii, ut ad minus semel in anno fiat confessio, alioqui vivens hoc negligens, est ab Ecclesiæ ingressu arcendus, et moriens ab ecclesiastica sepultura privandus, est frequenter in ecclesiis publicandum, ne quis per ignorantiam peccet, aut excusare se velit.
Postremo instruendus est populus diligenter, qualiter satisfactio facta in peccato mortali non valet, sed in caritate
Footnotes
Chapter 138 of 143