Skip to the text

Articulus 47

De duplici amore, quorum unus est omnis boni, alter omnis mali origo.

ERUNT homines se ipsos amantes. Innumerabilia pene sunt documenta Scripturarum sanctarum et catholicorum doctorum, sed omnia brevi continentur compendio, et in isto virtualiter includuntur, quod qui amat se in Deo, universa implet præcepta et documenta quæ necessaria sunt saluti. Porro amare se in Deo, est sibi ipsi velle, appetere atque exquirere omnia quæ sibi utilia aut necessaria sunt ad complacendum, adhærendum perfruendumque Deo. Ad quod primo exigitur Deum propter se super omnia diligere, deinde se ipsum et omnia sua ad Dei amorem, honorem veramque beatitudinem ordinare, et quidquid agendum est, libenter agere propter Deum, quidquid quoque patiendum occurrit, æquanimiter perpeti propter eum. Denique, quia adversa et aspera, afflictio corporis et consimilia sunt homini multipliciter conferentia ad profectum gratiæ ac salutem, ideo omnia ista gratanter amplectitur qui vere se amat in Deo.

Denique idem est amor spiritualis habitualis quo rationalis creatura diligit Deum et se ipsam ac cetera ex caritate amanda. Hinc asserit Augustinus, quod amor Dei, id est spiritualis dilectio qua homo diligit Deum propter se ipsum, seque in Deo et propter Deum, est omnis boni virtuosique actus origo: amor (inquam) Dei crescens usque ad contemptum sui. Amor vero sui, quo scilicet homo diligit se in se, crescens usque ad contemptum Dei, origo est omnis mali. Nempe amare se in se, est ea sibi ipsi velle, appetere, exquirere, quæ sunt propriæ naturæ et inclinationi in se et secundum se appetibilia, delectabilia, scilicet utilia, seu honorifica. Et ita ex isto amore oriuntur gula, luxuria, avaritia, superbia, ira, impatientia, acedia, et cetera vitia universa. Qui autem in Deo se amat, in adversitatibus gloriatur, in omni virtutum exercitio delectatur. Verum qui amat se in se, vere infeliciter odit se : siquidem qui diligit iniquitatem, odit animam suam.1 Ideo Antisiodorensis ait, quod peccator non habet majorem inimicum quam se ipsum. Itaque quanto quis pronior est ad passiones ac vitia, tanto plus habet in se de amore sui, hoc est de amore privato, improbo, ad se reflexo, cujus minoratio est noster profectus, mera autem ejus evulsio est nostra perfectio.

Instruendus est ergo populus hoc compendiosissimo ac saluberrimo documento, ut scilicet unusquisque discat et assuescat se in Deo diligere, et privatum ex corde suo amorem expellere : per cujus documenti impletionem universa documenta moralia et præcepta poterit adimplere, et cito proficere atque perfectionem attingere.

Footnotes

  1. Ps. x, 6. ↩

Chapter 139 of 143