Articulus 49
Qualiter ex præhabitis possit confessor considerare qualiter confitentes sint instruendi et interrogandi.
DILIGENTER agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera.1 Tam extra confessionem quam in confessione instruendi sunt homines qualiter debeant sua peccata cum intima attentione, cordiali contritione, virtuoso pudore ac firmo emendationis proposito, et item cum debitis circumstantiis et congruis specificationibus confiteri. Idcirco in primo operis hujus tractatu positæ sunt diversæ species et modi ac differentiæ mortalium vitiorum: ideoque juxta illos informandi sunt homines, ut confiteantur distincte qualiter excesserint in illis. Verbi gratia, qualiter peccaverunt per superbiam, cogitando, appetendo, et pompose, præsumptuose aut jactanter loquendo, cantando; et item qualiter in eundo, in vestimentis, in apparatu et utensilibus, equitatura, familiis, ornamentis, in visu aut exercitiis quibuscumque; et non dicant solum in generali: Peccavi superbiendo. Similiter instruendi et interrogandi sunt qualiter peccaverunt per gulam in comedendo, bibendo, juxta omnem diversitatem ac modum prætactos quibus homo potest per gulam peccare;2 qualiter quoque per luxuriam excesserunt, an cum virgine, cum maritata, cum publica, cum propinqua aut affine, cum spirituali persona; et quo loco et tempore; an etiam modo aliquo innaturali aut bestiali, quamvis in hoc non sit incaute descendendum propter vitandum periculum.
Conformiter debet confessor et prædicator esse peritus de reliquis mortalibus vitiis, eorumque speciebus, filiabus, effectibus, causis, remediis, et de vitiis oris. Et juxta hæc debet alios informare, atque confitentes interrogare qualiter præcepta Dei et Ecclesiæ servaverunt, et sacramentis reverentiam debitam exhibuerunt, interiores exterioresque sensus custodierunt; et qualiter suum tempus expenderunt; an alios scandalizaverunt, ad vitia pertraxerunt, aut eis communicaverunt in vitiis juxta aliquem novem modorum in primo tractatu, articulo octogesimo tertio, positorum.
Amplius, instruendi sunt qualiter homo peccet tripliciter, scilicet, ex infirmitate, id est vehementia passionis, ex ignorantia, et ex deliberatione seu proposito: juxta quod interrogandi sunt quo horum modorum peccaverint, et an ignorantia eorum excusabilis fuit, an etiam excusavit in toto, vel solum a tanto sive in parte; deinde an aliis nocuerunt, et an satisfecerunt eisdem ac debita persolverunt, bona quoque ablata atque injusta restituerunt, et utrum pœnitentias sibi injunctas impleverunt in caritate et gratia, prout probabiliter deprehendere queunt.
Footnotes
Chapter 141 of 143