Skip to the text

Articulus 48

De quibusdam quœstionibus, quarum plena solutio aliis locis servatur.

SI separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris.1 Possent isto in loco plura dubia introduci, quorum exquisita solutio super secundum Sententiarum locum sortitur : ideo nunc non nisi cursorie sunt tangenda.

Itaque quæri potest, an conscientia errans obliget, ita quod peccet qui eam habet nec sequitur. Videtur quod non : alias enim homo obligaretur ad multa divinis præceptis contraria. — Ad istud S. Thomas super secundum, distinctione tricosima nona, eleganter respondet sicut vir vere ac specialiter a Deo illuminatus. Postquam enim de quæstione hac duas recitavit opiniones, ostendit quod conscientia etiam errans ligat et obligat, ita quod ea stante, non possit sine peccato fieri contra eam. Conscientia namque, secundum eum, est quoddam rationis dictamen secundum quod voluntas movetur. Ideo, si conscientia dictet alicui quod nisi furetur, divinum transgrediatur præceptum, nec tamen furetur, contemnit Dei præceptum ac Deum, quemadmodum ille qui furatur, quum sciat furtum esse prohibitum. Hinc communiter dicitur, quod quidquid fit contra conscientiam, ædificat ad gehennam. Et istud evidenter confirmatur ex verbis Apostoli ad Romanos asserentis : Scio et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esse, illi commune est :2 et hoc propter conscientiam suam, quamvis erroneam, secundum expositores. Verumtamen conscientia errans non obligat absolute atque simpliciter seu directe, sed per accidens et secundum quid. Nec ex his sequitur quod aliquis sit absolute perplexus, quoniam potest et debet conscientiam errantem deponere. — Porro Bonaventura super secundum aliter sentire videtur, dicens conscientiam errantem non ligare ad faciendum vel non faciendum, sed ad se deponendum : quia sive homo faciat quod illa dictat, sive non faciat, peccat mortaliter. Circa quod fateor, quod omne peccatum eo ipso quo illicitum, formaliter obligat ad se deponendum, et quod conscientia errans non obligat absolute. — Durandus vero de S. Portiano super secundum dicit, quod conscientia errans liget, non obliget. Sed hoc in quid nominis stare censetur.

Insuper dicit Thomas, quod conscientia obligat non sua virtute, sed virtute divini præcepti : sicque conscientia errans obligat per accidens ex divini virtute præcepti, in quantum dictat hoc agendum aut fugiendum in quantum a Deo præceptum sive prohibitum. Ex quo Thomas concludit, quod dictamen conscientiæ plus obligat quam præceptum prælati, quemadmodum et divinum præceptum plus obligat quam humanum. — Sed hujus quoque oppositum videtur Bonaventura sentire : quia si sic, subditus posset semper aut valde frequenter suam inobedientiam excusare, dicendo: Non audeo in hoc vel illo obedire propter conscientiam. Idcirco debet judicium sui superioris proprio præferre judicio, saltem in dubiis et indifferentibus. Et hoc verius reor, estque hoc ipsum magis consonum dictis sanctorum Patrum, præsertim religiosorum, Benedicti, Bernardi, Cassiani et Climaci. Nam et prælatus divina præest et præcipit auctoritate, et obligatio sui præcepti verius et evidentius fundatur in jure ac præcepto divino, quam obligatio conscientiæ erroneæ, ut videtur.

Deinde quæri posset, an et qualiter ignorantia excuset. Ad quod in Decreto magistraliter respondetur.3 Breviter autem tangendo, dicendum quod ignorantia juris non excusat, ut communiter dicitur. Quod intelligendum est de ignorantia juris quod quis scire tenetur. Debet etenim quilibet scire ea quæ ad suum pertinent statum, seu ad suam vocationem sive professionem, et quæ Deus requirit ab eo. Ignorantia autem facti dicitur excusare: ignorantia, inquam, facti alieni, non proprii; et hoc, adhibita diligentia bona, sicut Durandus in Summa sua declarat. Est quoque ignorantia invincibilis, quæ excusat; ignorantia vero vincibilis non semper excusat.

Amplius quæri posset: an actus exterior aliquid bonitatis aut malitiæ addat super actum interiorem; an etiam actus interior seu prava voluntas, et actus exterior, sint unum et idem peccatum; et rursus, an in actibus humanis deliberatis individualiter consideratis ac sumptis, sit dare indifferens.

Ad quæ brevissime respondetur, quod actus exterior, in quantum cadit sub præcepto et laborem habet adjunctum, aliosque ædificat et satisfactorius est atque circumstantiis virtutum vestitur, aliquid addit bonitatis actui interiori, et speciale præmium, saltem accidentale, sortitur. Similiter actus exterior vitiosus, in quantum prohibitus et scandalizans, ac multipliciter incongruus loco ac tempori aliisque circumstantiis, et male delectans, sive damnificus graviterque nocivus aliis, aliquid addit malitiæ super interioris actus pravi malitiam, ut specialiter patet in homicidio, adulterio, furto: imo in actibus venereis voluntas sola non potest adeo esse intensa sine actu sicut in actu; nec sola voluntas interficiendi, adulterandi, furandi tantum potest esse proximis nociva sine actu sicut cum actu. Insuper voluntas seu actus interior, et actus exterior ex illo procedens ac illi continuatus atque conjunctus, sunt idem peccatum. — De his et consimilibus modo pertranseo, maxime quia nunc istud opusculum in molem excrevit majorem quam æstimabam.

Itaque diligenter instruendus est populus circa prætacta, ne conscientiam habeat erroneam, neque ignorantiam juris, puta præceptorum et statutorum seu ordinationum ad ejus statum ac vocationem spectantium, atque ut diligens sit circa talia audienda, inquirenda et addiscenda, ut etiam vitet opera mala, quæ tam multipliciter sunt nociva, nec putet sibi sufficere solam voluntatem interiorem in bonis, aut bonum propositum seu rectam intentionem, dummodo adsit operandi facultas. Nec sufficit bona intentio, nisi et media bona sint, et fini laudabili proportionata.

Postremo, in actibus humanis deliberatis individualiter sumptis non invenitur indifferens, secundum probabiliorem opinionem, quamvis quidam conentur assignare instantiam. Si enim actus refertur ad congruum finem, est bonus.

Footnotes

  1. Jer. xv, 19. ↩

  2. Rom. xiv, 14. ↩

  3. Decret. p. II, caus. 1, q. 4, c. 12. ↩

Chapter 140 of 143