Skip to the text

Articulus 50

De quibusdam generalibus documentis in omni sermone congrue permiscendis.

TU, fili mi, scito Deum patris tui, et servi ei corde perfecto et animo voluntario.1 Lex evangelica, lex utique est plenariæ caritatis atque totius pietatis, lex maxime spiritualis et maximæ perfectionis. Idcirco ea quæ caritatis et pietatis sunt, et quæ consequuntur ad eas, ad omnem præcipue pertinent Christianum; vitia quoque carnalia et universa peccata maxime exstant ei illicita. Idcirco ad Dei amorem ferventem, ad mutuam caritatem, pacem, concordiam, ad opera misericordiæ spiritualia ac corporalia, ad vitam custoditam ac timoratam, ad conversationem castam et sobriam, ad mutuam exemplaritatem, ad insuperabilem patientiam, mansuetudinem, humilitatem, ad veram justitiam, ad virtuosum profectum, sunt assidue exhortandi, instruendi et accendendi. Quod totum ut prædicator verbi cœlestis valeat plenius eis persuadere atque proponere, debet memoriæ suæ tenaciter imprimere auctoritates Scripturæ ad hæc persuadenda magis idoneas, easque multoties in suis sermonibus allegare, et cordibus audientium inculcare. Denique ad hoc præcipue valent quædam auctoritates et exhortationes sancti apostoli Pauli, quas et ipse in suis Epistolis frequenter commiscuit, quamvis interdum aliqualis sit variatio in ordine ac forma verborum. Quarum nunc aliquæ sunt tangendæ, quamvis supra fortassis sint tactæ.

Itaque inter has est illa ad Ephesios : Obsecro vos in Domino, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Et item : Renovamini spiritu mentis vestræ, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est; omnis sermo malus ex ore vestro non procedat. Itemque : Estote invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit nobis. Illud quoque : Estote imitatores Dei sicut filii carissimi, et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo : idcirco ut filii lucis ambulate, probantes quid sit beneplacitum Deo.

Præterea ad idem valet illud ad Philippenses : Si qua consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis, implete gaudium meum, ut idem sapiatis, unanimes, id ipsum sentientes; nihil agatis per contentionem, neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, non quæ sua sunt singuli considerantes, sed quæ aliorum.

Ad istud pertinet illud ad Romanos : Nolite prudentes esse apud vosmetipsos, nulli malum pro malo reddentes, providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus; si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. Illud etiam ad Colossenses : Induite vos sicut electi Dei viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam; supportantes invicem et donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam, sicut et Christus donavit vobis. Super omnia autem hæc caritatem habete, quod est vinculum perfectionis; et pax Christi exsultet semper in cordibus vestris, docentes et commonentes vosmetipsos in psalmis et hymnis. Et illud : Omne quodcumque facitis in verbo aut opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi facite, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.2 Illud quoque ad Thessalonicenses : Videte ne quis malum pro malo reddat; sed semper quod bonum est sectamini in invicem et in omnes. Semper gaudete in Domino, sine intermissione orate, in omnibus gratias agite, ab omni specie mala abstinete vos.3 Similiter illud ad Galatas : Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. Si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus. Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.4

Consimilia multa potest sibi prædicator ex Epistolis Pauli aliisque scripturis et ex dictis Sanctorum colligere aptiora ad intermiscendum in omni sermone, ut est illud Petri : Carissimi, obsecro vos tanquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam, etc.5

Insuper in omni sermone sunt admonendi fideles ad considerationem novissimorum suorum, ad frequentem ac cordialem recordationem dominicæ passionis beneficiorumque Dei, ad vitandum omne mortale peccatum, ad fructuosam sui temporis deductionem, ad quotidianam suæ conscientiæ examinationem, et ut unusquisque faciat alteri quod sibi vult rationabiliter fieri, atque ut jugiter penset se semper in divinæ majestatis præsentia ac conspectu cogitare, loqui et agere omne quod cogitat, loquitur et exercet.6

Footnotes

  1. I Par. xxviii, 9. ↩

  2. Coloss. III, 17. ↩

  3. I Thess. v, 15-18, 22. ↩

  4. Galat. v, 16, 25, 26. ↩

  5. I Petr. II, 11. ↩

  6. Matth. v, 12. ↩

Chapter 142 of 143