Articulus 51
Qualiter diversi sint diversimode instruendi et exhortandi.
NON omnia omnibus expediunt.1 Ingratum est Spiritui Sancto quidquid ei obtulerit homo, eo ad quod tenetur neglecto. Idcirco unusquisque specialiter obligatur ad ea quæ suum statum concernunt, et de his est specialiter informandus. Hinc pastor et prædicator debent instruere conjugatos qualiter ad invicem debeant se habere in exigendo ac reddendo debitum carnis, in mutua dilectione, in pacifica conversatione; et qualiter copula illa carnis possit esse sine peccato, qualiter etiam interdum sit veniale, imo et nonnunquam peccatum mortale;2 qualiter etiam vir caput sit mulieris, et quæ sint illa quæ maritus tenetur uxori, quæ item illa quæ uxor tenetur marito.3 Verumtamen instructio illa de copula carnali, in privato aptius fieri potest. Sed publice exhortandi sunt viri ne uxoribus suis sint duri irrationabiliterque austeri.
Insuper prædicandum est qualiter parentes habere se debeant ad filios suos ac filias, instruendo, corripiendo, educando, providendo, et in ceteris, et quam graviter peccent qui sobolem suam non instruunt, corripiunt et castigant. Instruendi sunt itidem filii et filiæ qualiter se habere debeant ad suos parentes; item paterfamilias et ejus contoralis, qualiter se debeant habere ad suam familiam et ministros ac operatores.
Conformiter instruendi sunt vulgares qualiter habere se debeant ad suos superiores, tam spirituales quam sæculares, et ut oblationes ac decimas prompte ac libenter persolvant. Superiores quoque in jure civili, videlicet officiati, sculteti, scabini, judices ac principes, sunt instruendi ac exhortandi ad ea quæ ipsorum concernunt officium, et qualiter ad Deum et ad subditos habere se debeant. Similiter informandæ sunt viduæ de pertinentibus ad se.
De his autem specialibus documentis modo in speciali non prosequor, quia in aliis locis, præsertim in tractatu de Regimine curatorum, in libello quoque de Laudabili vita conjugatorum, de his omnibus, quantum Dominus contulit, specialiter scripsi. Sic itaque exhortandi ac edocendi sunt universi et singuli in generali ac speciali, ut omnes pariter consequamur salutem.4 Ad laudem, honorem et gloriam Omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
Footnotes
Chapter 143 of 143