Skip to the text

I. In epistolam ad romanos. (pars 1)

Paulus nomen appellativum est apud Hebraeos, et Graecos, et Latinos, non tamen eadem terminatione (Rom. I). Apud Hebraeos dicitur mirabilis vel electus; apud Graecos quietus; apud Latinos modicus. Quod nomen proprie impositum est Paulo in notam geminae virtutis, vel triplicis, quas praedictae interpretationes insinuant; vel Paulus dictus est Apostolus, a Paulo Sergio proconsule, quem convertit apud Cyprum; vel binominis erat.

QUAESTIO I. Quaeritur quomodo Paulus dicat servum, cum alibi dicat: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore (Rom. VIII). Et alibi: Jam non est servus, sed filius (Galat. IV). Et Dominus in Evangelio: Jam non dicam vos servos, sed amicos (Joan. XV). Nunquid Paulus non erat amicus? Solutio. Duo genera timoris duo faciunt genera servorum: scilicet servilis et filialis. Paulus itaque servus timore filiali erat, et non servili: quae servitus non tollit libertatem, vel amiticiam, sed potius ponit.

QUAESTIO II. Cur Paulus dicat Christum factum ex semine David, cum nos confiteamur natum de Virgine? Solutio. Ut notaret Christum non more aliorum hominum conceptum, sed sola operatione Spiritus sancti de Virgine, absque virili semine: unde alii homines alios generare possunt, sed non facere.

QUAESTIO III. Quomodo ipsa incarnatio facta sit? Solutio. Ipsum Dei Verbum dico carnem factum, id est hominem: non tamen mutatum, vel conversum in hominem vel carnem, sed carne (ut mortalibus appareret) indutum; sic enim illa unio facta est, quod nec divina natura mutata est in humanam, nec humana in divinam: nec nova natura, vel nova persona facta est ex duabus naturis, sed ineffabiliter unitae duae naturae sunt in Christo: ut assumens totum quod habuit per naturam, conferret assumpto per gratiam, et totum, quod erat assumpti per naturam fieret assumentis per dignationem; unde totum dicitur. Deus, totum homo, et vicissim homo Deus, et Deus homo, quod in substantiis hominis non contingit.

QUAESTIO IV. Quomodo hic dicatur, totum Deus, et totum homo, cum illae duae naturae non sunt partes illius personae. Solutio. Propter similitudinem hoc dictum est, quia duae naturae sic sunt unitae in Christo, ut partes in toto, sed differenter. Non enim sicut totum habet esse ex conjunctione partium, sic persona Christi ex unione humanitatis et divinitatis habet esse, nil enim novum habet esse utraque natura. Quod autem naturae illae non sint partes personae, inde constat, quod altera illarum praedicatur de persona, ut cum dicitur: Christus est divina natura. Item nomina naturarum de se praedicantur, ut cum dicitur: Deus est homo et homo est Deus: quod non contingit in toto integrali et ejus partibus.

QUAESTIO V. Quomodo imago ad essentiam tantum referatur, cum relative tantum de Filio dicatur. Solutio. Imago essentiam quandoque significat divinam, et tunc communiter de tribus personis praedicatur: significat etiam relationem, et tunc de solo Filio dicitur.

QUAESTIO VI. Quid non sit in substantia hominis, quod in substantiis Christi. Solutio. Quia nec caro est anima, nec anima est caro; nec homo est caro, vel anima, sicut Deus est homo, et homo est Deus, et Christus est utrumque. Quod inde contingit, quia major est unio inter Deum et hominem quam inter carnem et animam. Non enim anima unita carni totum, quod habet per naturam, confert ei, cum ipsa non sit capax multorum quae sunt animae, sicut Deus unitus homini totum se infundit ei.

QUAESTIO VII. Quid est quod dicatur, cum dicitur: Homo est Deus et Deus est homo, vel Christus est Deus, Christus est homo. Solutio. In responsione hujus quaestionis moderni doctores inter se dissentiunt. Alii enim dicunt quod idem de se praedicatur, scilicet: haec persona Christus; quod mirum est, cum aliud Deus, aliud homo significet; et aliud filius hominis, aliud Filius Dei, ut auctoritas dicit. Quod etiam mihi videtur falsum esse, quia hoc nomen Deus idem significat, cum dicitur: homo est Deus, et: Christus est Deus, et: Pater est Deus. Si dicatur, non sequitur, quod idem Deus, homo et Christus, et Deus Pater sit. Item homo et Deus nomina appellativa sunt; quomodo ergo significant hanc personam proprie, vel quando, vel a quo facta est impositio talis? Item Christus est homo, et virgo [Verbum] est homo, nonne idem praedicatur de utroque? Si dicatur non: ergo non sunt ejusdem naturae, cum nomen naturae non sit utrique commune secundum eamdem significationem. Alii dicunt quod cum dicitur: homo est Deus, non praedicatur hoc quod significatur hoc nomine Deus, sed esse unitum Deo personaliter; et cum dicitur: Deus est homo, praedicatur habere hominem unitum in personam. Sed secundum hoc nec homo vere est Deus, nec Deus vere est homo. Alii dicunt quod cum dicitur: homo est Deus, praedicatur persona divinae naturae de persona humanae naturae; et cum dicitur: Deus est homo, persona humanae naturae praedicatur de persona divinae naturae: eadem tamen est persona divinae et humanae naturae, scilicet Christus; alius tamen intelligitur cum dicitur: homo, et cum dicitur: Deus. Hi concedunt plane quod Christus est duae res, quarum una est simplex, et altera composita; una aeterna, et altera temporalis; et quod Christus sit compositum quoddam secundum humanitatem ex carne et anima, et quiddam simplex fit secundum divinitatem, et quod divinitas non sit pars hujus personae, sed sit ipsa persona, caro autem et anima tantum sint partes.

QUAESTIO VIII. An Christus sit bis genitus. Responsio. Bis natus, et bis genitus est: semel ab aeterno ex substantia Patris, iterum in tempore Virgine. Habet itaque duas nativitates, duas generationes, duas filiationes, aeternam et temporalem, non tamen duo filii est, vel duo nati, sed unus et idem Filius Dei, et filius hominis, non tamen eadem filiatione.

QUAESTIO IX. An persona sumpserit personam, an natura personam, an natura naturam. Solutio. Persona non est assumpta, ergo nec persona personam, nec natura personam assumpsit. Quod autem persona naturam assumpserit, omnes concedunt; an natura naturam, dubitatur a quibusdam: sed, procul dubio, natura divina assumpsit humanam, non in unitatem naturae, sed personae, id est sic facta est unio, quod assumens et assumptum essent una persona, non una natura, quod licet auctoritas manifeste saepe hoc dicat, multi negant dicentes: si id quod est assumptum est persona, quomodo persona non est assumpta? Nos autem dicimus: licet assumpta sit persona, non tamen Deus assumpsit personam hominis, sed naturam, quia non est factus alterius personae quam prius fuerat, sicut factus est alterius naturae quam fuit, suam retinens; assumendo enim humanitatem, non amisit divinitatem. Ideo conceditur quod natura, non persona, est assumpta, non solum a persona, sed a natura. Illae auctoritates, quae dicunt Verbum tantum incarnatum, alias personas tantum excludunt, non naturam divinam.

QUAESTIO X. Quid sit praedestinatio? Responsio. Gratiae praeparatio. Quandoque etiam dicitur praedestinatio ipsius gratiae appositio.

QUAESTIO XI. Item quaeritur, de quo sit facta praedestinatio: an de persona, an de natura? Solutio. De persona, non secundum divinam naturam, sed secundum humanam. Potest etiam dici quod natura praedestinata est vel homo assumptus, ut ita sublimaretur, ut quo altius attolleretur, non haberet.

QUAESTIO XII. An simpliciter debeat concedi Christum esse creaturam, vel factum. Solutio. Non concedendum sine determinatione tali, secundum carnem: ne videamur consentire haereticis dicentibus, Christum esse factum secundum utramque naturam, et propter etiam implicitam negationem hujus nominis, creatura: quia id dicitur creatura, quod coepit esse et non semper fuit. Non enim sequitur, si secundum humanitatem Christus non semper fuit: ergo non semper fuit; sicut bene sequitur, si secundum Divinitatem semper fuit, ergo semper fuit.

QUAESTIO XIII. An Christus secundum humanitatem sit Filius Dei? vel Deus? Quod sic volunt probare, secundum quod est homo, est praedestinatus, ut sit Filius Dei: sed illud est, quod ut sit, praedestinatus est secundum quod homo, ergo secundum quod homo est, Filius est Dei. Solutio. Non est verum si secundum hominem est praedestinatus, ut sit Filius Dei: ergo secundum hominem est Filius Dei, nisi secundum sit personae expressivum. Si autem notat causam, vel conditionem, non est verum, ut in hoc apparet simili: Iste secundum quantitatem peccati poenitet ut sit salvus, ergo secundum quantitatem peccati fit salvus.

QUAESTIO XIV. An secundum quod homo sit persona. Solutio. Dicunt quidam: Si, secundum significet causam, vel conditionem, secundum quod est homo, non est persona; dicentes: Si secundum quod est homo, est persona, ergo tertia in Trinitate, vel alia; sed non est alia, ergo tertia in Trinitate, et sic secundum quod est homo est Deus. Rursus, secundum quod est homo, non est personali proprietate discretus a Patre vel Spiritu sancto, sed sola filiatione, quam habuit ab aeterno. Alii dicunt quod, in quantum est homo, est persona. Unde bene sequitur, si est homo, est persona, et illam consequentiam: si est persona, est persona tertia in Trinitate vel alia, dicunt falsam. Non enim totum positum ponit partem, sicut remotum removet, sed pars posita ponit totum. Pars autem remota nec ponit, nec removet totum. Quod autem id, quod est assumptum, sit persona, constat, cum Augustinus dicat quod id quod suscepit et quod est assumptum est una persona.

QUAESTIO XV. An anima Christi sit Deus? Solutio. Non est concedendum simpliciter, ne videamur consentire illis qui dicebant Verbum tantum carnem assumpsisse, et Verbum ipsum loco animae carnem vegetare. Ideo etiam non dicitur anima, Deus, quia magis redundat nomen animae in naturam quam in personam.

QUAESTIO XVI. An concedendum sit, Homo ille fuit ab aeterno? Solutio. Si per pronomen, ille, demonstretur persona, verum est hominem illum ab aeterno fuisse; si autem natura humana, non est verum, Homo ille fuit ab aeterno.

QUAESTIO XVII. An anima Christi sit persona? dicunt quidam, quod non, dum est conjuncta carni: sed separata est persona. Alii dicunt, quod Christi anima est persona eadem cum Verbo.

QUAESTIO XVIII. An sit universale quod significatur hoc nomine Christus? Quod videtur: quia praedicatur de pluribus, cum dicitur, homo est Christus, et Deus est Christus. Solutio. Non oportet, ut ideo concedatur cum utrobique praedicatio non sit conformis, licet etiam sint duo, quae praedicantur de pluribus secundum quosdam, non tamen est id quod praedicatur de pluribus. Item volunt probare, quod est id quod praedicatur de pluribus, quia persona, quae dicitur de assumente, dicitur etiam de assumpto. Solutio. Persona est quasi nomen comprehensivum, duo enim, vel plura una sunt persona. Sunt tamen quidam qui concedunt quod significatum hujus nominis, Christus, est commune pluribus: et significat quantum hic terminus, persona divinae et humanae naturae, non tamen Christus est universale, sed duo singularia secundum istos.

QUAESTIO XIX. An homo assumptus sit Deus. Solutio. Multi dicunt quod non, quibus auctoritas plane contradicit. Dicit enim Apostolus quod in ipso habitat plenitudo divinitatis (Col. II). Et Ambrosius: Quidquid habet Filius Dei per naturam, et filius hominis per gratiam. Item Dominus de se loquens: Data est mihi omnis potestas in coelo, etc. (Matth. XXVIII) Si habet omnipotentiam, est omnipotens; si est omnipotens, est Deus. Item Joannes apostolus dicit de eo, quod accepit spiritum non ad mensuram (Joan. III), secundum eos qui negant hominem assumptum esse Deum, datus est ei spiritus ad mensuram, cum non habeat quidquid Verbum, cui personaliter unitur.

QUAESTIO XX. Utrum homo ille possit dimittere peccata cum sit omnipotens? Solutio. Homo ille potest dimittere peccata, non quia homo, sed quia Deus, sicut potest mundum redigere in nihilum, si vellet.

QUAESTIP XXI. An creatura aequatur Creatori, cum anima Christi, vel homo assumptus totum habet per gratiam quod Deus per naturam? Solutio. Non est aequalis creatura Deo, quia aliud est esse sapientiam, aliud sapere per sapientiam, aliud habere aliquid per naturam: aliud per gratiam.

Item sic objicitur: Dictum est quod quidquid habet Verbum per naturam, habet homo per gratiam: sed Verbum habet aeternitatem per naturam, ergo homo eamdem per gratiam, et si hoc est, homo ipse est aeternus. Solutio. Hic terminus, aeternus, notat negationem. Illud enim proprie dicitur aeternum, quod semper fuit, et non coepit esse, unde quia aeternum non simpliciter praedicat personam divinae naturae, sed etiam talem designat negationem, non est homo dicendus aeternus. Vel potest sic dici, homo ille est aeternus Deus, non est aeternus homo.

QUAESTIO XXII. An homo assumptus sit adoptivus filius, an filius naturalis. Volunt quidam probare quod filius adoptivus sic per solam gratiam praedestinatus est, ut sit Filius Dei, ergo filius est gratiae, et sic adoptionis, ergo adoptivus. Solutio. Per solam gratiam esse Filius habet non gratiae sed naturae, id est, non filius adoptivus, sed filius naturalis est homo assumptus, non per naturam sed per gratiam, per quam habet quidquid possidet.

QUAESTIO XXIII. Quomodo Apostolus ostendat erga Romanos affectum, ut dicit expositor, agendo Deo gratias, cum pro omnibus bonis, quae dat Deus tam bonis quam malis agendae sint gratiae Deo. Solutio. Non solum agit gratias respectu donorum, sed potius respectu Romanorum, scilicet, quia dona collata sunt eis. Cum autem aliquis agit gratias pro donis malis collatis, hoc facit tantum respectu donorum, non eorum, quibus conferuntur.

QUAESTIO XXIV. Dicit expositor, quod Apostolus in Romanis non laudat fidem, sed facilitatem fidei, quae videtur non esse laudanda, quia qui facile credit, facile decredit. Solutio. Duplex est facilitas; altera, quae provenit ex levitate animi; et haec indigna laude; altera, quae provenit ex vigore animi, et multo intuitu rationis, et haec laude digna.

QUAESTIO XXV. Dominus prohibet in Evangelio jurare per coelum vel per terram (Matth. V); Apostolus non per creaturam, sed per Creatorem, quod plus est, jurat cum dicit: Testis est mihi Deus (Rom. I). Unde videtur transgressor esse praecepti, et sic ad mortem peccare. Solutio. Prohibet Dominus, quod est malum, scilicet jurare falsum, vel verum sine necessitate; suasit verum loqui; indulsit juramentum cum sit necessarium, in quo tria debent esse: judicium, quantum ad discretionis utilitatem; justitia, quantum an sit faciendum; veritas, quantum ad cognitionem. Si unum horum defuerit, reatus perjurii incurritur.

QUAESTIO XXVI. Quid sit jurare per Deum. Solutio. Sensus est: Sic mihi prosit Deus, vel non, vel sicut est veritas in Deo, sic in isto; quam si evacuat quantum in ipso est, veritatem Dei annihilat, illis Deum fidejussorem constituens: si autem non est verum, Deum quodammodo incarcerat.

QUAESTIO XXVII. Item quid sit per creaturam jurare? Solutio. Per Deum, qui fecit eam. Unde dicit Augustinus quod qui falsum jurat per lapidem, perjurus est.

QUAESTIO XXVIII. Utrum juramentum sit bonum, an malum, an indifferens: si enim bonum est, non est prohibendum; si malum, nullo modo faciendum; si indifferens est, quomodo semper a malo? Solutio. Ipsum non est malum, sed tamen occasio mali; unde consulit ipsum Dominus vitare, ne ejus assiduitate perjurium incurramus.

QUAESTIO XXIX. Quomodo Apostolus ostendat affectum suum erga Romanos dicendo: Desidero videre vos ut aliquem fructum habeam in vobis (ibid.), cum magis videatur suam utilitatem, quam illorum attendere? Solutio. Non quaerit propriam utilitatem, quantum illorum, dum eos desiderat fructificare in bonis operibus, ut et ipse ex profectu eorum aliquid utilitatis consequatur.

QUAESTIO XXX. Si verum est, sicut multi sentiunt, quod non plus valet voluntas cum opere, quam voluntas sine opere, quomodo dicit Apostolus: Desidero videre vos ut aliquem fructum habeam in vobis; cum plus meriti non haberet ex opere, quam habuit ex sola voluntate? Solutio. Nobis autem videtur majus bonum esse opus cum voluntate, quam solam voluntatem sine opere. Sed dicunt illi: Ideo desiderabat venire, ut cum opere cresceret voluntas, et majus fieret meritum. Quid dicent de passione Christi? Nunquid non amplius patiendo meruit, quam prius solo desiderio? Non enim possunt dicere ejus voluntatem in passione augmentatam esse, ut sic cresceret meritum.

QUAESTIO XXXI. Quomodo dicat se Apostolus debitorem esse Graecis, et Barbaris: nonne gratis praedicavit illis? ergo non ex debito. Solutio. Non dicit, quod aliquid debeat illis ex merito illorum, sed ex injuncto officio debet evangelizare illis; et ex sola gratia quantum ad illos praedicavit, hoc igitur debitum non tollit gratiam, ut alibi dicit. Necessitas mihi incumbit evangelizare (I Cor. IX). Quae necessitas non tollit voluntatem, sicut istud debitum non aufert gratiam.

Item videtur, quod in eis erat, unde hoc eis debuit; ex lege naturae, qua debuit illis, quod vellet sibi fieri. Solutio. Concedimus, naturali lege tenebatur, ut illos luce veritatis illuminaret, non tamen simpliciter concedendum est, quod hoc eis deberet.

QUAESTIO XXXII. Item quando dicitur: Justus ex fide vivit (Hebr. X), quaeritur cur efficacia justitiae fidei, et non charitati attribuitur; cum fides sit alicubi ubi nulla justitia; charitas nusquam sine justitia. Ad hoc respondent aliqui dicentes. Charitas et justitia idem sunt, et ideo neutrum causa alterius. Vel aliter: licet charitas causa sit justitiae, tamen convenienter fides, quae est charitatis causa, dicitur esse causa justitiae; quia quidquid est causa causae, causa est et effectus. Et est sciendum, quod aliud est credere Deum esse, quae est fides cognitionis; aliud est credere Deo, quae dicitur fides consensus; aliud credere in Deo, quae dicitur fides fiduciae; aliud credere in Deum, quod est per fidem, et dilectionem in Deum tendere. Item aliud est, quod creditur; aliud, quo creditur; utrumque nomine fidei saepe designatur. Item illud, quo creditur quandoque charitate informatur, et tunc tantum secundum quosdam dicitur virtus; quando autem sine charitate est, informis est qualitas; nec est virtus, nec justificat. Aliis videtur, quod ubicunque est fides, etiam cognitionis, quantum in se est semper justificat: ejus tamen effectus quandoque ex abundantia mali impeditur. Fides est virtus, qua creduntur quae non videntur: vel certitudo rerum invisibilium ad religionem pertinentium supra opinionem, et intra scientiam. Charitas justificat, et fides, et gratia, et Deus: ergo quatuor justificant. Solutio. Non ideo verum est, quod quatuor, quia hoc esset seorsum: in fide enim et per fidem charitas justificat, et in charitate, gratia, et per gratiam Deus.

QUAESTIO XXXIII. Quomodo pluraliter dicat, invisibilia Dei, cum Deus sit simplex, et unus, nec aliquid sit in Deo, quod non sit Deus, nec aliquid dicatur hic invisibile Dei, quod non sit Deus? Solutio. Quod unum est et simplex in natura, non ut unum et simplex venit in nostram notitiam, sed ut multa: et hoc raro deprehenditur, cur scilicet ita veniat, quia oculus interior nondum valet ad illam simplicitatem, et ineffabilem unitatem attingere, quae est Deus, ut eum, sicut est, intelligat. Unde cum intelligit Deum bonum, sapientem, omnipotentem, et hujusmodi, quasi plura venit in mentem, quod unum est in natura. Ex quo altior oritur quaestio: utrum ea quae sicut plura a ratione hominis intelliguntur, in seipsis, sive in Deo aliqua discernantur differentia. Non substantialiter, vel personaliter inter se differunt: veluti rationes rerum aeternae, quae in mente Dei fuerunt, constat quod aliquo modo differunt, quo tamen modo non est certum.

QUAESTIO XXXIV. Item quia dicitur: Sempiterna quoque virtus ejus, et divinitas, potest quaeri: Haec duo, virtus Dei et divinitas, cum sint invisibilia, quomodo discernantur ab invisibilibus? Non enim congrue dici potest, animalia vivunt, et homines, et equi, cum homines et equi sint animalia. Solutio. Nomina, quae de Deo dicuntur, quaedam significant quid non sit Deus, ut immortalis et immensus, aeternus et infinitus. Quaedam notant quid sit in Deo, ut sapiens, bonus: quaedam insinuant sua praedicatione quid sit Deus, ut bonitas et sapientia. Ne quis ergo existimaret illa tantum a creatura Dei intellectu conspici: quae indicant quid non sit Deus, ut immensus: subjunxit sempiterna quoque virtus, etc. Aliter secundum alios: per invisibilia intelligitur Pater: per virtutem Filius: per divinitatem Spiritus sanctus. Secundum hoc videtur quod philosophi summae Trinitatis per ea, quae facta sunt, habuerunt notitiam. Sed Augustinus super Exodum dicit, quod philosophi ad notitiam tertiae personae non pervenerunt, sed tantum περὶ τοῦ αγάθου, id est Patre, et περὶ νόον, id est, de Filio philosophati sunt. Ad hoc dicunt quidam quod illam distinctionem, quam fides catholica confitetur summae Trinitatis, non habuerunt, nec habere potuerunt, nisi per revelationem. Quatuor enim modis cognoscitur Deus, duobus modis interius, scilicet per naturalem rationem: quam notat Apostolus secundum quosdam, dicens: Quod notum est Dei, manifestum est in illis (Rom. I), et per divinam inspirationem, quam ibi notat Apostolus: Deus enim illis manifestavit (ibid.). Duobus modis exterius per facturam quemadmodum insinuat Apostolus, dicens: Invisibilia Dei (ibid.), et per Scripturam, qui modus satis patet. Voluit itaque Deus in quibusdam latere, ut fides haberet meritum, et in quibusdam apparere, ut infidelitas non haberet excusationem. Nota, in magnitudine universitatis notatur divina potentia, in pulchritudine sapientia, in utilitate bonitas, unde constat, quod non solum in universis, sed in singulis relucet quaedam imago et vestigium Trinitatis. Nihilominus caute inspiciendum est, quando similitudines inducuntur, vel ad identitatem essentiae demonstrandam, vel personalem distinctionem insinuandam, vel ut ostendatur quod incarnatio ad solum Filium pertinet, quamvis ipsa sit opus Trinitatis.

QUAESTIO XXXV. Cur Pater per invisibilia intelligatur potius, quam Filius, vel Spiritus sanctus, eum et ipsi sint invisibiles? Solutio. Quia Pater nusquam legitur specie visibili apparuisse, sicut Filius in homine assumpto, et Spiritus sanctus in specie columbae, et in linguis igneis.

QUAESTIO XXXVI. Cur Filius per virtutem? Solutio. Quia ipse est virtus Patris operativa, per quam facta omnia sunt.

QUAESTIO XXXVII. Cur Spiritus sanctus per divinitatem significatur? Solutio. Ut ostendatur communiter a Patre et Filio procedere, commune nomen obtinet quasi proprium. Vel per invisibilia intelligitur Spiritus sanctus, unde pluraliter dicitur invisibilia propter diversitatem donorum. Per virtutem Pater, ad cujus proprietatem solet referri potentia. Per divinitatem, seu Deitatem intelligitur Filius, sic enim diversi diversa sentiunt.

QUAESTIO XXXVIII. Quaeritur de eo quod dicit Apostolus de philosophis, quod essent inexcusabiles: Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt (ibid.). Nam videntur excusationem habuisse: non enim tanta collata est eis gratia, ex qua Deum glorificare potuerunt. Nunquid enim Deum glorificare potuerunt sine charitate? Nunquid potest quis charitatem habere sine fide? Nunquid ex illo gradu cognitionis, quem habuerunt diligere potuerunt? Solutio. Ideo inexcusabiles fuerunt, quia non fecerunt quantum potuerunt.

Chapter 1 of 28