I. In epistolam ad romanos. (pars 3)
QUAESTIO LVIII. Quaeritur item quomodo secundum opera, cum iste habeat voluntatem male operandi, nec facultatem perficiendi; alter voluntatem bene operandi, nec facultatem implendi. Solutio. Opera eorum dicuntur ex quo sunt in eorum voluntatibus, nec in eis remanet quin fiant. Unde Dominus in Evangelio: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est in corde suo (Matth. V); nec tamen dicimus quod tantum puniatur modo quantum puniretur pro operibus ipsis impletis, sed sicut pro operibus, etsi non tantum pro sola voluntate puniretur.
QUAESTIO LIX. Quaeritur de puero non baptizato quomodo fiat ei retributio secundum opera sua, cum statim moriatur antequam aliquid agat. Solutio. Opera parentum ejus in ejus conceptione et nativitate ipsius fiunt, et pro eis damnabitur tanquam ea actualiter egerit. Item de puero baptizato dicimus quod pro gratia baptismatis salvatur sine propriis meritis.
QUAESTIO LX. Quaeritur de eo qui patitur pro Christo, et non operatur, quomodo ei secundum opus tribuatur? Solutio. Opera et pro passionibus et operibus accipiuntur, ut factum pro facto et non facto accipitur: cum fit quod non debet fieri, peccatum dicitur; quando vero non fit quod debet fieri, delictum est.
QUAESTIO LXI. Cum culpa sit temporalis, et poena aeterna, quomodo reddet secundum opera? Solutio. Culpa malorum, quantum in ipsis est, aeterna est, in voluntate enim eorum fuit semper in malo manere: unde justo Dei judicio in aeternum punientur. Vel etiam mala voluntas, et reatus culpae, et impoenitentia cordis in ipso aeterna erunt. Unde Dominus dicturus est ad eos: Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem (Luc. I). Non dicet qui operati estis, sed qui operamini. Non poenitere enim peccatum est, et ipsi non possunt poenitere. Itaque in aeternum peccabunt, et sic pro culpa aeterna erit poena sempiterna.
QUAESTIO LXII. Item cum boni plus quam meruerint sint accepturi, et mali minus quam possint secundum justitiam, puniantur, quomodo secundum opera? Solutio. Non est comparatio inter meritum et praemium, sed est sensus: qui plus meruit, plus accipiet, et qui minus, accipiet minus, secundum qualitatem et quantitatem: meritum enim unius et praemium modo est aequale et dissimile, modo est simile et inaequale cum merito et praemio alterius, ut duo martyres, vel duo confessores, qui ejusdem et aequalis meriti et praemii sunt, aequales et similes sunt in justitia et gloria; si autem unus martyr et unus confessor aequales sunt, dissimiles tamen sunt secundum qualitatem, quia iste martyr et ille confessor, etc.
QUAESTIO LXIII. Quaeritur circa id quod dicitur: Tribulatio et angustia in omnem animam, etc. (Rom. II.) Nunquid in anima sola punietur homo, et non etiam in corpore? Quare ergo dicit, in omnem animam, et non in corpus, cum in utroque peccavit. Solutio. Quaedam sunt peccata animae, pro quibus ipsa punietur tantum, ut ira, invidia, infidelitas, de qua specialiter agit Apostolus in hoc loco: ideoque mentionem facit de poena animae, non poena corporis. Sunt etiam quaedam peccata corporis, pro quibus ipsum punietur, ut gula, luxuria, homicidia, contentiones, quae corporis ministerio exercentur; unde constat quod in utroque punientur, juxta illud: Duplici contritione contere eos (Jerem. XVII).
QUAESTIO LXIV. Quaeritur de glorificatione corporis quid homini vel animae conferat, cum sola beatitudo hominis sit visio Dei, cujus sola anima capax est, unde videtur nil conferre gloriae, quae erit in corpore. Solutio. Glorificatio corporis ad augmentum gloriae et gaudii ipsi animae erit. Nam valde gloriabitur, cum viderit corpus prius adeo infirmum et imbecille sic solidatum, ut nullam amplius laesionem sustinere valeat.
QUAESTIO LXV. Quaeritur cum animae gloria sit Deum contemplari, et ipsius visione frui, et in ipso omnia cognoscere: erit enim Deus omnia in omnibus (I Cor. XV) existens speculum omnis creaturae, sicut omnis creatura modo speculum est Dei; cum hoc, inquam, sit, quomodo glorificatio corporis ei convenire dicetur, ut ejus augeatur beatitudo. Solutio. Hanc glorificationem jam in ipso Deo cognoscet, et contemplatio erit pars beatitudinis ejus.
QUAESTIO LXVI. Cum dicit Apostolus: Non est acceptor personarum Deus (Act. X), quaeritur quid sit personas accipere. Nonne dicit Apostolus: Cui honorem, honorem; cui timorem, timorem (Rom. XIII). Nonne majorem reverentiam debemus exhibere uni quam alteri? Solutio. Ille personas accipit, qui pro aliquo, quod hominis est hominem veneratur, et aliis praefert, quod non facit Deus. Cum enim timorem vel honorem iis qui in dignitate sunt constituti exhibemus, non facimus hoc, nisi propter Deum, cujus gerunt personam, vel cujus sunt ministri.
QUAESTIO LXVII. Factores legis justificabuntur. Quaeritur an impletio legis justificet, quod sic videtur ex iis cum legisperitus quaereret a Domino: Quid faciens vitam aeternam possidebo? Dominus respondit: Quid scriptum est? quomodo legis? Et ille: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua; et ex tota mente tua, et proximum sicut te ipsum, et Dominus ait illi: Hoc fac, et vives (Luc. X). Ecce mandatum legis observatum confert vitam aeternam. Unde legitur quod justificat lex impleta (Rom. II). Idem in alio loco, cum adolescens ait ad eum: Quid faciens vitam aeternam possidebo? Et Dominus ad eum: Honora patrem et matrem; non occides, non furtum facies, non moechaberis, non falsum testimonium dices, non concupisces uxorem proximi tui, nec rem. Et ait adolescens: Haec omnia ab adolescentia mea custodivi. Et Dominus intuitus est eum, et dilexit (Matth. XIX; Exod. XX; Marc. X; Luc. XVIII): quod non fecisset, nisi justus esset ex observatione mandatorum Dei. Quod autem subditur: Si vis perfectus esse (Matth. XIX), etc., ad perfectionem pertinet justitiae. Item Paulus: Mandatum legis, quod erat ad vitam, inventum est mihi ad mortem (Rom. VII). Item Beda: Lex suo tempore custodita non solum bona temporalia, sed etiam aeterna conferebat; unde manifestum est quod lex impleta justificat. Sed Apostolus asserit, quod lex neminem ad perfectum perduxit, dicens ex operibus legis non justificatur omnis caro, et si ex lege justitia, tunc Christus gratis mortuus est (Galat. II): et multa alia in hunc modum. Ideoque quidam dicunt quod praecepta illa quorum impletio confert justitiam, sunt praecepta Evangelii, etsi in lege sunt scripta. Qui enim facit ea, homo evangelicus statim efficitur; nec est homo legis. Hi etiam dicunt, quod praecepta illa secundum quod in lege intelliguntur impleta, non justificant immediate, sed solummodo faciunt idoneum ad fidem Christi suscipiendam, per quam solam habetur salus: dicunt enim quod qui ostendit exterius se Deum diligere et proximum, etsi interius non diligat corde, quantum in lege est, legem custodit; ipsa manum quidem, et non animum reprimit. Cui solutioni sic objicitur: Si per observationem illorum praeceptorum tantum exterius factam, fiant idonei et digni, ut fidem Christi recipiant, fides non ex gratia, sed ex meritis datur. Item si idonei, quomodo sciunt quod recipient; unde non videntur convenienter solvere quaestionem superiorem. Quae est enim major perfectio quam diligere Deum toto corde, et proximum sicut semetipsum. Ideoque dicimus quod impletio praedictorum praeceptorum justificat immediate, non tamen lex, quae non sufficit, sed infirma est sine gratia, ad sui ipsius impletionem; nec dat gratiam, nec Christi fidem aperte demonstrat, sine qua praecepta legis non implentur: demonstrat quidem patriam, sed non ostendit viam, qua eundum est, nec quo. Unde Apostolus: Ex operibus legis non justificatur omnis caro.
Sed dicet aliquis. Haec auctoritas manifeste contradicit tuae solutioni. Nonne contraria sunt, justitiam esse impletione praeceptorum legalium, ut superius asseruisti, et neminem operibus justificari? Solutio. Opera legis vocat Apostolus, quae fiunt solo timore, quem immittit lex, ex quibus non est justitia. Notandum est quod lex pluribus modis dicitur: quandoque enim lex vocatur liber Moysi, quandoque caeremoniae et legales observantiae, quandoque decem praecepta in duabus tabulis conscripta, quandoque liber psalmorum, quandoque etiam lex dicitur quaecunque observatio, ut cum dicitur: Haec est lex hujus, vel illius rei. Naturalis etiam ratio lex vocatur. In Novo etiam Testamento pluribus modis accipitur lex; unde lex fidei, lex spiritus, lex gratiae, lex carnis, lex membrorum, lex peccati, lex mortis.
QUAESTIO LXVIII. Quaeritur de circumcisione, cui praecepta sit, et quare, et quare in partibus genitalibus et non in aliis, et quare maribus et non feminis, et quam efficaciam habuit, et quare ei baptismus successit. Est autem circumcisio amputatio illius pelliculae quae praeest in virilibus; unde et illa pellicula praeputia appellatur; ex quo gentes praeputiatae dicuntur, eo quod sint absque putatione, id est caesione. Praecepta autem primum est Abrahae; unde ipse et tota ejus familia circumcisa est. Nec est facta haec praeceptio communiter omnibus vel generaliter, sed tantum Judaeis. Unde dictum est: Anima, quae circumcisa non fuerit, peribit de populo suo (Gen. XVII). Populus Dei populus Judaeorum est. Praecepta autem haec est ratione, voluit enim Deus populum suum ab aliis secerni, et eorum corda et a vitiis, et a concupiscentiis circumcidi, et ut hoc in exterioribus ostenderet, praecepit eos in carne circumcidi: et in partibus genitalibus potius quam in aliis. Nam cum duo sint, per quae maxime consortium contrahitur inter aliquos, scilicet connubium et victus, in utroque voluit Deus populum secerni, unde victum prohibuit gentibus communem, videlicet carnem porcinam. Circumcidi quoque in genitalibus jussit, ne partes illas sanctificatas, cum immundis mulieribus commistione aliqua polluerent, et ut carnes tanquam portam nativitatis nostrae corruptas a vitiis reservarent. Et feminae gentiles videntes cunctos mares praecisos eorum matrimonia evitarent. Solis maribus ideo praecepta est, quod nullus, qui sine peccato esset, ex virili semine nasciturus erat; ex femina vero erat.
QUAESTIO LXIX. Quaeritur item cujus fuerit efficaciae? Et dicunt quidam, quod ejusdem fuit, cujus et nunc baptismus, nisi quod non mittebat ad regnum. Sed si hoc est, ergo in circumcisione erat peccatorum remissio; ergo justitia, et sic ex lege, quod negat Apostolus. Solutio. Dicimus quod in circumcisione non erat omnium peccatorum remissio, sed tantum originalis; sed in baptismo fit omnium remissio, et insuper fit virtutum collatio. Utrum autem hanc omnimodam efficaciam habuit baptisma ante passionem solet quaeri. Et dicunt quidem quod non. Potest tamen dici, quod post Christi mortem illis, qui ante crucem purificati sunt, ipsius baptismatis sacramento tantum collatum est, quantum et illis, qui post baptizati sunt.
QUAESTIO LXX. Deinde quaeritur quare circumcisioni successit baptisma. Solutio. Propter tria: propter suavitatem, propter decorem, propter ipsius circumcisionis imperfectionem. Durum quippe erat circumcidi, et honestius aquis ablui quam cultro caedi: generalius etiam est baptisma non solum manibus, sed etiam feminis conveniens, et tam Judaeis quam gentilibus.
QUAESTIO LXXI. Quaeritur quomodo dicat hic Apostolus circumcidi prodesse, cum in sequentibus dicat: Si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest (Galat. V). Solutio. Hoc dictum est secundum statum diversorum temporum. Tempore enim legis profuit ipsam observare; tempore gratiae non prodest secundum litteram, imo obest.
QUAESTIO LXXII. Quaeritur de quo statu dicetur: Quid igitur est amplius, etc. Solutio. De priori, in quo Judaei erant ante incarnationem Domini.
QUAESTIO LXXIII. Item quaeritur quid ad rem pertineat quod dicit, cum illi, quibus scribebat, non essent in illo, sed in statu fidei. Responsio. Ne nos, qui de gentibus credidimus, contra Judaeos superbiremus.
QUAESTIO LXXIV. Quaeritur an homo assumptus sit mendax? Videtur quod sic, quia est homo: et omnis homo mendax. Mendax enim dicitur quis, non quia mentiatur vel peccet, sed quia mutabilis est, et nunquam in eodem statu permanet (Job XIV), et per peccata potest diffluere. Quod totum etiam de homine assumpto quidam praesumunt asserere, quod sic conantur affirmare. Si homo assumptus potuit a Verbo non assumi, potuit peccare; sed potuit non assumi, ergo potuit peccare: quod videtur, si antecedens concedatur: sed omnes concedunt, quod potuit non assumi. Solutio. Non est concedendum quod homo ille potuit peccare: cum enim dicitur homo ille, per ille, notatur personalis proprietas, in qua impossibile est eum peccare; sed in consequentia, cum dicitur, si homo ille potuit non assumi, potuit peccare, non intelligitur illa personalis proprietas, sed sine illius respectu natura humana datur intelligi. Item alia via volunt idem probare. Christus cum venit in Hierusalem, potuit ire in Galilaeam, et si iret tunc in Galilaeam, nunc non pateretur; et si non pateretur, non impleret imperium Patris, cujus imperio passus est: sed potuit tunc non pati in Hierusalem, et inobediens esse, et sic peccare. Solutio. Potuit sic quidem non ire Hierusalem. Potuit ergo non implere praeceptum Patris: hoc non sequitur si enim non pateretur tunc, quod possibile erat; unde ait: Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam (Joan. X): si hoc, inquam, esset quod tunc non pateretur, non esset imperium Patris eum tunc pati ibi; sed haec duo simul esse impossibile est: quod Pater praecepisset eum tunc pati, et quod ipse tunc non pateretur: haec est communis solutio.
QUAESTIO LXXV. Quaeritur de hac hypothetica: Si iniquitas nostra justitiam Dei commendat, etc. Utrum sit vera, et an consequens necessario ex antecedente consequatur, et qualiter intelligatur. Solutio. Iniquitas nostra commendat justitiam Dei: duobus modis intelligitur: vel quod, ex qualitate sui, Dei justitiam commendabilorem faciat, quod falsum est; et secundum hanc intelligentiam vera esset consequentia: si hoc esset, iniquus Deus esset, qui puniret peccata. Potest etiam intelligi, quod ex comparatione nostrae injustitiae commendabilior apparet justitia Dei, et hoc verum est; sed secundum hanc intelligentiam non est vera consequentia, nec consequens sequitur ex antecedente: nunquam enim falsum sequitur ex vero.
QUAESTIO LXXVI. Quaeritur qualiter intelligendum sit quid adhuc ego tanquam peccator judicor? cujus vox est an conversi, an non conversi? Si conversus loquitur, non judicatur tanquam peccator; si nondum conversus loquitur, Deus in illius mendacio nondum glorificatur. Solutio. Vox est conversi, et iterum lapsi.
QUAESTIO LXXVII. Quaeritur an Deus velit malum fieri, cum ipse malis nostris utatur ad bonum et ad gloriam suam, sicut abutimur bonis ejus ad contumeliam nostram. Solutio. Non vult malum fieri. Non enim est concedendum, quod velit malum fieri, vel velit non fieri: si enim vellet malum fieri, auctor esset mali, cum ipso volente aliquid fieri, non sit aliud quam ipso auctore. Item si vellet non fieri, et tamen fieret, aliquid ejus voluntati resisteret. Sunt tamen, qui dicunt quod Deus malum fieri velit, sed secundum hos voluntas dicitur pluribus modis scilicet pro permissione, pro beneplacito, pro praeceptione et prohibitione. Vult mala fieri, id est, permittit, non quod sit auctor eorum.
QUAESTIO LXXVIII. Utrum bonum sit malum esse? Solutio. Bonum dicitur pluribus modis: bonum expediens, bonum qualitate sui, etc. Similiter malum multipliciter dicitur scilicet quod nocet, quod corrumpitur: pravus actus et prava voluntas, quae est peccatum privatio omnis boni; quaelibet inordinatio peccatum dicitur. Cum ergo dicitur bonum est malum esse, diligenter videndum quid nomine boni vel mali intelligatur.
QUAESTIO LXXIX. Cum dicit: Causati sumus omnes esse sub peccato, etc. Non videtur esse argumentum necessarium ad demonstrandum Judaeos non praecellere gentiles; quia utrique fuerunt sub peccato etiam mortali: potuit enim evenire quod hi essent sub minore, et illi sub majore peccato: unde magis digni et idonei ad gratiam suscipiendam quam caeteri videntur. Solutio. Si utrique fuerunt sub peccato, scilicet mortali, quod notat Apostolus, qui dicit sub peccato quasi depressi et servi: constat quod nec illi meruerunt gratiam, sed poenam. Quare si gratia eis confertur, scilicet fides et caetera dona, hoc non est ex meritis eo rum, sed ex sola bonitate Dei: ergo quantum in ipsis est, nec praecellunt. Non negamus tamen quin illi, qui sub majore peccato fuerunt, essent minus idonei ad gratiam percipiendam: cum quibus misericordius actum est quam cum aliis, qui sub minore peccato fuerunt. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit et gratia (Rom. V), etsi gratia horum non esset major quam illorum in semetipsa, tamen superabundavit gratia, secundum quantitatem hominum. Non est in hoc loco discutiendum utrum Judaei majori peccato subjecti essent quam gentes.
QUAESTIO LXXX. Non videtur esse verum, quod dicitur: Non est intelligens, aut requirens Deum. Nam multi in populo illo Dei intelligentiam habuerunt, scilicet quod unus, quod Creator, et omnipotens: si enim ideo dicitur non intelligens, quia perfecte non intellexit, sic et homines gratiae, quia nondum perfecte intelligunt nisi per fidem, non intelligentes dici possunt. Solutio. Non intelligens quis dici potest, qui etsi cognoscat Deum in majestate, non tamen cognoscit eum in humilitate et pietate. Vel non intelligens Deum perfecte quis dicitur, qui, etsi aliquam notitiam habeat, non tamen per charitatis experientiam; vel non intelligens Deum perfecte, scilicet quia ipse solus Creator omnium, insuper et auctor totius justitiae est, quod Judaei non intelligunt: suam justitiam constituentes, justitiae Dei non sunt subjecti; imo quodammodo se faciunt Deum, cum dicant se propria virtute sine gratia Dei justificari, se auctores justitiae asserentes, quod Deus potest facere. Unde Apostolus dicit, quod in Evangelio revelatur justitia Dei, non hominis (Rom III). Et alibi: Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est (ibid.). Et si quandoque legatur justitia hominis, ut David saepe dicit justitia mea: sic intelligatur oportet, quae est hominis accipientis, et eadem Dei dantis est.
QUAESTIO LXXXI. Quaeritur de eo quod dicitur: Quaecunque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur, etc. Nunquid etsi ad Judaeos loquitur, ideo omnia ad Judaeos pertinent; quia ad Judaeos dicta sunt. Solutio. Sic intelligendum est: Ita loquitur eis quod ea, quae loquitur, ad eos pertinent. Quod iterum videtur esse falsum: multa enim dicuntur de gentibus in lege. Unde oportet intelligere quaecunque loquitur sine determinatione et distinctione, ex qua sit certum, an ad gentes fiat sermo: ita quod de gentibus his, inquam, loquitur, quae sunt ex lege, ita quod ad eos pertinet quod dicitur. Cui sententiae sic objicitur. Nonne David, et alii multi justi erant, et tamen erant in lege, et si hoc est, quomodo ad eos pertinet, quod dicitur, non est intelligens. Solutio. Esse in lege duo notat, scilicet quaerere justitiam ex lege, et ex toto ei inniti, ut illi, qui ex timore eam exterius observant, et secundum hoc David, caeteri justi non erant in lege. Non enim ex ipsa lege justificari quaerebant, sed ex fide Christi adhuc futuri; et sic erant homines Evangelii, non legis. Dicuntur etiam esse in lege illi, quibus lex data est, et qui opera legis faciunt: et secundum hoc David, et illi consimiles in lege erant, quia eis data est lex, et eam custodiebant propter eos quibus lex erat necessaria, ne exemplo eorum legem contemnerent. Notandum est tria genera hominum esse scilicet homines legis naturalis, legis scriptae et gratiae. Homines legis naturalis dicuntur qui solam legem naturalem habent, nec aliquid superadditur. Homines legis scriptae sunt illi, quibus lex scripta est data, nec habent aliquid superadditum. Homines gratiae sunt quibus data est ipsa gratia. Vel aliter: Homines legis naturalis dicuntur, qui ex suis viribus quaerunt justificari; homines legis scriptae dicuntur, qui legi innituntur, existimando quod lex justificet. Homines gratiae dicuntur, qui non aliunde, nisi sola gratia quaerunt justitiam et salutem.
QUAESTIO LXXXII. Cum dicitur: Quoniam ex operibus legis non justificatur omnis caro, quaeritur de Moyse, et David, et aliis justis, qui fuerunt tempore legis, an sunt ex operibus legis justi: quod videtur, quia ex charitate ea fecerunt. Solutio. Sola fide futuri ita quod non ex operibus legis justi erant illi antiqui. Nota quod opera legis secundum quosdam dicuntur, quae cum lege sunt instituta, et cum lege terminata scilicet caeremonialia, quae non fuerunt instituta ad justificationem, sed ad futurorum significationem; secundum autem alios opera legis dicuntur, quae fiunt solo timore, et non amore: de quibus constat quod non justificant: unde dicitur lex manum cohibere, et non animum.
QUAESTIO LXXXIII. Quare opera legis cum charitate facta non justificant sicut opera Evangelii, nonne moralia praecepta impleta justificant? Ex his videtur quod opera legis justificant. Solutio. Non quidquid praecepto legis tenemur facere, dicitur opus legis; sed illud quod cum lege est institutum, et cum lege terminatum. Vel quod melius est: opera legis sunt, ad quorum impletionem sufficit lex, quae fiunt solo timore temporalis poenae, quae neminem justificant.
QAEESTIO LXXXIV. Quaeritur quae sit differentia inter opera legis et Evangelii; quia si opera Evangelii solo temporalis poenae timore fiant, non justitiam alicui conferunt, sicut nec opera legis. Solutio. Ad opera legis non pertinent nisi exteriora tantum: unde lex manum prohibet. Ad opera Evangelii etiam interiora, ut affectus et motus interiores, in quibus consistit justitia.
QUAESTIO LXXXV. Quaeritur de eo quod dicitur: Per legem cognitio peccati, etc., cujus peccati cognitio facta sit per legem? Pluribus enim modis dicitur peccatum, quandoque culpa, quandoque poena peccati. Unde dicitur Deus peccata nostra portare, id est, poenam pro peccato: quandoque hostia pro peccato, unde Christus factus est pro nobis peccatum (II Cor. V), id est hostia pro peccato. Dicitur etiam quandoque satisfactio pro peccato, vel poenitentia pro peccato injuncta: quaelibet etiam inordinatio cujuslibet rei dicitur peccatum. Unde dicitur citharoedus peccasse, si semper oberrat eadem chorda. Item peccatum opus peccati, et reatus peccati dicitur: qui secundum quosdam alius est a culpa, secundum alios idem quod culpa. Quaeritur igitur cujus peccati cognitio facta sit per legem? Solutio. Dicunt quidam quod illius, quod est in voluntate, peccati cognitio facta sit per legem, quia ante legem peccatum, quod est in opere, tantum credebatur esse peccatum et concupiscentia ignorabatur esse peccatum.
QUAESTIO LXXXVI. Quaeritur iterum quare lex non justificet, cum ita peccatum manifestet. Quid enim aliud facit Evangelium nisi quod manifestat peccatum, docens quid sequendum, quid vitandum: quod et lex facit? Item quod lex ad perfectum ducat volunt quidam probare verbis Domini, qui de praecepto legis respondit adolescenti: Hoc fac, et vives (Luc. X). Item: Diliges Dominum Deum tuum, etc. (Matth. XIX.) Hoc est praeceptum legis, sed hoc observatum justificat, ergo lex ad perfectum ducit. Item dicit Beda: Lex observata suo tempore, non solum conferebat temporalia, sed etiam aeterna. Solutio. Ut omnibus hujusmodi quaestionibus fiat responsio dicimus, quod lex dicitur mandatum sine gratia, quod nunquam confert salutem; Evangelium autem mandatum dicitur cum gratia, quod justificat, et ad vitam perducit aeternam.
Chapter 3 of 28