I. In epistolam ad romanos. (pars 5)
QUAESTIO CXXVI. Cum ait Apostolus: Spes autem non confundit. Quaeritur de spe quid sit, et an habeatur sine charitate? Solutio. Spes est certa exspectatio futurorum bonorum quae in hoc differt a fide, quod fides est de praeteritis, praesentibus et futuris, tam bonis quam malis; spes autem tantum de futuris et bonis. Videtur autem quod non habeatur sine charitate: sine enim bonis operibus et bona vita, quae non est sine charitate, sperare futura bona non est spes, sed potius praesumptio, ut dicit Augustinus. Item videtur idem asserere Augustinus quod spes praecedat charitatem. Solutio. Alia est spes veniae, alia spes est gloriae; prima habetur etiam a malis, secunda forsitan nonnisi a bonis.
QUAESTIO CXXVII. Charitas Dei diffusa est, etc. Quaeritur, an eadem sit charitas, qua nos Deus diligit, et qua nos Deum diligimus? Solutio. Sunt qui dicunt quod eadem est, quibus obviat Augustinus hunc locum exponens et dicens, quod hic agitur de charitate, qua nos diligimus Deum, veluti ibi, Deus charitas est (I Joan. IV), agitur de charitate qua nos diligit Deus: quod non diceret, si eadem esset. Item alibi dicit: Charitatem voco motum mentis ad diligendum Deum propter se, et proximum propter Deum. Deus non est motus, ergo est charitas, quae non est Deus. Item charitas potest augeri et minui, Deus autem non potest, ergo est charitas, quae non est Deus. Est itaque firmiter tenendum quod nomen charitatis aequivoce dicitur de Deo, cum dicitur Deus charitas est, et de quadam virtute, cum dicitur, quaedam virtus est charitas, vel charitas Dei diffusa est in cordibus nostris. Apostolus Paulus fere ubique hoc nomine designat virtutem, quae Deus non est, sed ex Deo. Joannes eodem nomine significat ipsum Deum. Hoc autem quod Augustinus dicit quod charitas fraterna, qua diligimus invicem, est Deus. Concedimus, dicentes quod Deus charitas facit nos etiam diligere invicem, sed charitate mediante, sicut facit nos credere fide mediante; a quo enim est fides ab eodem est charitas, ut dicit Augustinus. Sed objicitur: Deus charitas est in nobis, et etiam charitas, quae est virtus; ergo duae charitates sunt in nobis, vel duabus charitatibus diligimus Deum. Solutio. Non ideo duae sunt. Sicut sol nos illuminat et radius solis, ergo duo nos illuminant, non sequitur, quia hoc esset seorsum, et separatim: sol enim per radium, et Deus per charitatem virtutem nos illuminat sive illustrat.
QUAESTIO CXXVIII. Item quaeritur an semel habita charitas possit amitti? Et dicunt quidam quod non potest, quia scriptum est: Charitas nunquam excidit (I Cor. XIII). Solutio: Hoc dictum est de perfecta charitate, vel ideo dictum est, quod charitas nunquam excidit, quia habetur in praesenti et in futuro.
QUAESTIO CXXIX. Charitas est fons ille de quo dictum est: Fons aquae tuae sit tibi proprius, et non communicet tibi alienus. Quaeritur qui sunt alieni, nisi reprobi, et qui sunt audituri: Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV), etc. Sed multi de numero talium diligunt ad tempus, et sic alieni de fonte hoc communicant. Solutio. Alieni dicuntur secundum praescientiam, de quibus modo non loquitur, sed secundum praesentem injustitiam, omnes scilicet qui non diligunt modo, sive sint electi, sive non, et hi ut sic non communicant fonti dilectionis.
QUAESTIO CXXX. Quomodo hoc sit verum, quod dicitur: Christus mortuus est pro impiis. Nonne pro illis tantum mortuus est Christus, quibus sua mors prodest? sed non prodest nisi piis, ergo pro piis tantum mortuus est. Videtur itaque, quod non pro impiis mortuus sit. Solutio. Mortuus est pro impiis, id est pro dilectione eorum qui prius erant impii, et per fidem facti sunt pii, et ita verum est quod mors Christi facta pro impiis est, et quod non prodest nisi piis.
QUAESTIO CXXXI. Reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus. Quaeritur quomodo hoc verbum sit intelligendum. Nunquid ante mortem nobis tanquam peccatoribus erat iratus, juxta illud: Odisti omnes, qui operantur iniquitatem (Psal. V); et per mortem Filii sit nobis placatus, et coepit tunc primum amare? Sed si hoc est, quomodo elegit nos ante mundi constitutionem? Nunquid non diligens elegit; vel quomodo non placatus pro nobis tradidit Filium? Solutio. Ira Dei dicitur non animi passio, sed vindicta justa, et cum talis ira finitur, quod factum est per mortem Christi, Deus dicitur nobis placari, et nos ei reconciliari; nec tamen, quia reconciliavit amavit; sed quia amavit, reconciliavit. De justitia illa, qua Christus vicit, superius dictum est, et de modo redemptionis. Nec oportet acta agere: tantum verba Augustini breviter ponantur, quibus eam plane exprimit. Ait itaque: Haec est justitia, qua Christus vicit diabolum. Diabolus amator potentiae, et desertor justitiae, Christum, in quo nihil dignum morte invenit, occidit. Unde justum est ut illi quos tenebat liberi dimitterentur, credentes in illo, qui sine ullo merito malo occisus est. Noluit itaque contra amatorem potentiae uti potentia, sed contra desertorem justitiae voluit uti justitia, ut nos informaret qualiter contra eumdem hostem nobis sit pugnandum; videlicet non potentia, sed potius justitia, et sic victores erimus.
QUAESTIO CXXXII. Propterea sicut per unum, etc. Quaeritur quare potius dicat per unum virum quam per unam mulierem intrasse peccatum in mundum, cum peccati initium fuerit potius in muliere quam in viro? Solutio. Consuetudinis tenuit ordinem, ut Augustinus dicit, quia posteritas non a muliere, sed a viro solet nominari. Vel ideo quia vir et mulier una caro sunt; ideoque quidquid factum est ab illo vel illa, ad primum hominem dicitur pertinere. Vel aliter, si vir non peccasset, forsitan aliam sociam ei providisset Deus, de qua innocentes, et sibi conformes genuisset, vel merito ipsius peccata uxoris dimisisset; sed quia peccavit, per ipsum non immerito peccatum intrasse in mundum dicitur.
QUAESTIO CXXXIII. Item quaeritur cur per hominem et non per diabolum dicatur intrasse peccatum, cum prius fuerit in illo, et per illum intraverit etiam in primum hominem, unde scriptum est: Invidia diaboli mors intravit in mundum (Sap. II). Solutio. Aliter per diabolum, aliter per hominem peccatum intravit. Sola enim imitatione, et non propagatione per diabolum. Non sola imitatione, sed etiam propagatione intravit per hominem. Sciendum est Pelagianos dixisse originale peccatum sola imitatione et non propagatione intrasse per Adam: quod si verum esset, non hominem, sed diabolum peccati auctorem dixisset: unde etiam dicebant, quod in baptismo originale peccatum parvulis non dimittitur, quia secundum eos in nascentibus nullum contrahitur: sed fides catholica hoc non tenet, sed hoc praedicat, hoc Scripturae testantur, quod, sicut Christus, praeter imitationis exemplum, illuminationem et justificationem intrinsecus occulte operatur, ex qua sola gratia parvulos regeneratos qui eum nequeunt imitari, suo inserit corpori; sic Adam, praeter imitationis exemplum, tabe suae concupiscentiae corrupit omnes ex se per concupiscentiam nascituros.
QUAESTIO CXXXIV. Quaerit Julianus sic: Non peccat qui creat, non peccat qui generat, non peccat qui generatur: per quas ergo rimas inter tot praesidia innocentiae fingis originale peccatum ingressum. Cui Augustinus sic respondet: Apostolus dicit: Per unum hominem peccatum in hunc mundum inravit (Rom. V), quid quaerit apertius? quid quaerit nculcatius? quid quaerit planius? quid quaerit rimam, ubi habet apertissimam januam?
QUAESTIO CXXXV. Item quaeritur utrum peccatum originale sit ex voluntate, an ex natura: si ex voluntate, mala est voluntas; si ex natura, mala est natura. Cui respondet Augustinus: Omne malum opus processit de mala voluntate tanquam de radice, ipsam autem malam voluntatem nullum malum praecessit, sed nata est prius in angelo, post in homine, quorum uterque bonum opus Dei erant, et sic in bono ortum est malum, quod non habuit causam efficientem, sed causam deficientem.
QUAESTIO CXXXVI. Item quaeritur utrum peccatum originale sit ex voluntate. Solutio. Est quidem ex voluntate primorum parentum, unde et ipsum potest dici voluntarium.
QUAESTIO CXXXVII. In quo omnes peccaverunt, etc. Nondum eramus, quomodo ergo qui nondum eramus, potuimus peccare? Solutio. In ipso omnes peccavimus, id est in ipso factum est unde omnes peccaremus. Vel sic: Ab ipso causam peccati traximus; vel sic: Omnes rei sumus illius peccati, quod ipse commisit.
QUAESTIO CXXXVIII. Quaeritur etiam quomodo nos omnes in Adam unus homo fuimus? Solutio. Id est ex eo, qui unus homo erat, per propagationem descendimus.
QUAESTIO CXXXIX. Quaeritur iterum, quomodo ex illa parva massa, quae fuit in Adam, tot et tanta descendere potuerunt, vel quomodo in tot partes tam parva particula dividi potuit, ut cujuslibet corpus inde materialiter constet. Quae quaestio solet fieri de illis septem panibus, quibus tot millia hominum Dominus satiavit sine alicujus rei additione (Matth. XV). Solutio. Lege propagationis hoc factum fuit. Illa enim particula quae fuit in lumbis Adae, ex quo separata fuit in filii ejus generatione, in seipsa est aucta et multiplicata in perfectam hominis staturam: ex qua iterum separata est parva particula in secunda generatione, quae in seipsa est iterum aucta et multiplicata: de qua iterum ita multiplicata est separata alia, et sic deinceps lege propagationis crevit in tantam multitudinem sine additamento extrinseco, vel ciborum mutatione in ipsam. Constat quia Deus potest de una atomo facere quantumlibet pondus.
QUAESTIO CXL. Si itaque una atomus sic multiplicaretur in seipsa in aliquid magnum, in quo essent infinitae atomi, quaeritur an illa esset omnes istae, vel una de numero aliarum, vel utrum illae sint illa una. Solutio. Non oportet concedere quod illa sit omnes istae, sed quod sit multiplicata et aucta in istas; nec quod omnes istae sint illa, sed ex illa, vel fuerunt in illa, sicut illud granum crevit in arborem, nec est arbor illud, sed ex illo, vel materialiter in illo. Diligenter notandae sunt hujusmodi locutiones. Notandum plura esse genera mutationum; quandoque mutatur essentia in essentiam sine mutatione accidentium, ut in sacramento altaris; quandoque fit mutatio proprietatum sine mutatione essentiae, ut cum de aqua factum est vinum; quandoque fit mutatio secundum solam quantitatem in majus, ut in septem panibus. Qualiter autem virga Moysi sit mutata in serpentem, an secundum solas proprietates tam substantiales quam accidentales, an secundum essentiam non est mihi certum.
QUAESTIO CXLI. Scriptum est: Deus mortem non fecit. Item: Mors et vita a Deo est (Sap. I), quod videtur esse contrarium: nil enim temporale est a Deo, quod ipse non fecerit; quomodo ergo mortem fecit, et non fecit? Solutio. Deus mortem non fecit, id est causam mortis videlicet peccatum; poenam vero illam quae mors dicitur secundum quosdam fecit Deus: et ipsa inter opera bona enumeratur, quia justa; et omne justum a Deo.
QUAESTIO CXLII. Sed non sicut delictum, ita et donum. Quaeritur quomodo dicat Apostolus, donum Christi abundare in plures, quam delictum Adae: non enim plures salvati sunt per gratiam Christi, quam sint delicto Adae damnati. Solutio. Ista superabundantia gratiae non est attendenda in numero personarum; sed ipsis quibus prodest donum Christi, plus confert in bono, quam delictum Adae obsit illis, quibus obest in malo; quia ex Adam non omnis damnatio, sed illa sola, qua puniuntur illi qui soli originali subjacent, praeter quam puniuntur illi qui delicta propria addiderunt; gratia vero Christi non solum liberat a peccato originali, sed etiam a superadditis, promovens in justificationem, et tandem in vitam aeternam.
QUAESTIO CXLIII. An actualia peccata sint ex peccato Adae? Quod videtur quibusdam, quia ex fomite proni sumus ad peccandum. Solutio. Pronitas talis non est causa efficiens, etsi sit causa sine qua non fieret, ut quibusdam placet; sed nec exigitur, cum nec in diabolo, nec in primo homine ante lapsum fuerit, et tamen fuit in eis peccatum sine ipsa: non enim ipsa causa peccati, sed peccatum causa ipsius fuit.
QUAESTIO CXLIV. Quaeritur an alia peccata actualia Adae posteris imputentur? Solutio. Apostolus dicit in unius delicto, non ait delictis, multi sunt constituti peccatores: in quo innuit, quod non plura, sed unum solum imputatur.
QUAESTIO CXLV. Quaeritur an etiam peccatum Evae nobis imputetur? Solutio. Nota verba Apostoli dicentis in unius delicto, non ait duorum, vel si imputatur propter rationes praedictas, dicit per unum hominem peccatum intrasse in mundum, vel in unius delicto.
QUAESTIO CXLVI. Quaeritur an actualia peccata proximorum parentum posteris imputentur? Quod videtur, quia Dominus ait: Ego sum Dominus Deus tuus zelotes: visitans iniquitatem patrum in filios in tertiam et quartam generationem (Exod. XX), etc. Solutio. Peccata parentum etiam proximorum non imputantur filiis, nisi ipsi peccata patrum per imitationem sua faciant; nec tunc puniuntur, quia parentes, sed quia ipsi peccaverunt. Juxta aliam Scripturam: Filius non portabit iniquitatem patris (Ezech. XVIII), etc., repugnantiam autem, quae videtur inter has duas auctoritates, doctores satis elucidant.
QUAESTIO CXLVII. Si autem quaeratur qua ratione peccatum primorum parentum, et non proximorum imputetur. Solutio. Quia illud nos spoliavit; caetera peccata aliorum nos tanquam nudos et spoliatos invenientia non potuerunt nobis aliquid auferre: originale enim peccatum, ut jam dictum est, tantum privat originali quadam justitia.
QUAESTIO CXLVIII. Homo ex se et per se ante peccatum peccare potuit; proficere vero ex se et per se sine adjutorio gratiae non potuit, ergo pronior erat ad malum quam ad bonum; sed nondum erat, nisi talis qualem Deus eum fecerat: ergo Deus fecit eum proniorem ad malum quam ad bonum. Solutio. Ante casum homo non erat pronus ad peccatum; nec Deus talem fecit hominem ut esset pronus ad peccandum, sed talis pronitas postea ex peccato infuit; nec etiam potestatem peccandi habuit ex Deo, sed ex sua nihilitate; non ex bono, quod acceperat, sed ex ejus termino; non quia tantum, sed quia non plus acceperat, sicut jam superius dictum de eodem est.
QUAESTIO CXLIX. Sicut per unius inobedientiam, etc. Quaeritur an homo prius de bono, quod habuit ante lapsum sine additione aliorum, gratiae potuerit obedire et praeceptum sibi datum implere? Si dicatur, quod potuit: ergo, ex eo quod tunc habuit potuit proficere: quod negatur fere ab omnibus. Item si concedatur, quod non potuit obedire sine adjutorio gratiae, quae ergo ejus culpa fuit, si non fecit quod non potuit facere sine gratia, et gratia non est collata, nec ejus culpa fuit, quare non sit collata. Solutio. Non peccavit, quia non fecit quod facere non potuit; sed quia non fecit cum posset.
QUAESTIO CL. Item quaeritur an Christus obediendo Deo Patri aliquid meruerit? Volunt quidam probare quod non meruerit aliquid, quia nec secundum humanitatem, nec secundum divinitatem. Deus, inquiunt, non potest aliquid ab aliquo accipere; vel per aliquid, quod faciat, aliud non prius debitum acquirere: ergo non potest aliquid mereri. Similiter secundum quod est homo, est bonus et diligit; sed non potest non esse bonus, vel non diligere: ergo ex necessitate bonus est vel diligit, quomodo ergo potest mereri? Solutio. Mereri geminam habet significationem: dicitur enim quis mereri cum per bonum opus efficitur dignus aliquo, quo prius non erat dignus, secundum quam significationem videtur nobis, quod nec secundum divinitatem, nec secundum humanitatem Christus aliquid meruit, etiam in ipsa morte. Dicitur etiam aliquis mereri cum aliquod bonum facit, quod sit dignum remuneratione, secundum quod Deus dicitur etiam mereri, cum nobis beneficia praestat pro quibus tenemur eum in aeternum laudare, et Christus secundum humanitatem in sua passione meruit nobis introitum aeternae vitae. Prius quidem nobis multa meruit; sed sola passio non solum pretiosa, sed pretium mundi fuit.
QUAESTIO CLI. Lex subintravit, ut abundaret, etc. Quaeritur an lex sit causa mali, quod videtur; quia est causa abundantiae delicti. Solutio. Ut quandoque est causativum, sicut eo ad forum, ut emam togam; quandoque operativum, ut posuit hominem in paradiso, ut custodiret, etc.; quandoque est consecutivum, ut exivit foras ut moreretur; quandoque etiam notat occasionem, ut lex subintravit, ut abundaret peccatum. Judaei enim abundantiorem peccati occasionem acceperunt ex lege, quae fuit bona non causa mali; sed vitium eorum hujus mali causa fuit, sicut si accipiam occasionem invidendi de scientia illius; quae non est causa doloris mei, sed vitium meum.
QUAESTIO CLII. Ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia. Nonne in Judaeis superabundavit delictum, quia legis praevaricatio; nec tamen superabundavit et gratia, quia excaecati sunt. Quomodo ergo est verum, ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia? Solutio. Non dicit: Ubicunque abundavit delictum, superabundavit et gratia; sed ubi indefinite, quod est intelligendum quantum ad eos, qui crediderunt, in quibus priusquam crederent, abundavit delictum; quia praeter caetera peccata eis inerat legis praevaricatio: sed gratia omnia dimisit; insuper fidem et charitatem contulit, non quantum ad eos, qui in peccatis suis mortui sunt, in quibus abundavit delictum, et non gratia.
QUAESTIO CLIII. Quid ergo dicemus: Manebimus in peccato, ut gratia abundet? (Rom. VI.) Circa haec quaeritur, quid sit manere in peccato. Solutio. De peccato non poenitere, vel quodam torpore mentis perseverando in peccato gratiam exspectare.
QUAESTIO CLIV. Quicunque baptizati estis in Christo, etc. Quaeritur quae peccata dimittantur in baptismo? Solutio. Dicit Augustinus quod non solum praeterita vel praesentia, sed etiam futura.
QUAESTIO CLV. Sed quaeritur, quomodo futura peccata, quae nondum sunt, de quibus nullus poenitet, nec pro eis adhuc tenetur, quia nec pro eis adhuc aliquis est reus, quomodo, inquam, dimittuntur? Solutio. Ideo dicuntur futura peccata in baptismo dimitti, quia per gratiam ibi datam caventur, vel ideo quia facilius postea ille qui hoc sacramentum percipit, consequitur veniam.
QUAESTIO CLVI. An ficte accedenti peccata dimittantur? Solutio. Augustinus dicit quod solvitur hesterna dies, et quidquid erat supra fraternum odium in ipsa hora baptizandi; sed redeunt statim quia non poenitet.
QUAESTIO CLVII. Quaeritur quomodo verum sit quod dicit Augustinus? Nonne ex quo non poenitet membrum est diaboli? quomodo ergo est membrum Christi? Et si hoc est, quomodo dimissa sunt ei peccata? non habet fidem, non habet spiritum Christi; ergo non est membrum Christi, nec ei dimissa sunt peccata. Solutio. Dicunt quidam quod verba Augustini praedicta sic sunt intelligenda. Solvitur hesterna, etc., id est baptismus talem habet efficaciam etiam in eo qui corde non contrito accedit, quod nisi in ipso fictio remaneret, omnium offensarum consequeretur veniam, et postea poterit consequi si de fictione sua voluerit poenitere.
QUAESTIO CLVIII. Vetus homo noster crucifixus est, etc. Quaeritur, an idem sit homo vetus, et homo exterior, et homo novus, et homo interior? Solutio. Non idem, quia homo exterior dicitur quod habemus commune cum animalibus, homo interior quod commune possidemus cum angelis. Vetus autem homo pertinet ad utrumque; non enim solus homo exterior, sed etiam interior vetus est por culpam, de quo vetere in praesenti capitulo agendum.
QUAESTIO CLIX. Quaeritur itaque quid sit vetus homo? Dicunt quod fomes peccati sic vocatur; sed verius est quod pars vetustatis dicatur ipse fomes. Nobis autem videtur quod vetustas intelligitur secundum duo, scilicet culpam et poenam. Poena autem, alia est aeterna, alia temporalis; culpa vero, alia originalis, alia actualis. Item culpa originalis consistit in ipso fomite, et ejus actu et reatu utriusque. Rursus culpa actualis, alia venialis, alia mortalis. Venialis vero in tribus consistit, scilicet consensu, actu et reatu utriusque. Similiter mortalis tribus modis eisdem intelligitur. Ecce undenarius numerus transgressionis, in quo attenditur vetus homo; binarius enim unus in poena, ternarius unus in culpa originali, alter in culpa veniali, tertius in culpa mortali, et sic tres ternarii culparum cum binario poenarum undenarium constituunt. Videndum est ergo secundum quid vetus homo sit crucifixus. Secundum poenam aeternam ex toto deletus est in iis, qui sunt Christi; secundum poenam temporalem debilitatus est et mitigatus. Similiter secundum culpam mortalem nihilominus deletus est penitus; secundum autem venialem mitigatus; non plenarie adhuc ablatus, porro secundum reatum originalem ex toto non imputatus; secundum actum vero et fomitem originalem sic crucifixus, ut non dominetur.
QUAESTIO CLX. Quaeritur an in Abraham fomes peccati fuerit crucifixus per mortem Christi? Dicunt quidam quod per fidem mortis Christi tunc futurae in ipso etiam fuit debilitatus.
QUAESTIO CLXI. Item quaeritur an in ipso Apostolo sic fuerit debilitatus et crucifixus, ut motibus ejus nunquam consentiret. Quomodo enim motibus non consensit, quando venialia commisit. Item venialia quae commisit, nonne erant voluntaria et sic voluit ea? quomodo ergo fomes peccati non traxit Apostolum ad peccati consensum. Solutio. Apostolus, licet voluntarius commiserit, non tamen peccatum voluit. Non enim dicitur peccatum voluntarium, eo quod id aliquis voluerit; sed quia ex voluntate aliqua processit. Nec fomiti consensit. Nam consentire est ex deliberatione et industria quod motus suggesserunt facere: quod etiam videtur esse mortale sic consentire.
QUAESTIO CLXII. Ut obediatis concupiscentiis. Quaeritur quid intersit inter obedire concupiscentiis, et inter exhibere membra peccato. Solutio. Obedire concupiscentiis est mente consentire carnalibus delectationibus. Exhibere membra peccato, ut sint arma iniquitatis, hoc est ipsam iniquitatem opere implere.
QUAESTIO CLXIII. Unde quaeritur cur post primum prohibeat secundum, prohibendo enim non obedire concupiscentiis, prohibet etiam exhibere membra peccato; qui enim non consentit, non operatur. Solutio. Ideo post consensum prohibet et opus, ut si quandoque contingat mente consentire, tamen talis consensus non procedat in actum, sed potius amputetur. Quidam vero per obedire concupiscentiis intelligunt, operationem; per exhibere membra peccato, consensum; et sic convenienter post operationis prohibitionem, sequitur consensus prohibitio.
QUAESTIO CLXIV. Peccatum non dominabitur vobis, quia non estis sub lege, sed sub gratia. Nonne multis, qui sunt sub gratia, dominatur peccatum? Quomodo ergo verum est: Peccatum non dominabitur, etc. Solutio. Vobis, qui gratiae estis obedientes, jam data est potestas, qua potestis resistere peccato ne regnet. Unde constat si quando resumat vires ut dominetur, hoc fit vitio nostro.
QUAESTIO CLXV. Humanum dico propter infirmitatem. Quaeritur, quid vocet Apostolus humanum, scilicet leve, et ad faciendum facile, quod fit adultae justitiae et non perfectae. Solutio. Ipse ostendit subjungens: Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibere membra vestra servire justitiae in sanctificationem. Quod est breviter et aperte dicere: Eo amore servite justitiae, sicut prius sine coactione sola delectatione servivistis immunditiae. Quod ideo dicitur humanum, quia plus debetur justitiae quam peccato: nullus enim unquam sic dilexit peccatum, ut pro eo non timeret mori. Sed cum simus proni ad malum, quod fit sine labore et omni difficultate, insuper cum magna suavitate et immmoderata delectatione, ad bonum vero tardi et pigri, quod non fit nisi cum magno labore, et ingenti difficultate, et saepe modica vel nulla delectatione; quia iter virtutum arduum et durum, arctum et angustum.
Chapter 5 of 28