XIV. In epistolam ad hebraeos. (pars 1)
Multifariam (Hebr. I), etc. Paulus, doctor egregius, gentium Apostolus, ministerium suum volens honorificare. Juxta quod in Epistola ad Romanos ait: Quandiu quidem Apostolus gentium sum, honorificabo ministerium meum, tentans si quomodo ad aemulandum provocem carnem meam (Rom. XI). Ecclesiis Hebraeorum hanc epistolam scribit agens de eminentia Christi secundum utramque naturam, et legis Mosaicae inutilitate; astruens multis modis fidem Jesu Christi absque legalibus sufficere ad justitiam et salutem. Legalia vero post Christi passionem non modo non proficere, verum etiam officere, quorumdam Hebraeorum existimationem excludens, qui Christum confitentes legales observantias tenendas esse putabant; et in hunc errorem quosdam etiam, qui de gentilitate venerant ad Christum, sua auctoritate induxerant; ideo providens Apostolus gentibus, ne deinceps in hunc errorem Hebraeorum auctoritate trahantur, Judaeos quoque ad aemulandum provacans, gratiam Dei commendat per Christum verum pontificem hoc tempore fidelibus factam, legem ostendens reprobatam. Intentio itaque Apostoli in hac epistola est Christi eminentiam, et fidei sufficientiam, nec non legis insufficientiam et inutilitatem ostendere.
Modus tractandi talis est. Primo proponit audienda esse verba Christi sicut prophe tarum, et amplius conferendo eum prophetis, et praeferendo; quia in eo locutus est Deus ut in prophetis, et major est eis. Deinde commendat eum alternatim secundum utramque naturam, humanam, scilicet, et divinam, postea comparat eum angelis, et praefert, multa interserens de excellentia ejus secundum utramque naturam. Deinde comparat eum Moysi et praefert. Deinde multis rationibus et auctoritatibus gratiam fidei, umbrae legis perferendam declarat; et sacerdotium Christi sacerdotio Levitico, et Testamentum Novum Veteri; ejusque sacrificium unum multis illius sacrificiis praeponendum ostendit; quia ibi umbra hic veritas. Tandem ponit fidei descriptionem; eam multis testimoniis commendans. Circa finem vero moralem subdit instructionem.
QUAESTIO I. In primis quaeritur, cur huic epistolae sicut caeteris non praeposuit nomen suum, quod est Paulus; cur etiam nomen dignitatis tacuit, quod est Apostolus? Solutio. Quia Hebraeis odiosus erat, quibus legis destructor videbatur, nomen suum eis odiosum tacuit, ne praescripta nominis invidia sequentis excluderet utilitatem lectionis; sciens quoque eorum superbiam, suamque humilitatem demonstrans, sui ordinis dignitatem noluit anteferre nominando se Apostolum, sed meritum sui officii tacens, superbis ipse humilis non se apostolum nominavit, ne superbi indignarentur. Sed dicet aliquis? Nonne Apostolus scribit fidelibus, qui erant Hierosolymis, quibus nomen Pauli non erat odiosum, nec ejus tanquam superbi dignitati invidebant; quomodo ergo verum est, quod ideo nomen proprium vel nomen dignitatis tacuit, quia Hebraeis erat odiosum, cum his quibus scripsit, non odiosus, sed dilectus fuerit? Solutio. Inter eos, quibus tanquam egregius gratiae praedicator multum placuit, erant quidam legis aemulatores, qui legem cum gratia tenendam esse putabant, et praedicabant, et his Pauli nomen fuit odiosum. Neminem enim suae falsae opinioni ita contrarium invenerunt sicut Paulum, unde persequebantur eum, quantum poterant. Notandum quod fuerunt quidam dicentes hanc Epistolam fuisse minime apostoli Pauli, quia ejus nomen huic non praeponitur sicut in omnibus aliis, et ideo quod splendidiore atque facundiore stylo quam aliae resplendeat; sed aut Lucae, aut Barnabae, aut Clementis fuisse. Quibus Hieronymus sic respondet: Si ideo non est dicenda Pauli, quia ejus nomine non est inscripta, ergo nec alicujus illorum, imo nullius omnino, cum nullius nomen habeat in titulo, quod propter praedictam jam causam factum est. Quod autem majore refulget facundia quam aliae, non est mirandum, cum naturale sit unicuique in sua lingua plus valere quam aliena; cum ergo hanc solam lingua Hebraica, alias vero graeca scripserit, quid mirum si majore nitet facundia?
QUAESTIO II. Diebus istis. Quaeritur quos dies vocet. Solutio. tempus gratiae vocat dies Apostolus propter eminentem fidei doctrinam et salutis cognitionem, unde alibi: Ecce nunc dies salutis (II Cor. VI).
QUAESTIO III. Quem constituit haeredem universorum, etc. Quaeritur, secundum quam naturam Christus hic dicatur haeres universorum. Solutio. Bene dici potest, quod secundum naturam divinam hic dicatur haeres, id est possessor, et Dominus universorum, id est omnis naturae. Vel secundum humanitatem dicitur haeres universorum scilicet salvandorum, vel Judaeorum et Gentium. Hic est enim haeres mundi, semen illud, in quo benedicuntur omnes gentes, ad quem loquitur Pater, dicens: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II).
QUAESTIO IV. Per quem fecit et saecula. Nonne Deus Pater fecit omnia per Filium visibilia et invisibilia, mutabilia et immutabilia? Cur ergo Apostolus non dicit: Per quem omnia fecit, sed per quem fecit et saecula! Solutio. Haec visibilia et mutabilia sunt magis nobis nota; et ideo in his Dei potentiam amplius miramur quam in iis, quae sunt ignota, et haec est ratio, quare saecula potius nominavit specialiter.
QUAESTIO V. Qui cum sit splendor gloriae, etc. Quaeritur, quare hac utatur similitudine, et alibi alia? Solutio. Apostolus volens ostendere, quod, licet Filius sit ex Patre, tamen illi est coaeternus, utitur proportionali rerum temporalium similitudine, dicens: qui cum sit splendor gloriae, quasi diceret: sicut splendor ignis, licet sit ex igne, tamen igni est coaevus et esset illi coaeternus, si ille esset aeternus, nunquam enim ignis fuit sine splendore; sic Filius, licet sit ex Patre, tamen illi est coaeternus, quia nunquam Pater fuit sine Filio. Item volens ostendere identitatem naturae, quam habet Filius cum Patre, aliarum rerum utitur proportionali similitudine, vocans Filium figuram substantiae, quia utramque in eisdem rebus non potuit demonstrare. In creaturis enim nil invenitur, quod habeat esse ex alio, et sit ejusdem naturae vel substantiae et quod non praecedatur ab eo. Filius autem sic habet esse ex Patre, quod illi est coaeternus; sicut splendor igni coaevus et est ejusdem essentiae sive naturae cum Patre. Sicut homo generans, et homo ex eo genitus, sicut enim homo non potest gignere nisi id quod ipse est, id est quia homo hominem generat, sic Deus non aliud generat, nisi quod ipse est, id est Deus Deum. Lector diligenter intuere haec verba Apostoli, et expositionem sanctorum super eadem; et animadvertes quomodo tam haeresis Sabelliana, quam Ariana destruitur hic manifeste.
QUAESTIO VI. Portansque omnia verbo virtutis suae. Quaeritur quomodo dicatur omnia verbo portare Deus, cum ad proprietatem Verbi non pertineat portare. Similiter, an omnibus subsit, et non potius praesit et supersit, ut ea portare dicatur. Solutio. Ideo verbo potius quam virtute dicitur omnia portare ut in portando, id est continendo, et gubernando, et conservando nullum laborem, vel difficultatem intelligatur sustinere, qui omni re est interior, quia omnia sunt in ipso et omni re est superior, quia ipse super omnia; et omni re antiquior, quia ipse est ante omnia, et omni re est novior, quia ipse post omnia, id est post omnium initia
QUAESTIO VII. Sedet ad dexteram, etc. Dicit expositor quod homo assumptus est sublimatus usque ad Patris aequalitatem, quae intelligitur per dexteram: ideo quaeritur an concedendum sit quod homo assumptus sit aequalis Patri; sed cum Filius dicat: Pater major me est (Joan. XIV): quod intelligendum est secundum id, quod est assumptum, quomodo idem est aequale Patri, cum Filius secundum id sit minor Patre? Solutio. Homo ille, in quantum est homo, minor est Patre, et non aequalis: in quantum vero homo assumptus est Deus, Filius Dei non est minor Patre, sed aequalis. Videndum itaque est quid de quo dicatur, et secundum quid, quoties sermo occurrit de Christo, sunt tamen multi, qui non concedunt, quod homo assumptus sit Deus, ut jam superius dictum est.
QUAESTIO VIII. Tanto melior angelis effectus. Quaeritur secundum quam naturam hic loquatur de Christo: quod autem secundum divinitatem melior sit angelis, nulla quaestio est; sed ta men melior non est angelis effectus, sed potius natus. Per hoc itaque quod dicit, effectus, cogimur hic intelligere de Christo secundum humanitatem, scilicet quod melior sit angelis effectus. Sed huic videtur esse contrarium, quod invenitur in Psalm.: Minuisti eum ab angelis (Psalm. VIII). Quomodo secundum eamdem naturam potest esse melior, et minor? Solutio. Minoratus est angelis carnis mortalitate et passione; et eisdem major et melior est gratiae plenitudine de qua et ipsi angeli accipiunt.
QUAESTIO IX. Ego hodie genui te, etc. Quaeritur de quo die loquatur. Solutio. Dicit Augustinus quod hoc potest intelligi de die illo, quo Christus natus est secundum carnem. Divinius tamen intelligi potest de aeterna ipsius generatione: unde dicit genui, ne nova intelligatur: hodie enim de praeterita; et sic innuitur esse aeterna: in qua nil est praeteritum, quasi esse desierit; nec futurum, quasi nondum sit.
QUAESTIO X. Sed iterum potest quaeri quomodo hoc de temporali Christi generatione valeat exponi, cum Deus Pater Christum non genuerit secundum humanam naturam? Sicut enim Christus non habet matrem secundum Deitatem, sic nec patrem secundum humanitatem. Cum ergo non sit ejus pater secundum hanc naturam, quomodo potest dici, quod eum genuerit secundum eam? Solutio. Gignere non semper notat generationem naturalem, sed quandoque gratuitam, ut tibi: Voluntarie genuit nos verbo veritatis (Jac. I). Quia ergo Christi generatio temporalis, opus fuit totius Trinitatis, non inconvenienter potest dici, quod Pater eum genuerit etiam secundum humanitatem. Sed dicet aliquis: Ergo Christus est filius gratiae, et sic adoptivus? Solutio. Non est verum: per gratiam quidem homo ille factus est filius, non gratiae, sed naturae.
QUAESTIO XI. Et rursum dicit: Ergo illi in patrem, et ipse erit mihi in filium, etc. Quaeritur de hac auctoritate, quomodo ad Christum pertineat, cum nec praecedentia, nec subsequentia illius loci, unde haec auctoritas sumpta est, hoc videatur pati. In libro enim Regum inducitur Deus Pater ad David, loquens: Tu non aedificabis mihi domum, quia vir sanguinum es; sed filius tuus, qui post te regnabit: qui si inique egerit, corripiam eum in virga virorum, et in plagis [verberibus] filiorum hominum, et ponam regnum ejus in saeculum saeculi, et ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium (II Reg. VII), etc. Haec omnia nec Salomoni, nec Christo adaptari possunt, Solutio. In divina Scriptura saepe in eadem serie quaedam ponuntur, quae ad solam historiam referuntur; quaedam ad solum mysticum sensum; quaedam etiam, quae utroque modo accipi possunt, ut in praedictis; quaedam ad Salomonem, quaedam ad Christum referuntur.
QUAESTIO XII. Item contingit in multis aliis. Si quis enim historiam sequens, considerans praecedentia et subsequentia, ubi scriptum est: Ecce virgo concipiet, et pariet filium (Isa. VII): magis videbitur ei, quod haec auctoritas ad juvenculam illam Isaiae, quam ad virginem referatur, cum ibi quaedam sint, quae nullo modo matri nostri Emmanuelis possint convenire, quae ad historiam solam spectant, licet aliquis modus locutionis et proprietas relationis satis indicet quod omnia ad eamdem personam referantur: Filius, inquit, tuus, qui post te regnabit, etc. Solutio. Sciendum est tria genera esse relationum: alia est enim personalis, ut Saulus, qui et Paulus; alia generalis et simplex, ut mulier, quae damnavit, salvavit; alia vocalis, ut manus meae, quae vos fecerunt, clavis confixae sunt.
QUAESTIO XIII. Item quaeritur secundum quam naturam Pater dicat: Ero illi in patrem. Nam secundum humanam non est pater; secundum divinam ab aeterno fuit pater, quomodo ergo dicit: Ero illi pater? Solutio. Tunc res dicitur fieri, cum incipit cognosci, quia ergo per resurrectionem omnibus fidelibus patuit, et in futuro etiam infidelibus patebit, quod ipse sit Pater, et ille Filius, ideo dicit: Ero illi in patrem. Vel sic: Ero illi, id est homini assumpto in patrem, et ipse homo erit mihi in filium, non tamen secundum humanitatem, sed secundum divinitatem.
QUAESTIO XIV. Et cum iterum introducit primogenitum, etc. Quaeritur quomodo Apostolus adventum, quem ipse Dominus exitum vocat, dicens: Ex Patre exivi, et veni in mundum (Joan. XVI), vocet introitum dicens, Et iterum cum introducit (Hebr. I). Solutio. Quantum ad Patrem, qui intus erat, adventus Domini dicitur exitus; quantum vero ad nos, qui foris eramus, dicitur introitus, vel e converso.
QUAESTIO XV. Et adorent eum omnes angeli Dei, etc. De homine assumpto solet quaeri utrum illa adoratione quae dicitur latria, sit adorandus: latria enim soli Deo, et non creaturae exhibetur; sed homo assumptus est creatura, et sic videtur, quod latria non sit ei exhibenda. Solutio. Latria homini illi exhibetur non quia homo, sed quia Deus, de hoc jam superius dictum est; illa autem adoratio, quae hominibus, vel angelis exhibetur, dulia vocatur.
QUAESTIO XVI. Qui facit angelos suos spiritus, etc. Quaeritur quomodo hoc faciat? Solutio. Spiritus nomen est naturae, ut homo, angelus nomen est officii, ut miles: ideo de spiritibus fiunt angeli, sicut de hominibus fiunt milites; non de angelis fiunt spiritus, sicut nec de militibus fiunt homines.
QUAESTIO XVII. Et ministros suos flammam ignis, etc. Quaeritur quomodo flammam ignis, id est, seraphin, faciat ministros suos, cum seraphin semper assistant: quomodo ergo ministrare dicitur ordo ille, si semper assistat? Non enim ministrare dicuntur, nisi ex eo quod ministrant. Solutio. Potest dici, quod seraphin immediate a Deo accipit, quod inferiori revelat, qui ad nos mittitur: unde et inferior nomine superioris censetur, cujus gerit officium, vel potius a quo accipit officium. Unde Isaias ait: Volavit ad me unus de seraphin, et tetigit labia mea (Isa. VI). Vel potest dici quod, cum aliqua magna facienda vel nuntianda sunt, tunc illi superiores mittuntur, quorum tamen officium non est ministrare, sed potius assistere. Nota quod nihil fit, quod non fiat, vel Deo jubente, vel Deo permittente: quibus verbis innuitur, quod non omne quod fit, opus sit Dei: quod enim tantum permittit, non facit. Hoc dico propter eos, qui dicunt, quod quidquid est, in eo quod est a Deo est. Si hoc est: nulla est praedicta distinctio, quod alia finnt, Deo jubente; alia fiunt, Deo permittente.
QUAESTIO XVIII. Propterea unxit te, etc. Dicit expositor ad hoc unctum Christum, ut diligeret justitiam. Sed nonne ex quo fuit, justitiam dilexit, nec prius unctus quam dilectione plenus fuit? quomodo ergo dicitur ad hoc unctus, ut diligeret justitiam? Solutio. Per oleum unctionis intelligitur ipsa gratia, et virtus: per diligere, ipsum actum de virtute procedentem insinuat. Causaliter ergo praecedit unctio actum diligendi, et non tempore. Vel aliam expositionem prosequere.
QUAESTIO XIX. Propterea unxit, id est, ideo quia dilexisti justitiam, unxit te. Sed nonne ab ipsa sua cognitione habuit plenitudinem unctionis? quam ergo unctionem quasi in praemium accepit, quia dilexit justitiam? Solutio. Per oleum exsultationis, quasi unctus est merito dilectionis, secundum quosdam intelligitur stola maturae resurrectionis.
QUAESTIO XX. Unxit te Deus, Deus tuus, etc. alter, id est prior, est casus vocativus, quasi diceret: O fili Deus, Deus tuus unxit te. Sed quis Deus habet Deum? quis Deus est unctus? Solutio. Christus Deus est, et Deum habet, non in quantum est Deus, sed in quantum est homo et secundum id est unctus.
QUAESTIO XXI. Ipsi peribunt, etc. Quaeritur de quibus coelis dicat, quod sint perituri. Solutio. De coelis aereis, ut dicit expositor, qui per diluvium perierunt, et igne perituri sunt. Unde quaeritur, si jam per diluvium perierunt, quomodo iterum per ignem perituri sunt? Nonne si jam perierunt, esse desierunt, et si jam desierunt, quomodo iterum igne peribunt? Solutio. Per diluvium perierunt, id est in deterius mutati sunt et iidem ipsi igne perituri sunt, id est in meliorem statum mutandi sunt. De terra autem, et coelis superioribus non est quaestio, quin in melius sunt mutanda: unde Petrus ait: Novos coelos, et novam terram exspectamus (II Pet. III). De aqua et aere dubitatur an in meliorem statum sint mutanda, sicut terra et coelum, quia in Apocalypsi scriptum est: Et mare jam non erat (Apoc. XXI). Et hic de coelis aereis scriptum est: Ipsi peribunt. Unde quibusdam videtur quod aqua et aer illas proprietates, ex quibus haec nomina eis conveniunt, amittent, et cum ipsis etiam nomina perdent, non tamen ex toto annihilabuntur, sed nec aqua, nec aer amplius vocabuntur privatis et annihilatis his, unde prius sic dicebantur.
QUAESTIO XXII. Omnes spiritus administratorii sunt, etc. Dictum est superius quod superiorum non est officium ministrare, quomodo ergo omnes sunt administratorii? Solutio. Potest dici quod omnes spiritus nobis ministrant vel immediate, ut inferiores; vel aliis mediantibus, ut superiores et medii; vel per omnes, non colligit nisi eos, qui sunt ultimi ordinis, qui proprie dicuntur angeli, quorum est specialiter officium ministrare, et ideo soli proprie sunt administratorii.
QUAESTIO XXIII. Quid est homo quod memor es ejus (Hebr. II), etc. Quaeritur quomodo hoc exponendum. Solutio tribus modis exponitur. Primo sic: Quod per hominem intelligitur homo vetus, per filium hominis homo novus intelligitur. Secundo sic: Ut per hominem intelligatur quilibet bonus, per filium hominis Christus. Tertio sic: Ut per hominem, et filium hominis idem intelligatur scilicet Christus.
QUAESTIO XXIV. Minuisti eum paulo minus ab angelis, etc. Superius dixit quod melior effectus est angelis: hic dicit, quod minoratus est eis: et nos, qualiter utrumque sit verum, diximus. Hic autem quaeritur, an simpliciter sit concedendum, quod Christus minor sit angelis. Quod sic quidam volunt probare Christus est omne, quod factus est, sed factus minor: ergo minor est angelis. Solutio. Non est dicendum simpliciter, quod sit minor angelis; hoc autem paulo minus factus est minor, sic intelligitur, id est, secundum aliquid minoratus est, scilicet secundum carnis infirmitatem et passionem mortis, ut dicit auctoritas: nec consequens est, quod si minor est secundum aliquid, quod ideo simpliciter sit minor.
QUAESTIO XXV. Omnia subjecisti sub pedibus ejus (Psal. VIII). Omnia aliquando universitatem colligit, ut omnes angeli coeli justi sunt. Aliquando per determinationem in partem redigitur, ut omnia mea tua sunt (Joan. XVII), hoc enim dicit Deus Pater ad seniorem filium, id est ad Judaicum populum: ideo per omnia hic intelligere oportet, non ea, quae Deo secundum naturam conveniunt: sed ea tantum, quae sunt necessaria ad salutem. Aliquando etiam omnia habet vim negationis, ut omnia, quae audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV), id est nulla nisi quae audivi. Unde potest quaeri quomodo hoc accipiatur cum dicitur, omnia subjecisti. Solutio. Dicunt quidam quod in partem redigitur, et per omnia tantum angelos, et homines intelligunt. Sed si excellentiora subjecta sunt Christo, quomodo non minora? Cum Ambrosius dicat, quod sicut a Dei opere nihil excipitur, ita nec a Christi potestate. Et Augustinus ait: Nulla creatura erit non subjecta, cui primates angeli subjiciuntur. Et ipse Apostolus ostendit nil esse exceptum, cum subjungit: In eo enim quod omnia ei subjecit, nihil dimisit non subjectum ei.
QUAESTIO XXVI. Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei, etc. Propheta ait, omnia subjecisti ei: quod exponens Apostolus subjunxit, nihil dimisit non subjectum ei, quomodo ergo dicit hic: Necdum videmus omnia subjecta ei? Solutio. David utitur praeterito pro futuro more suo ex certitudine, dicens: Omnia subjecisti ei. Apostolus intelligens superius ait orbem futurum subjectum ei: et hic ait: Necdum videmus omnia subjecta ei; quasi diceret: jam ex parte prophetia impleta est, ex parte adhuc implenda. Sed dicet aliquis: nonne divinae dispensationi omnia famulantur, cujus voluntati nihil resistere potest? et sic jam velint nolint ei subjiciuntur universa. Quomodo ergo dicit Apostolus. Necdum videmus omnia subjecta ei? Solutio. Subjectio alia est generalis, alia specialis. Item alia occulta, alia necessaria, alia voluntaria. Secundum generalem, et occultam, ac necessariam, jam omnia subjecta sunt Deo; secundum voluntariam nondum omnia quae subjicientur subjecta sunt. Nondum omnis lingua coelestium, terrestrium et infernorum confitetur, quia Dominus Jesus est in gloria Patris (Philipp. II). Nondum omnes inimici positi sunt scabellum pedum ejus (Psal. CIX). Quod quidem totum fiet in futuro; ideo dicit Apostolus: Nondum videmus omnia ei scilicet voluntarie, vel palam. Nota quod mente humana solus Deus major est, non aliquis angelorum. Possunt quidem angeli majores divi quam homines quantum ad corpus et animum corporis corruptione aggravatum (Sap. IX): sed non ad ipsam mentis puritatem, in qua assumpta est a Verbo.
QUAESTIO XXVII. Ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem, etc. Mors Christi non omnibus profuit; quomodo ergo pro omnibus mortem gustavit? Solutio. Universitas hic redigitur in partem: scilicet pro omnibus praedestinatis gustavit mortem. Vel ideo dicitur pro omnibus gustasse mortem, quia quantum in ipso est omnibus sufficit mors Christi.
QUAESTIO XXVIII. Decebat eum propter quem omnia, et per quem omnia, etc. Quaeritur quomodo decuit Deum Patrem, auctorem salutis fidelium per passionem mortis consummare. In quo consistit ista decentia, cum potius videatur indecens quod Dominus gloriae moriatur? Solutio. Si Christus non moreretur, homo periret: quod si esset, Deus ab universitate non glorificaretur; et hoc esset indecens, cum propter Deum glorificandum omnia sint facta. Item si Christus non moreretur, homo non salvaretur, et sic divina praedestinatio non impleretur,et hoc esset inconveniens, ut ipsa cassaretur. Nec indecens erat ut auctor salutis pro nobis moreretur, cum sit proximus noster, et frater, et deceat proximum providere utilitati proximorum quantum potest; unde sequitur:
QUAESTIO XXIX. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, etc. Quaeritur an ideo Christus dicatur frater noster, quia nostrae naturae factus est particeps, formam servi accipiendo (Philipp. II). Sed cum natura suscepta a Deo, communis sit bonis et malis, videtur quod Christus non solum sit frater fidelium sed etiam infidelium. Solutio. Non solum ideo dicitur Christus frater noster, quia ipse participat de natura nostra, sed etiam ideo, quia nos de plenitudine gratiae ejus accepimus. Ad hoc ergo quod aliquis dicatur frater Christi, oportet quod ei conjunctus sit natura et gratia.
Chapter 26 of 28