Skip to the text

I. In epistolam ad romanos. (pars 8)

QUAESTIO CCXXXV. Quaeritur autem quare potius elegerit Jacob quam Esau; similiter de quolibet electo, et reprobo idem potest quaeri. Non enim potest dici, quod propter futura merita bona vel mala alter sit electus, et alter sit reprobatus: sic enim quod est temporale, causa esset ejus quod est aeternum. Item si dicatur quod Jacob sola gratia sit electus, Esau propter originale peccatum sit reprobatus, quaeritur quare propter idem peccatum Jacob non sit reprobatus, vel quare Esau ex eadem gratia non sit electus? Solutio, si tamen solutio debeat dici ostendere aliquid esse insolubile. Dicunt sic factum esse quia Deus voluit fieri; si autem quaeratur quare sic voluit, stulta est quaestio, quia divinae voluntatis quaeritur causa, cujus nulla est; imo ipsa omnium est causa prima et principalis. Sed B. Hieronymus dicit quod Deus nihil fecit, quia vult, sed quia ratio est sic fieri. Ideoque non incongrue potest sic quaerit cur hoc voluerit, et responderi: Quia judicia Dei abyssus multa. (Psal. XXXV). Possumus tamen dicere, salva secretorum reverentia et absque supercilio assertionis, quod ideo potius elegit Jacob quam Esau, quia praescivit majorem utilitatem provenire bono universitatis ex electione Jacob quam Esau. Sed dicet aliquis: Ergo id, quod est temporale, causa est ejus; quod est aeternum, scilicet bonum, quod praevidit tunc futurum, causa est praedestinationis. Ad quod dicimus, quod hoc non est verum; ad illud tamen respicit causa, scilicet aeterna ratio, ut enim illud eligeret, ex quo major utilitas bono universitatis proveniret: ratio erat et haec aeterna, quae respicit ad illud bonum temporale ex electione Jacob futurum.

QUAESTIO CCXXXVI. Sed iterum quaeritur cur major utililas provenit ex electione Jacob quam Esau? Solutio. Quia magis commendatur gratia ex electione Jacob quam Esau. Item quaeritur quare magis commendatur ex electione Jacob quam Esau. Solutio. Quia minor erat natu. Si enim major natu eligeretur, videretur quod privilegio nativitatis hoc fieret.

QUAESTIO CCXXXVII. Quaeritur quare Jacob non fuerit prior natu et Esau posterior, ut sic saltem Esau eligeretur? Solutio. Hoc est quaerere cur Jacob non sit Esau, et e converso: et ideo est quaestio sine ratione.

QUAESTIO CCXXXVIII. Ex his, quae in tempore fiunt, oritur eadem difficultas: quare enim huic magis quam illi Deus conferat gratiam solet quaeri, cum sint indifferentes, et neuter possit gratiam promereri, sine qua non potest salvari. Videtur enim non esse mihi imputandum si non facio quod sine gratia non possum facere, cum gratia non sit collata mihi, sed magis illi qui non confert mihi necessariam gratiam, cum non possit sine detrimento suo. Solutio. De gratia diversi diversa sentiunt. Quidam dicebant Deum non posse facere, nisi quod facit: quod non esse verum constat. Alii dicunt: Quoddam seminarium virtutis (quod radicem charitatis vocant) in isto est, ex quo aptus est ut gratia sibi collata vitam aeternam promereatur: quod quia in illo non est, nec charitatem, nec vitam aeternam et promereri potest. Sed quia hoc contra Ecclesiam est, omnino praetermittatur. Alii dicunt quod Deus suam gratiam omnibus communiter proponit quam qui apprehendit, salvabitur; qui non apprehendit, damnabitur, velut si quis tibi in turre bonum cibum praeparaverit, et dicat: Ascende ut cibum capias: sed quia tu sine scala, vel aliquo hujusmodi auxilio ascendere non potes, idcirco dicunt: Alia gratia opus esse, ut ad illam superiorem ascendas. Item ad illam apprehendendam alia, et ad illam alia, et sic usque ad infinitum. Sed hi totum gratiae attribuunt, et nihil merito relinquunt. Sunt alii qui dicunt gratiam propositam etiam porrigendo homini, ut ipse eam apprehendat, sine qua apprehensa erigi non potest, veluti si cui existenti in puteo funis demittatur, sine quo non potest a puteo exire; si vero manum ad funem porrigat et apprehendat, extrahitur, et aliquid ex homine est, licet meritum absque gratia esse non possit. Sed quia haec sententia dividit inter meritum et gratiam, quod aliquid boni sit ibi ex homine, saltem quod manum erigit et funem apprehendit, quod quia sine gratia fieri nequit, haec quoque sententia cum praedicta est cavenda. Potest autem dici quod gratia Dei aeque bono et malo, id est praedestinato et reprobo proponitur, quam tamen unusquisque non apprehendit vel trahentem sequitur; imo ille, cui gratiae radius infunditur, oculos claudit; et sic radium quo tangitur repellit, unde et ipsi merito gratia subtrahitur, quia ipse se subtrahit. Est enim in gratia quemadmodum in solis radio, qui se oculo ingerit, quo oculus tactus visum exercet. Est enim oculus talis naturae ut per illum visus exerceatur, si solis radio percutiatur, sine quo visio non est in oculo: nisi tamen talis naturae esset, etiam tactus radio non videret, ut paries vel lapis non videt, etsi radio solis perfundatur; sic anima habet potentia promerendi naturaliter, quam tamen non potest exercere, nisi splendore gratiae perfundatur. Cum vero tangitur, movetur et meretur unde totum est ex gratia, sic tamen ut non excludatur meritum, veluti si puer qui nondum gradi potest ab aliquo ducatur, et graditur quidem. quod tamen per se non posset, nec etiam alio ducente, nisi haberet naturalem potentiam gradiendi: tamen totum ex ducente dicitur esse, quod graditur; sic ad hoc ut anima promereatur duo exiguntur et gratia, et naturalis potentia: tota tamen auctoritas promerendi solius est gratiae, quia naturalis potentia nil ponit sine gratia.

QUAESTIO CCXXXIX. Quoniam in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, etc. Quaeritur an Deus mentem hominis inclinet ad hoc, ut homo deterior efficiatur? Solutio. Pharao in illa excaecatione non est deterior effectus quam prius esset; sed per signa foris proposita, malitia quae prius in mente concepta erat, excitata est, et in opus erupit, sicut invidia Judaeorum Domino cum tanta gloria intrante in Hierusalem erupit, et scelus jam conceptum maturavit. Vel excitare Dei nihil est aliud, nisi justo judicio praecipitari permittere: de hac quaestione in praemissis dictum est diligentius.

QUAESTIO CCXL. Cui vult miseretur, et quem vult indurat. Quaeritur an voluntas Dei sicut est causa miserationis, sic sit causa indurationis: quod videtur, cum Apostolus dicat: Cui vult, etc. Solutio. Voluntas Dei non est causa, nisi ejus quod est aliquid; induratio non ponit aliquid, sed potius removet; tamen ut Apostolus ostendat quod Deus juste potest dare cui vult, et non dare cui vult non dare: non enim necessitate facit Deus, sed sola voluntate. Quod autem causa boni sit, constat, unde Apostolus superius: Non est volentis, nec currentis, sed miserentis Dei (ibid.).

QUAESTIO CCXLI. Sed potest quaeri quomodo velle non sit volentis, cum nemo hoc possit sine voluntate. Solutio. Voluntas bona et hominis est, sed tanquam accipientis; et Dei, sed tanquam dantis et auctoris.

QUAESTIO CCXLII. An non habet figulus potestatem luti, etc. Quaeritur: ad quid inducatur haec similitudo; nunquid Deus format aliud vas in honorem, aliud in contumeliam? Vel nunquid ex Deo habet esse contumeliosum? Solutio. Quod vas aliud est in honorem ex Deo est; quod vero contumeliosum est, ex ipso vase est. Tamen bona est similitudo, quia sicut vas aliud in honorem, aliud in contumeliam facit figulus: sic dicitur Deus formare aliud vas in honorem, aliud in contumeliam; vel quod melius est, ideo dicitur Deus formare aliud in honorem, et aliud in contumeliam; quia Deo auctore habent esse etiam illa quae sunt vasa irae vel contumeliae, non tamen ex Deo esse habent vasa contumeliae, sed proprio vitio.

QUAESTIO CCXLIII. Quaeritur quid sit scribi in libro vitae secundum praescientiam. Solutio. Esse praescitum et praeordinatum ad vitam, sicut scribi secundum justitiam est esse in statu in quo si exiret ab hac vita, salvaretur. Sunt itaque quidam scripti secundum praescientiam, et non secundum justitiam, ut illi, qui nondum virtutem habent, tamen sunt praeordinati ad vitam. Quidam vero scripti sunt secundum justitiam et non secundum praescientiam, ut qui charitatem habent, praevisi tamen ad mortem. Quidam vero scripti sunt secundum praescientiam et secundum justitiam, ut illi, qui charitatem habent, et sunt praedestinati ad vitam. Quidam vero nec secundum praescientiam, nec secundum justitiam, ut illi, qui nunquam boni fuerunt nec praedestinati sunt. Ea vero, quae sunt ibi scripta secundum justitiam et non secundum praescientiam, dicuntur inde deleri; quae vero secundum praescientiam ibi scripta sunt, nunquam inde delentur.

QUAESTIO CCXLIV. Quaeritur an illi quae scripti sunt in libro vitae secundum meritum, et non secundum praescientiam, scripti sint per dispositionem. Solutio. Potest dici quod scripti sunt per dispositionem propter meritum, non tamen simpliciter secundum dispositionem; quia si hoc esset, non possent inde deleri, cum tali determinatione potest dici per dispositionem propter meritum, quod Deus disposuit sicut omne bonum.

QUAESTIO CCXLV. Quaeritur qualiter sit intelligendum, quod dicitur de hac auctoritate: Major serviet minori (Gen. XXV), hoc est de praescientia. Solutio. Sensus est, hac Scriptura ostenditur quod Deus erat praescius futurorum.

QUAESTIO CCXLVI. Justitiam autem, quae ex fide est, etc. Quaeritur quid sit justitiam esse ex fide. Solutio. Hoc est justitiam esse per gratiam, quia non solum ex gratia venitur ad fidem, sed etiam post fidem gratia necessaria est, ut fides bonis operibus adimpleatur, quorum adimpletio justitia dicitur.

QUAESTIO CCXLVII. Similiter quaeritur quomodo sit illud intelligendum, quod de hac dicitur auctoritate, Jacob dilexi, Esau odio habui (Malach. I), hoc est de judicio. Solutio. Hac prophetia ostenditur impletum esse, quod fuerat Dei in praescientia. Nota, quod haec auctoritas: Jacob dilexi, Esau odio habui, potest exponi de aeterna praedestinatione unius, et de reprobatione alterius, vel de temporali gratia appositione, vel ejusdem subtractione: unde glossa illa, in Jacob nihil invenit diligendum, nisi misericordiae suae donum, sic intelligitur, id est ex sola gratia Deus disposuit conferre Jacob gratiam in tempore unde salvaretur. Et illa glossa: In Esau nihil odiendium nisi originale peccatum, id est praescivit propter originale peccatum non esse conferendam Esau gratiam, per quam salvaretur in tempore.

QUAESTIO CCXLVIII. Dicit aliquis: Quare propter originale peccatum gratia non est collata Esau, cum sit collata Jacob, licet peccatum originale habuerit? Solutio. Quia gratia eadem utique est proposita, sed Esau se gratiae subtraxit: et oculum suum clausit, et Jacob gratia peccatum delevit, quia gratiae cessit: eam trahentem secutus est, Deo omnia operante et disponente pro arbitrio justissimae voluntatis suae.

QUAESTIO CCXLIX. Ut ostenderet divitias gloriae, etc. Quaeritur an tormenta malorum prosint bonis in futura vita? Solutio. Dicunt quod prosunt, quia nunquam sineret Deus mala esse, nisi aliquam utilitatem bono universitatis conferrent.

QUAESTIO CCL. Quaeritur quae utilitas proveniat ex eo bonis, quod vident malos puniri. Nunquid ideo Deum amplius diligunt vel laudant; vel nunquid in poena malorum delectantur. Solutio. Non in poena malorum, sed justitia Dei delectantur, et propria gratia magis elucescit ex comparatione malorum, maxime cum vident se ab eisdem poenis sola misericordia liberatos. Sed dicet aliquis: Licet mali non punirentur, nonne boni scirent se ab eisdem poenis liberari sicut modo? Solutio. Forsitan non ita efficaciter, et in hoc ipso minus diligerent. Item si nullus damnandus esset, nonne Deus redderet bonis pro meritis suis? Et sic videtur, quamvis omnes salvi essent, non minus bonum esset, quam modo si imo amplius bonum esset; quia boni magis gauderent de salute eorum tunc, quam modo faciant de eorum damnatione. Item boni in futuro aut compatientur malis, aut non compatientur; si compatientur, quomodo beati: si non compatientur, crudeles. Solutio. Augustinus hanc quaestionem sic solvit: Magis bonum erat esse bona et mala, quam tantum bona, ut Deus laudaretur ex diversitate ipsa mirabilius.

QUAESTIO CCLI. Sectando legem justitiae, etc. Cum lex non justificet, quaeritur quomodo dicatur lex justitiae. Solutio. Quia quaedam praeparatio est ad justitiam, ideo lex justitiae dicitur.

QUAESTIO CCLII. Offenderunt in lapidem offensionis -de quo quia Dominus in Evangelio: Qui ceciderit super lapidem istum, confringetur; super quem vero ceciderit, conteret eum (Matth. XXI), quaeritur quid sit cadere super lapidem. Solutio. Deum offendere imprudenter, sicut conteri a lapide a Christo aeternaliter puniri: unde petra scandali et lapis offensionis dictus est Christus, quia humilis, ideo habilis in quem offenderent superbi.

QUAESTIO CCLIII. Testimonium perhibeo, quia zelum, seu aemulationem Dei habent, etc. (Rom. X.) Quaeritur an zelus iste bonus sit, et quid sit, et quis ejus effectus? Quod autem bonus sit, inde constat, quia Apostolus ad commendationem Judaeorum hoc dicit, et expositores dicunt etiam, quod est dilectio Dei: sed si hoc esset, viderentur habere aliquid, quod esset dignum vita aeterna; sed nonne digni erant morte, qui Christum occiderunt? Quomodo ergo zelum Dei, id est dilectionem habebant? Item si bonus erat, bonum habebat effectum, sed nonne ejus effectus erat, quod ex illo zelo fecerunt? Sed peccatum mortale hoc erat scilicet persecutio martyrum, et Christi occisio: quomodo ergo bonum malum efficiebat? Solutio. Zelus ille bonus fuit affectus in Deum, quo parati erant facere quod conscientia eorum dictabat esse faciendum propter Deum: non tamen erat tantus, ut eos faceret dignos vita aeterna, nec charitas, nec dilectio Dei simpliciter debet dici: si tamen quandoque dilectio Dei vocetur, hoc ideo fit, quia in Deum eum habebant: ejus autem effectus fuit non persecutio martyrum, vel mors Christi, sed vitatio contemptus Dei. Sic enim in arcto erant positi, quod sive Christum occiderent sive non, mortaliter peccarent: non tamen si Christum non occiderent, in hoc ipso peccarent; sed quia non occidendo Deum contemnerent: saepe enim per unum peccatum vitatur aliud.

QUAESTIO CCXLIV. Item Christum occidendo non faciebant contra conscientiam; imo illud, quod credebant esse faciendum propter Deum: quomodo ergo peccabant? Solutio. Licet contra conscientiam non facerent, tamen mortaliter peccabant, quia excaecati erant: fecerunt enim quod conscientia eorum deberet eis dictare non esse faciendum.

QUAESTIO CCLV. Suam justitiam volentes constituere, etc. Quaeritur quomodo justitia legis dicatur Judaeorum. Solutio. Quia in hoc, quod credebant eam suis viribus adimplere, suam justitiam fecerunt, sed non secundum scientiam, id est non secundum bonum affectum illum exercebant, ut judicio rationis erat exercendus, et in hoc errabant.

QUAESTIO. CCLVI. Finis legis Christus. Quaeritur quomodo Christus sit finis legis et consummatio, cum legis justitia sit sine gratia adjuvante, nec habebant apud Deum meritum. Solutio. Christus non dicitur finis, vel consummatio legis secundum hoc, quod a Judaeis servabatur, sed quia spiritualiter eam in se, et in suis adimplet.

QUAESTIO CCLVII. Quae autem ex fide est justitia, sic dicit: Ne dixeris, etc. In corde tuo quis ascendet in coelum, etc. Quaeritur quomodo Apostolus hanc auctoritatem induxerit: nam de Deuteronomio sumpta est, ubi Moyses in alio sensu ea utitur: prohibebat enim Judaeis ne dicerent, Quis ascendit in coelum, ut nobis legem afferret, vel quis mare transivit ut legem transportaret, vel quis descendit in infernum ut eam nobis educeret, quia verbum prope est in corde tuo, id est legem in praesenti habere. Solutio. Convenienter est inducta, licet Apostolus litteralem sensum Moysi hic per eam non exprimat: potest enim fieri, ut sicut Judaeis ad litteram illud peccatum est, ita in eo figuraliter nobis sit praeceptum, ne nos quaeramus. Quis ascendit, etc., unde Apostolus sub tali sensu verba Moysi inducit, competenter etiam inducit de ea Moysen loquentem.

QUAESTIO CCLVIII. Sed dicet aliquis: Si Moyses loquitur de justitia fidei in lege, videtur quod in lege fuerit justitia fidei, et sic lex vere justificabat. Solutio. Non sequitur, si in lege sit sermo de justitia fidei, quod ideo ipsa fuerit in lege, nec etiam recipiendum est quod Moyses loquatur de justitia fidei, nisi loqui pro significare accipiatur. Nam hoc dicendo figurat justitiam fidei prope, id est non longe a natura animorum; quia, ut dicit glossa, rationi consentaneum est credere.

QUAESTIO CCLIX. Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo. Quaeritur quomodo hoc sit verum. Nonne multa credimus, quae ratio non cavit, unde scriptum est: Fides non habet meritum, cui ratio humana praebet experimentum. Solutio. Si quis consideret quomodo omnia de Christo prius in lege et prophetis praedicta sint, et quomodo impleta signis, et prodigiis approbata sint, quam verus, quam sanctus et pius, et quam potens in opere et sermone ipse in propria persona fuerit, quid restat, nisi ut proclamet: Testimonia tua credibilia facta sunt nimis? (Psal. XCII.) Et nullo modo ratio permittitur nec ad modicum dubitare: vel ideo rationi consentaneum dicitur; quia loqui, et credere de eo, quod ad salutem animae attinet, ipsi rationi placet, imo hoc prae omnibus appetit.

QUAESTIO CCLX. Corde creditur ad justitiam. Dicit glossa quod caetera potest homo nolens; credere autem non potest nisi volens. Sed hoc quomodo verum est? Nonne sperare, et diligere nemo potest nisi volens? Quomodo ergo dicit, caetera potest etiam nolens, cum haec sint alia, quam credere? Solutio. Per caetera intelligit exteriora. Sed iterum videtur falsum quod exteriora faciat aliquis nolens: si enim nullo modo vellet, quomodo faceret? Solutio. Velle, ponitur pro approbaret: saepe enim multa facimus quae non approbamus.

QUAESTIO CCLXI. Omnis enim quicunque invocaverit. Quaeritur quomodo hoc sit verum, cum multi invocant, nec tamen salvantur, unde Dominus ait: Non omnis, qui dicit, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum (Matth. VII). Nonne hoc dicere, est nomen Domini invocare? Solutio. Invocare est intus vocare, id est ad honorem Dei et propter Deum vel desiderare notitiam, quod non fit sine fide, spe et charitate.

QUAESTIO CCLXII. Non possunt credere, quia praedixerat Isaias, etc. Quaeritur de hac prophetia, an propheta voluerit impleri quae dixit? Quod si voluit, videtur voluisse ut excaecatio Judaeorum fieret: nam in excaecatione Judaeorum adimpleta est prophetia. Solutio. Non est concedendum, quod vellet Judaeos excaecari, quamvis voluit suam prophetiam adimpleri, sicut Christus voluit esse verum quod ait Petro: Antequam gallus cantet, ter me negabis (Matth. XXVI): non tamen voluit Petrum negare: multa enim sic conjuncta sunt, ut unum non possit fieri sine altero, tamen possumus velle unum sine altero.

QUAESTIO CCLXIII. Domine, quis credit auditui nostro, etc. Legitur in Evangelio de Judaeis, qui non crediderunt, ut sermo Isaiae impleretur (Joan. XII): unde sic objiciunt: Quae culpa Judaeorum, quod non crediderunt, cum necesse esset prophetiam impleri, et sic necesse fuit eos non credere? Solutio. Deus praedixit per prophetam peccata Judaeorum, sed non fecit: non enim praescientia eorum infert eis necessitatem, secundum illud, ut cum dicitur, non crediderunt, ut sermo, etc., tantum notat quod illa prophetia impleta est in caecitate Judaeorum, et quod ipsa est praedicta antequam impleta.

QUAESTIO CCLXIV. Quaeritur quomodo Judaei non credendo in Christum peccaverunt, cum scriptum sit: Propterea poterant credere non quia dixit Isaias: Deus excaecavit oculos eorum, et induravit cor (ibid.), vel si peccaverunt non credendo in Christum, ergo poterant credere, et non crediderunt: et si hoc est, quomodo hoc verum est. Propterea non poterant credere quia Deus excaecavit, etc. Quomodo simul verum poterant credere et non poterant credere? Item videtur penes Deum causam incredulitatis eorum constituere, dicens: Propterea non poterant, quia dixit Isaias: Deus excaecavit oculos, etc. Solutio. Verum est quod non poterant credere, sicut dicit Evangelium, et tamen non credendo peccaverunt; quia ad illam impossibilitatem ex vitio propriae voluntatis pervenerunt, et ideo talis impossibilitas non habet excusationem. Verum est ergo utrumque, quod non poterant credere, et quod poterant credere, sed non secundum idem: poterant natura, et non poterant culpa: tales enim facti sunt, ut haberent possibilitatem non solum credendi, sed etiam Deum facie ad faciem videndi: et ideo dicitur, quod poterant natura credere; sed quia per culpam tales effecti sunt, quod justum erat apud Deum non misereri eis, ideo dictum est, quod culpa non poterant credere. Consimilis locutio habetur de angelis bonis: et quod mutabiles natura, immutabiles gratia sunt; hoc autem, quod dicitur, Deus excaecavit, etc. sic intelligendum est, id est permisit excaecari non impertiendo malitiam qua fierent deteriores, sed non conferendo gratiam qua fierent meliores.

Notandum est, quod dicitur, Credere non poterant, quia nolebant: haec expositio videtur esse nimis communis; nam idem de omnibus, qui in peccatis ad mortem sunt, potest dici, unde secundum hanc expositionem nihil speciale de excaecatis dicitur. Solutio. Potest dici quod excaecati merentur, ut non velint credere, et ut Deus non misereatur eis: quod non faciunt omnes mortaliter peccantes. Similiter quod subditur: Dum superbi, etc., nimis communiter et simpliciter dici videtur: nam et hoc de omnibus generaliter dici potest. Solutio. Quia et dum causale accipiendum est: nam per superbiam, et caetera vitia merentur ut injustum sit, Deum eorum misereri.

QUAESTIO CCLXV. Quaeritur quomodo haec prophetia sit inducta, nonne illis qui de praesenti statu erant, loquebatur, et tamen adhuc prophetia non erat adimpleta, et si hoc est, quomodo hac auctoritate arguit eos, qui tunc erant, de eo quod adhuc futurum erat, quomodo ad praesentes tunc pertinuit. Nam haec vis videtur esse probationis, quod omnes audierunt verbum Christi, qui id mundo erant, et ideo arguendi sunt, quasi audientes et non credentes. Item si prophetia nondum erat adimpleta, quomodo verbo temporis praeteriti potest uti in sensu praesentis temporis? si enim in sensu futuri temporis accipitur, ridicula esse videtur probatio Apostoli. Solutio. Praesentibus loquebatur, sed non propter praesentes tantum; imo etiam propter omnes futuri status hanc prophetiam induxit, et bene illius temporis praesentes arguit, quia licet eorum tempore non erat prophetia adimpleta, erat tamen in eis inchoatum, quod praedixerat prophetia futurum. Nota quod quaedam Scripturae videntur velle, quod Israel non cognovit; aliae videntur velle, quod cognovit Christum, quae videntur esse contrariae: sed non sunt, quia de diversis intelliguntur. In illo enim populo erant quidam cognoscentes, alii non cognoscentes.

QUAESTIO CCLXVI. Si autem gratia, jam non ex operibus, etc. (Rom XI). Quaeritur si totum ex gratia, quid ex meritis, vel si quod ex meritis, quomodo totum ex gratia? Solutio. Totum est ex gratia, licet aliquid sit ex meritis, quia ipsa merita sunt ex gratia. Videtur tamen quod ex meritis praecedentibus sit justitia, ut in Cornelio cujus oratio obtinuit hoc, ut praedicatione Petri converteretur, ut fidem susciperet: quae fides est ex gratia, quare ex operibus est consecuta gratia. Solutio. Non est dicendum quod gratia vel justitia sit ex operibus; quia hoc esset, quod ex operibus sine gratia justificaretur quis: quod esse non potest. Quod autem Cornelius oravit, ut fidem susciperet, hoc ex gratia praecedente fuit: pro qua etiam gratia major, utpote gratia justificans, est collata. Non enim sine omni gratia fuit, quando in unum Deum credidit et, ut dicunt doctores, fidem incarnationis habuit, sed nondum sciebat Verbum Dei incarnatum, quod postea Petri praedicatione cognovit. Nota, quod compunctio alia est invidiae, qua quis compungitur et dolet, et alienis bonis tabescit; alia culpae qua quis torquetur in propria conscientia, ut Judas, qui laqueo se suspendit pro scelere suo. Alia est compunctio gratiae, qui vel inchoantium est, qui de malis poenitent, ut abstineant, vel perfectorum, qui Deum ex dilectione verentur.

Chapter 8 of 28