II. In epistolam I ad corinthios. (pars 4)
QUAESTIO CXXI. Charitati non possunt fides et spes deesse: fides vero et spes sine charitate esse possunt. Dicunt tamen quidam, ut supra dictum est, quod fides sine charitate esse non potest: quorum error hic destruitur. Cum enim dicit: Si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum: innuit manifeste, quod fides etiam perfecta potest haberi sine charitate. Et expositor in praedictis verbis manifeste eos arguit dicens, quod fides et spes sine charitate esse possunt.
QUAESTIO CXXII. De spe vero quaeri potest quomodo ipsa sine charitate esse possit. Nonne spes est fiducia futurorum bonorum ex praecedentibus meritis veniens? Haec autem non potest esse sine charitate. Itaque videtur quod sine charitate spes esse non possit. Item si spes est, ut aliis videtur, exspectatio futuri commodi, jam praesumptio erit potius quam spes, si certus sum quod remunerabit, licet sint nulla merita. Ad hoc responderi potest, quod duplex est spes: remunerationis, et promerendi: spes vero promerendi sine charitate non esse potest, spes autem remunerationis (non) potest haberi sine charitate.
QUAESTIO CXXIII. Qui loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo (I Cor. XIV). Quaeritur quid sit loqui lingua? Solutio. Alii dicunt quod loqui lingua est loqui parabolice; alii lingua incognita. Augustinus dicit quod prolatio signorum, quae spiritus in spiritu hominis informat, dicitur esse loqui lingua. Unde Apostolus ait: Spiritus loquitur mysteria (Ibid.). Idem enim dicit loqui lingua, et loqui spiritu. Spiritus sanctus in primitiva Ecclesia formabat ad conversionem fidelium signa coelestium secretorum in mentibus fidelium, et prolationem talium vocat loqui linguis Apostolus. Notandum vero quod illi qui linguis loquebantur, quandoque intelligebant, quandoque non intelligebant. Sed dicet quis: Si ille, qui loquitur lingua, intelligit quod dicit, jam hoc est non loqui lingua, sed prophetare. Solutio. Licet ipse intelligat, nisi ipse aliis exponat, non prophetat, sed tantum loquitur lingua. Nota quaedam fieri in Ecclesia ad solum decorem, non adeo ad necessitatem: inter quae continetur loqui linguis.
QUAESTIO CXXIV. Eritis loquentes in aera, etc. Ex his verbis arbitrantur quidam quod loqui linguis sit loqui diversis generibus linguarum, sed non est hoc verum: imo ad hoc inducit Apostolus istud, ut ostendat, loqui linguis sine interpretatione parvam habere utilitatem, sicut loqui omnibus generibus linguarum potius confusionem quam aedificationem faceret his, qui nullam eorum intelligerent.
QUAESTIO CXXV. Si nesciero virtutem vocis. Quaeritur quid vocet virtutem vocis. Solutio. Vocis significationem, vocat vocis virtutem.
QUAESTIO CXXVI. Quaeritur etiam quare hujusmodi locutio lingua fieri dicatur. Solutio. Ideo hoc fit quia quod in lingua est, in voce et in prolatione est: quod vero in corde est, in intellectu est: quia in corde intelligentia est: unde quia haec locutio tantum in prolatione est, et non in intelligentia, ideo lingua fieri dicitur: spiritu etiam, et non mente. Est enim spiritus vis animae inferior mente, in qua imagines rerum confuse comprehenduntur. Est enim visibilium imaginaria et confusa comprehensio, sine discretione proprietatum eorum, quae comprehenduntur: qualis fuit illa Pharaonis de vaccis et spicis visio: ipse enim tantum imagines videbat. Joseph vero in intellectu de his habuit Dei revelationem.
QUAESTIO CXXVII. Quaeritur quid verba sic prolata significent: quando quis sic lingua loquitur, ut hoc exemplum ponamus: Exit qui seminat seminare semen suum. Nam si haec est vocis significatio, ipsa vera fuit: quaeritur ergo, si id ea dicitur, quod ea proprie significatur: si dicatur ita esse, infertur, ergo quoddam falsum ea significatur. Ad hoc respondent quidam dicentes: Non est vocis significatio quaerenda in hujusmodi, sed rerum tantum, quod pertinet ad allegoriam. Alii dicunt, ut licentius loquantur, quia proprie quidem falsum significat: non tamen ea falsum dicitur: quia non ibi dictum terminatur: non enim est finis locutionis illa prima vocis significatio, sed secunda, quae allegorica dicitur. Potest autem dici, quod locutio ipsa neque verum neque falsum significat: res enim ibi tantum significant verum, quod ibi mystice intelligitur. Nec nego quin ibi sit vocis significatio, sed tantum incomplexe, quia haec vox, homo, significat hominem, et sic de caeteris; sed non significant complexe; non enim conjuncte significant, ut verum vel falsum significetur, sed ut res significent illas: quibus verum significatur. Vel potest dici, quod propositio ipsa ex rerum proprietate, quae significantur: ad illud significandum quod mystice intelligitur assumitur, ut haec vox, semen, verbum Dei significat, ex proprietate rei quam significat.
QUAESTIO CXXVIII. Christus mortuus est pro peccatis nostris, etc. (I Cor. XV.) Quaeritur an Christus secundum carnem moriendi habuit necessitatem? Quod autem habuit moriendi necessitatem, videtur velle auctoritas super locum illum. Quemadmodum statutum est hominibus semel mori: post hoc autem judicium: sic Christus semel oblatus est (Hebr. IX); sic, id est eadem necessitate et jure naturae; quo caeteri moriuntur. Item dicit auctoritas, quia voluit oblatus est (Isai. LIII). Igitur sola voluntate, quomodo ergo necessitate? Solutio. Constat quod in Christo nulla erat causa moriendi, quia nullum peccatum: tamen, ut volunt quidam, inter caeteras poenalitates, etiam necessitatem moriendi voluntarie suscepit, et sic haec necessitas non impedit voluntatem, quam, sicut quando voluit, accepit: sic eam, quando voluit, deposuit: si enim, inquiunt, aliquod majus beneficium non esset collatum carni assumptae, necessario subjaceret legi naturae: quam etiam necessitatem quidam intelligunt per mortalitatem.
QUAESTIO CXXIX. Ego sum minimus apostolorum, etc. Quaeritur quomodo Apostolus se dicat minimum apostolorum, cum majoris meriti sit meritis aliorum: plus enim omnibus loboravit. Solutio. Hoc dicit secundum priorem statum, non secundum praesentem, in quo non minimus apostolorum fuit, sed maximus. Sed objicitur: Non enim dicit: Ego fui minimus, sed ego sum minimus apostolorum: igitur cum non sit inter minimos, sed potius inter primos, videtur quod mentiatur, et sic ad mortem peccare: quia os, quod mentitur, occidit animam (Sap. I). Solutio. Sensus est: Ego sum minimus apostolorum, id est me aliis non praefero, sed potius alios mihi: nimirum, omnia enim peccata sua, praeterita vel praesentia, occulta vel manifesta, habebat ante oculos suos: aliorum vero simplicitatem et innocentiam consideravit, et sic secundum hanc considerationem humiliora de se sentiebat: sicut enim superbus si qua bona habet, illa semper attendit, et aliorum infirmitates, unde se solum magnum arbitratur, alios vilipendens: sic humilis suas infirmitates sine intermissione videt, bona vero aliorum perpendit: hinc est quod sancti, cum sint majores, se humiliores sentiunt, nec est fallens opinio, quia bona, quae habent, non sua, sed Dei munera esse judicant, mala vero, quibus subjacent, sua esse sciunt.
QUAESTIO CXXX. Gratia Dei sum id quod sum, etc. Quaeritur de qua gratia loquatur. Siquidem de gratia Dei operante, et cooperante, sive gratia praeveniente, et gratia subsequente, jam in superioribus dictum est: gratia enim praeveniens, vel operans eadem est: quae operatur in nobis sine nobis, scilicet praeparando, et sanando liberum arbitrium, ut bonum velit, quam notat Apostolus dicens: Gratia Dei sum id quod sum: gratia vero subsequens, vel cooperans una et eadem est, quae operatur in nobis, non sine nobis, subsequendo, et adjuvando, ne frustra velimus, quam notat Apostolus dicens: Et gratia ejus in me vacua non fuit, quia omnibus plus laboravi: non autem ego, sed gratia Dei mecum. Ex hoc itaque, quod dicit: Ego sum id quod sum gratia Dei, destruitur error Pelagianorum, qui dicebant liberum arbitrium ad salutem promerendam sufficere. Item ex eo quod supponit, et gratia ejus in me vacua non fuit, hominem ostendit ex libero arbitrio aliquid posse, quod quidam haeretici negant dicentes, quod homo nil promereri potest. Apostolus vero demonstrat hominem ex se quidem nil posse, sed tantum ex gratia superveniente: oportet enim hominem gratia praeveniri: deinde liberum arbitrium, jam a gratia praeventum ipsi gratiae cooperari debet: cujus natura talis est ut relucere et cooperari possit, sicut radio solis oculus tactus videre potest. Quod ergo homo operatur, ex gratia est cui cooperatur. Quaedam enim gratia, ut jam dictum est, operatur sine adjutorio hominis, quia compungit mentem, et excitat, homo vero sine gratia, nec consentire potest gratiae, nec aliud quidquam efficere, sed gratiae trahenti et ducenti innititur, et sic gratia adjutus promeretur. Ex quo patet quod non tantum gratia est, quando homo aliquid boni facit, sed etiam ex libero arbitrio, licet totum sit opus gratiae, vel per se, vel cum homine operantis. Sunt itaque quaedam ex sola gratia, quaedam ex gratia et homine.
QUAESTIO CXXXI. Si resurrectio mortuorum non est, nec Christus resurrexit. Quaeritur de hypothetica an sit vera, et quomodo sit intelligenda. Solutio. Vera est, et sic intelligitur: Si impossibile esset mortuos resurgere, ut quidam haeretici dicebant, nec Christum surrexisse est possibile; vel si sancti non essent resurrecturi, nec verum esset quod Christus resurrexit; quia totum quod fecit in carne, moriendo, patiendo, resurgendo, pro nobis fecit.
QUAESTIO CXXXII. Si Christus non resurrexit, inanis est fides nostra. Quaeritur quomodo dicat Apostolus inanem esse fidem nostram: et miserabiliores sumus omnibus hominibus (I Cor. XV), si non erit resurrectio mortuorum vel corporum. Nam cum anima immortalis, et ipsa sola capax sit visionis Dei, et sic sola habere beatitudinem possit, nonne beati esse possumus sine corporum resurrectione? Et ad idem:
QUAESTIO CXXXIII. Quaeritur ad quid erit corporum resurrectio, cum eis ibi opus non erit, ubi Christus erit omnia in omnibus, nec ipsa beatitudinem suscipere possint, quae erit solius animae? Solutio. Videndum est diligenter quid dicatur, et secundum quid. Quod enim ait: Miserabiliores sumus omnibus hominibus, non secundum animam, sed secundum corpus dicit. Hic enim majorem miseriam aliis passus est Apostolus. Est autem corporum resurrectio, ut et secunda gloriemur stola: claritas enim illa, quae in corpore erit: ad augmentum beatitudinis ipsius erit, ut quod prius habuit ad miseriam, jam habeat ad gloriam et decorem. Probat Apostolus resurrectionem mortuorum per resurrectionem Christi: quae ideo tantum facta est, ut resurrectio corporum crederetur, et fieret: Cum tradiderit regnum Deo et Patri (Ibid.), id est cum Ecclesiam, in qua modo regnat per fidem, per cognitionem, quam habuit de Filio, ad Patris cognitionem et visionem perducet.
QUAESTIO CXXXIV. Donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus. Quaeritur quomodo dicat quod oportet Christum regnare: Donec ponat, etc. (Ibid.) Nonne in aeternum regnabit, et praecipue inimicis subditis? Solutio. In locis similibus, donec, ponitur pro in aeternum: si enim tunc, quando habet adversarios, regnat, constat quod regnabit omnibus sibi subjectis, et sic in aeternum regnabit.
QUAESTIO CXXXV.— Tunc, et ipse Filius subjectus erit illi, qui subjecit sibi omnia. Quaeritur secundum quam naturam Filium subjectum Patri dicat. Nam si secundum divinam, eo minor erit: quod falsum est, quia secundum divinitatem aequalis est Patri. Item si secundum humanam hoc sit dictum, tunc secundum eam omnia sunt subjecta ei: et secundum humanam est Dominus omnium: quare et Creator, et sic secundum eamdem videtur esse aequalis Patri; secundum quam minor eo est: unde legitur: Aequalis Patri secundum divinitatem; minor Patre secundum humanitatem. Solutio. Potest hoc sane intelligi secundum utramque naturam, scilicet divinam et humanam, secundum humanam omnia sunt subjecta ei, secundum quam ad aequalitatem Patris sublimatus est, dum verbo consubstantiali Patri, in unam personam, humana natura unita est, secundum quam plenitudinem donorum et ipse accepit; de qua plenitudine nos omnes accepimus (Joan. I), et sic ei subjecti. Item secundum divinam naturam quidam sic intelligunt, quod subjectus est Filius Patri, quia ab eo habet esse, a quo habet quidquid habet. Juxta illud: Doctrina mea non est mea (Joan. VII). Item: Pater major me est (Joan. XIV). Quod nonnulli secundum divinam naturam intelligi volunt. In hujusmodi verbo notatur distinctio, quia Filius a Patre, non Pater a Filio est; unde Pater principium Deitatis dicitur, quia a nullo est, et ab ipso tam Filius, quam Spiritus sanctus est. Est enim Pater principium, non de principio Filius principium de principio; Spiritus sanctus ab utroque procedens, sed hujusmodi nonnisi convenienti et loco et tempore dicenda sunt, ne infirmi scandalum incurrant.
QUAESTIO CXXXVI. In dispari claritate erit par gaudium. Quaeritur si dispar claritas, quomodo gaudium par possit esse? Nonne juxta quantitatem claritatis, erit quantitas gaudii! Nonne ipsa claritas erit ipsum gaudium? Item si unus altero beatior, alter altero majus gaudium habebit, quomodo ergo par gaudium erit? Item gaudium omnium nonne erit singulorum? quomodo ergo in dispari claritate erit par gaudium? Si idem nummus omnibus dabitur, quomodo dispar claritas? si par gaudium erit, ergo gaudium Petri erit gaudium Martini. Solutio. Aliud est gaudium experientiae, aliud voluntatis; ut gaudium Petri renumerationis est, et experientiae, Martino vero non experientiae, sed affectus est. Tantum enim placet illi bonum Petri, quantum ipsi Petro, non tamen in se sentit, et experitur tantam beatitudinem, quantam Petrus sentit. Est itaque differens beatitudo secundum quantitatem, licet sit eadem secundum qualitatem. Veluti ergo de sanitate alicujus convalescentis ex infirmitate, tantum gaudeo, quantum ipse, affectu, et si non experientia, quia sanitatem in me non sentio, quam ipse experitur. Sicut duo eodem lecto conteguntur, alter tamen plus calet: sic in una visione Dei, unus intensius gaudebit, quam alter. Sed nullus inferior, nulli majori invidebit, nec majus gaudium superioris sibi desiderabit, quia unusquisque tantum habebit, quantum volet, alioquin non esset beatus. Ibi vita sine morte, notitia sine errore, amor sine offensione. Ibi videbitur finis desideriorum nostrorum scilicet Deus sine fine, amabitur sine fastidio, laudabitur sine fatigatione.
QUAESTIO CXXXVII. Seminatur corpus animale, etc. Quaeritur an corpus ab anima, an anima a corpore habeat animalitatem, id est sensualitatem? Solutio. Nec corpus animalitatem, nisi-ab anima habere potest; nec animalis, id est, sensualitatem habens, esset anima non corpori conjuncta. Videtur itaque animalitas nosci ex utriusque conjunctione, anima tamen sola sentit per corpus, corpus vero ea suscipit, non etiam sentit. Prius enim homo sic creatus est, ut ex creatione passibilis esset, nunquam tamen pateretur, nisi peccasset. Unde et dictus est immortalis fuisse ante peccatum, quia poterat non mori, poterat enim non peccare, quia si non peccaset non moreretur.
QUAESTIO CXXXVIII. Solet item quaeri, cum dictus sit mortalis, et quodammodo immortalis homo ante peccatum, an utrumque habuit ex natura, an neutrum, an alterum tantum. Solutio. Salva reverentia secretorum, sine praejudicio melioris sententiae dicimus quod naturaliter fuit homo ante peccatum mortalis et passibilis; beneficio vero ligni vitae fieret immortalis: unde doctores non dicunt simpliciter illum tunc fuisse immortalem; sed addunt quodam modo, et determinant quomodo: mortalem vero simpliciter eum pronuntiant fuisse, juxta hoc dictum est: Primus homo factus est in animam viventem, id est in animam, quae corpus vegetaret et vivificaret, non sicut cibis non indigeret.
QUAESTIO CXXXIX. Haec autem dico, fratres, quod caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt; neque corruptio incorruptelam. Quaeritur igitur quae corpora habituri sumus. Solutio. Eadem corpora, quae nunc habemus: post resurrectionem habebimus, sed immutata non secundum substantiam, sed secundum qualitatem: haec dissolubilia; illa vero indissolubilia; sed bonorum impassibilia, malorum vero passibilia: unde ipsa tanquam in morte perpetua erunt. Quod autem indissolubilia erunt, decet Apostolus, dicens: Caro, et sanguis regnum Dei non possidebunt (Ibid.). Quod autem impassibilia corpora habituri sunt, insinuat Apostolus, dicens: sed omnes immutabimur (Ibid.).
QUAESTIO CXL. Canetenim tuba, etc. Quaeritur, quid nomine tubae significetur? Solutio. Dicunt doctores, quod aliquod evidens et praeclarum signum, sic vocat Apostolus, quo mysterium futurae resurrectionis implebitur: quae tuba alibi vocatur clamor, alibi vox archangeli vel vox Christi.
QUAESTIO CXLI. Quaeritur etiam de voce tubae, an futura sit materialis? Solutio. Patet quod vox materialis erit ministerio angeli facta; quia sicut per tubam convocabatur populus Judaeorum ad festum vel ad bellum, sic tunc ad judicium vocabuntur, vel aliquod evidens signum, quo idem fiat, quod voce fieri solet.
QUAESTIO CXLII. Absorpta est mors in victoria. Quaeritur quae mors, et in qua victoria sic absorpta? mortis enim nomine quandoque diabolus, qui est auctor mortis, quandoque peccatum, quod separat a Deo, quandoque dissolutio animae et corporis significatur. Solutio. Potest sane intelligi et de diabolo, et de peccato, et dissolutione animae et corporis. Constat quod in victoria Dominicae resurrectionis sit absorptus diabolus: ne dominetur, sicut ante, quando timore mortis compellebantur homines ad quodlibet scelus; nunc autem sancti mortem contemnunt: maxime autem in futura generali omnium resurrectione omnis mors absorbebitur, quando hoc mortale induet incorruptelam.
QUAESTIO CXLIII. Virtus vero peccati lex. Qualiter hoc sit intelligendum: ex his, quae dicta sunt, super epistolam ad Romanos, facile potest perpendi: lege enim data, et carnalis concupiscentia invaluit, et praevaricatio accessit. Lex enim prohibendo auget concupiscentiam, nisi Spiritus sanctus infundat charitatem.
QUAESTIO CXLIV. Itaque fratres stabiles estote, et immobiles. Quaeritur in quo haec duo differunt. Solutio. Stabiles in fide, ne per se moveantur pede superbiae; immobiles in tentationibus, ne manu peccatorum impellente fidem deserant. Tria sunt genera tentationum: unum violentum, aliud fraudulentum, tertium violentum et fraudulentum. Primum fit per apertas persecutiones; secundum per falsos fratres et haereticos; tertium fiet per Antichristum. Omne genus autem tentationum immittit diabolus: unde et leo dictus est aperte saeviendo, draco occulte et latenter seducendo: unde scriptum est: Sub lingua ejus labor, et dolor (Psal. X).
QUAESTIO CXLV. De Apollo notum facio vobis, quod multum rogavi eum, ut veniret ad vos, sed non fuit voluntas ejus, ut nunc veniret (I Cor. XVI). Quaeritur uter irrationabiliter egerit, an Paulus rogando, ut iret? an Apollo non acquiescendo quia videtur aut hic non rogasse quod decuit, aut ille omisisse quod facere debuit? Solutio. Verum est quod uterque rationabiliter egit, quia Apostolus rogavit, ut hoc faceret; unde Apollo, quia sic petebatur, videbat magis dimittendam Apostoli petitionem, quare non acquievit.
QUAESTIO CXLVI. Salutate invicem in osculo sancto. Quaeritur quare adjecit, sancto? Solutio. Est osculum lasciviae, est osculum proditionis, ut Judae, est osculum sanctitatis et concordiae, ut quod interius appareat, scilicet vinculum charitatis, etc. De hoc ergo dicit, ut caetera excludat.
Chapter 14 of 28