Skip to the text

I. In epistolam ad romanos. (pars 10)

QUAESTIO CCCVI. Quaeritur an omnes aequaliter diligendi sint. Solutio. Dicunt quidam, quod secundum affectum aequaliter omnes diligendi sunt, sed non secundum effectum, imo alii plus, alii minus, juxta hoc quod scriptum est: Ordinavit in me charitatem (Cant. II). Aliis videtur quod etiam secundum affectum alii aliis praeferendi sunt, ut meliores minus bonis, et parentes alienis. Ordinatur itaque charitas secundum affectum et effectum: quod pluribus modis fieri potest, quandoque debet esse impar affectus, quandoque par affectus, et impar effectus, et e converso.

QUAESTIO CCCVII. Quaeritur ubi sit datum praeceptum, vel doctrina qualiter homo seipsum debeat diligere. Solutio. Quando homo docetur qualiter Deus sit diligendus, in hoc ipso docetur qualiter homo seipsum debeat diligere. Quid est enim se diligere, nisi bonum suum amare? sed quod est bonum hominis, nisi Deus? Qui ergo diligit Deum, in hoc ipso diligit seipsum; et in quantum diligit Deum, in tantum diligit seipsum.

QUAESTIO CCCVIII. Quaeritur an homo debeat tantum diligere proximum, quantum seipsum. Quia scriptum est: Diliges proximum tuum sicut teipsum (Matth. XXII). Solutio. Sicut similitudinem notat, non quantitatem, secundum quosdam, cum dicitur: Dilige proximum tuum sicut teipsum, id est ad quod teipsum, id est ad hoc, ut habeat Deum, et quantum potes operam da, ut illa faciat, per quae salvetur. Quae autem in superioribus de charitate jam dicta sunt, non oportet repetere. Non enim omnia ubique vel possunt, vel debent dici.

QUAESTIO CCCIX. Infirmum autem fide, etc. Quaeritur quomodo infirmum accipiat. Solutio. Non secundum constantiam, sed secundum cognitionem fidei hic intelligit infirmum.

QUAESTIO CCCX. Qui infirmus est, olus manducet. Unusquisque autem in suo sensu abundet. Quaeritur quomodo Apostolus suadeat illum, qui cibos discernit sibi esse derelinquendum, cum malum sit cibos discernere, et hunc mundum, et hunc immundum putare, cum potius a tali errore esset retrahendum, hoc enim ei concedere videtur, cum hoc sit eum in errore fovere. Solutio. Permittit minus malum fieri ut majus malum devitetur: majus enim malum esset contra conscientiam edere, quam cibis quibusdam abstinere, cum ab eis abstinendum esse putet: quisquis enim contra conscientiam facit, peccat.

QUAESTIO CCCXI. Quaeritur utrum ille, qui sic cibos discernit, peccet. Nonne vivit secundum doctrinam Apostoli? si et hoc est, quomodo peccat? Solutio. Non hic docet Apostolus quod tanquam bonum sit agendum, sed quod minus malum sit, ostendit: minus enim malum est bono zelo errare, quam contra conscientiam manifeste peccare: quare ne majus peccatum incurrat, ferendus est potius quam irritandus. Sunt autem quaedam quae etiam in Novo Testamento prohibentur, ut ne quis sanguine animalium vescatur, vel suffocatis utatur. A quibusdam etiam abstinemus, quia non est necesse eis uti, ut a carne equina, non quia aeque bona esset ad vescendum, ut bovina; sed quia opus non est. A quibusdam abstinemus, quia noxia sunt ut serpens, bufo et hujusmodi: quae quidem venenosa sunt, ideo vescentes interimentia.

QUAESTIO CCCXII. Quaeritur quomodo cibos discernebant. Nunquid aliquam immunditiam in his magis quam in illis constituebant, propter quam eis vesci recusarent? Si hoc est: culpam mediante creatura in Deum refundebant, et sic peccabant ad mortem. Quod si ad mortem peccabant, qualiter jubet Apostolus eos in morte tolerari? Solutio. Errabant et peccabant, sed venialiter, non ad mortem, non enim ideo a cibis quibusdam abstinebant, quod crederent aliquam immunditiam illis inesse, sed quia sub lege positi abstinere ab eis consueverant, grave illis consuetudinem deponere.

QUAESTIO CCCXIII. Quaeritur ad quos spectet quod hic dicit Apostolus. Solutio. Ad praelatos videtur pertinere quod dicit, Infirmum autem suscipite [assumite ] (Rom. XIV.) Item quaedam videtur dicere in hoc capitulo quae ad infirmos pertinere videntur, ut illud: Qui non manducat, manducantem non spernat, et qui manducat, manducantem non judicet (ibid.): his enim verbis infirmos instruere videtur.

QUAESTIO CCCXIV. Suo Domino stat, aut cadit. Videtur Apostolus, cum id dicit, omne judicium de bono nobis auferre: nam, cum ex intentione et sola charitate homo sit bonus, quae hominis judicio non subjacent, quomodo possumus aliquem bonum judicare? Solutio. Ecclesia de manifestis tantum judicat, et non de occultis: non enim judicat quod charitas in aliquo sit, quia tunc judicaret esse, quod nesciret esse, sed quod signa charitatis, quae in eo sint, ostendunt in eo esse charitatem. Similiter, cum judicat, vel condemnat aliquem, non judicat quod criminis, de quo accusatur, reus sit, sed quod ei signa in accusatione ejus concurrunt, propter quae in eum justam dat sententiam. Si objiciatur quod testes falsi sint, quibus convincitur, et accusatio falsa, quia de crimine sibi imposito non tenetur, dicimus quod accusatio vera et testes veri sunt, etsi criminis illius reus non sit; quia vera dicitur accusatio, id est irreprehensibilis, cum fiat ordine judiciario. Similiter dicimus quod Ecclesia damnat reum, licet crimen in eo non sit super quo accusatur, quia reum ibi convictum judiciario ordine accipimus.

QUAESTIO CCCXV. Dubia in meliorem partem vertenda sunt, ut dicit expositor. Quaeritur ergo quomodo ambigua debemus in meliorem partem vertere: nam cum aeque ambigo de bono, an ipsum sit bonum, sicut de malo, an sit malum, non minus indiscrete agere videor judicando illud esse bonum, quam judicando esse malum; sed cum neutrum sit mihi definitum et certum, neutrum debeo definire: quomodo ergo intelligere debemus quod dicitur, ambigua in meliorem partem vertere? Solutio. Credere, judicare vel vertere, accipitur hic pro optare: hoc enim consulit Apostolus ut cum ambigua fieri videmus, ea bona intentione, et non mala fieri optemus: nam qua intentione fiant, cum id a nobis sciri non possit, non debemus judicare quod scire non possumus.

QUAESTIO CCCXVI. Item expositor dicit: Qui malum putat malum, fallitur; sed qui malum putat bonum, non fallitur: nonne malum, esse malum est verum? et malum esse bonum, est falsum? Quomodo ergo qui putat id quod verum est fallitur, et qui putat id quod falsum est non fallitur? Solutio. Sine praejudicio melioris sententiae dicimus hoc esse sic intelligendum: Qui malum putat esse malum, fallitur, a cursu suo tardatur, quia eum contemnit et spernit, vel saltem eum minus diligit. Qui autem malum putat bonum, non fallitur, id est in via morum non offenditur, nec tardatur, quia in eo quod credit eum bonum, amplius eum diligit, et sic quodammodo errando proficit. Notandum quod sunt quaedam manifeste bona, quaedam manifeste mala de quibus judicare licet, etsi nesciamus quo animo fiant. Sunt autem et media, quae bona et mala esse possunt, de quibus judicare periculosum est, et a Domino prohibitum: et haec in meliorem partem debemus vertere, ut dicit beatus Hieronymus: Si vides sacerdotem super mulierem manum levantem, dic quod ad benedicendum hoc facit. Quae auctoritas juxta superiorem expositionem intelligenda est. De bonis tamen manifestis raro judicare possumus, cum pene nulla justus facere possit, quae non faciat malus, ut miracula, signa, et hujusmodi. Jejunat, orat, et caetera hujusmodi, quae signa sunt boni. Unusquisque in sensu suo abundet (ibid.), id est permittatur in conscientia sua, si non est ad mortem, ne gravius peccet ab ea revocatus.

QUESTIO CCCXVII. Omnes stabimus ante tribunal Christi, etc. Quaeritur quomodo Apostolus dicat: Stabimus omnes, cum alibi scriptum legatur: Sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX). Si sancti in hora judicii sedebunt, quomodo stabunt? vel si stabunt, quomodo sedebunt? Solutio. Stare dicuntur pro reverentia summi judicis, sedere dicuntur quasi et ipsi judicaturi.

QUAESTIO CCCXVIII. Nihil commune nisi ei, qui existimat quid commune esse. Videtur Apostolus innuere quantitatem reatus assignandam esse secundum quantitatem, et qualitatem conscientiae, ut si quis veniale peccatum credat mortale, contra conscientiam committens, ad mortem peccet: etiam stramen levando de terra si levaverit conscientia dictante, id esse peccatum ad mortem. Et sic videtur hinc posse haberi omne peccatum, quod contra conscientiam est, esse ad mortem. Nam quicunque contra conscientiam suam agit, etiam veniale committendo, videtur Deum contemnere; quia se praeponit Deo. Solutio. In veniali peccato, quod sit contra conscientiam, alii peccant ad mortem, alii venialiter: nam si quis contra conscientiam committat sic veniale: quod credat se aeternaliter puniendum, si illud commiserit, ad mortem peccat, et Deum contemnit. Si autem ex infirmitate aliqua dictante sibi conscientia, quod pro eo non est damnandus, quamvis cum illo exierit, venialiter peccat; nec se Deo praeponit, nec Deum contemnit. Si quis objiciat quod contra conscientiam peccat, et sic placet peccatum commissum, et sic ad mortem peccat; quia ad mortem peccat, testante auctoritate: Omnis, cui placet peccatum, etc. Solutio. Placere, pro in usum ducere accipitur: et quicunque aliquod veniale in usum ducit, reus est mortis, ut dicit Augustinus.

QUAESTIO CCCXIX. Bonum est homini non manducare carnem, et non bibere vinum, etc. Hieronymus contra Jovinianum hoc argumento utitur: Bonum est non bibere vinum, ergo malum est bibere: quod si malum est bibere vinum, peccat omnis, qui bibit vinum, et falsa videtur Apostoli sententia: Scio, et confido in Domino Jesu, quia nihil est commune per ipsum (Rom. XIV). Solutio. Bibere vinum secundum Hieronymum dicitur malum per occasionem, quia ex vini potatione facile nascitur luxuria: et est sensus argumentationis: si ex abstinentia vini malum vitatur, ex potatione vini facile occasio mali sumitur. Dicit ergo Apostolus: Bonum est homini non manducare, etc., id est, per abstinentiam carnium, vel vini, vel cujuslibet alterius cibi vitare ne proximus offendatur, bonum est. Item potuisset dixisse Apostolus de faba, et pisis, et similibus.

QUAESTIO CCCXX. Omne, quod ex fide non est, peccatum est. Quaeritur quomodo fides hic accipiatur, an pro judicio conscientiae, an pro fide catholica. Ideo considerandae sunt quaestiones secundum utramque sententiam. Omne igitur, quod fit contra fidem, id est judicium conscientiae, peccatum est. Judicium conscientiae est, quo credimus aliquid faciendum propter Deum, contra quod non est faciendum, ut si quis etiam credat hominem interficiendum si possit: et si non fecerit, peccat etiam ad mortem, ut dicunt quidam. Aliis autem videtur non esse ad mortem, nisi ipse, qui hoc credit propter Deum faciendum esse, mortaliter se peccare putat, et non faciat.

QUAESTIO CCCXXI. Quaeritur igitur, cum iste hac intentione hominem justum occidat, cum hoc facere debeat, an hoc agendo mereatur? Quisquis enim pro Deo agit, quod pro Deo agendum putat, meretur, sed iste pro Deo agit, quod pro Deo agendum credit: ergo ex hoc meretur. Quod autem hoc agere debeat, inde constat; quia si dimittit, mortaliter peccat. Solutio. Aliqui verisimiliter dicunt, quod hic se in arctum misit et ita sive procedat, sive recedat, labitur: ut si quis ante se ignem videat, retro praecipitium aquae sentiat, utrobique periculum incurrat. Aliis autem videtur, quod ibi duo sunt, error et zelus: quod autem erroris est, malum est; quod vero zeli, bonum est, et meritum habet. Est enim voluntas bona, id vero in quo exercetur, malum; in hoc itaque peccat, in illo meretur.

QUAESTIO CCCXXII. Omnis vita infidelium peccatum, ut dicit expositor. Sed nonne etiam infideles agunt quaedam bona ut agros seminare, domos aedificare, parentes pascere: quae etsi non sunt digna vita aeterna, tamen laudabilia sunt, et nullo modo peccata: quomodo ergo omnis vita infidelium peccatum? Solutio. Infideles vocat contra fidem agentes, non fidem non habentes.

QUAESTIO CCCXXIII. Nunc autem aliam partem quaestionis prosequamur secundum quod fides pro fide catholica accipitur. Dicens itaque Apostolus: Omne, quod ex fide non est, peccatum est (Act. X), videtur sentire, quod nullus non habens fidem aliquid faciat, quod sibi prosit: quod videtur non esse verum, cum Cornelius nondum habens fidem orans exauditus sit, et alibi scriptum sit: Qui fideliter rem Babylonis administrant, merebuntur quandoque a Babylone liberari. Solutio. Apostolus id intendit dicere quod nulli fidem non habenti prosit aliquid ad vitam aeternam consequendam, nisi ad fidem accedat: imo secundum quosdam omnia tali etiam bona obsunt; quia malis admista bona nocere solent, et tanto magis offendit quis, quanto magis abutitur virtutibus. Unde Augustinus: Meliora minima bona sunt, quam maxima, cum admiscentur malis.

QUAESTIO CCCXXIV. Quaeritur hic, cum omne quod ex fide non est peccatum sit, an Judaeus peccet Christum esse Deum dicendo, cum coactus hoc dicat: hoc enim dicendo videtur mentiri, cum contra conscientiam loquatur; unde ad mortem peccare videtur id dicendo. Solutio. Non bene sonare videtur auribus fidelium, quod Judaeus dicendo Christum esse Deum ad mortem peccet; nec nos hoc dicimus, licet id quidam asserere videantur; quia mentiri est fari quod conscientiae judicium dictare debet non esse dicendum. Vel mentiri est proprie dicere falsum cum intentione fallendi: unde ubi non est falsum, nec mendacium, potest tamen aliquis esse reus mendacii etiam verum dicendo. Nulla virtus vera est, nisi quae formatur agnitione aeternae veritatis; nec etiam in optimis moribus, ut in philosophis apparet, qui optimis moribus viguerunt, tamen falsa virtute nituerunt, quia aeternae veritatis caruerunt cognitione.

QUAESTIO CCCXXV. Etenim Christus non sibi placuit. (Rom. XV.) Quaeritur quomodo hoc sit intelligendum. Nonne una est voluntas Patris et ipsius Filii? quomodo ergo potuit placere Patri, et non sibi? Quod autem Patri in omnibus placuit, nemo est qui ambigat. Solutio. Non sibi placuit secundum carnis infirmitatem, cujus afflictionem non respuit, juxta quod alibi dicit: Non veni facere voluntatem meam (Joan. VI), id est, non venit implere affectum illum quem habuit a natura carnis, sed illum subjiciebat imperio rationis, quae ratio in omnibus divinae voluntati obediebat.

QUAESTIO CCCXXVI. Gentes autem super misericordia, etc. Deus quodammodo se promissione Judaeis alligavit; ad gentes vero sola misericordia transivit: utrumque tamen ex gratia fecit, et quod se illis promisit, et quod ad istos transivit. Dicitur tamen propter promissa Judaeis veritas; gentibus vero misericordia, quia sola gratia et non promissione Dei facta ad illas venit, et eas assumpsit.

QUAESTIO CCCXXVII. Sed nonne promissio facta est gentibus, cum Dominus dicat in Osee: Vocabo plebem meam non plebem meam (Osee II). Item Isaias: Laetamini gentes cum plebe ejus (Rom. XV). Item: Laetare sterilis, quae non paris (Gal. IV), etc. Solutio. Promissio non est facta gentibus, ita quod ad illas sit directa promissio non enim aliqua scripta eis data sunt de ipsa promissione. Vel non est eis facta promissio, quod Christus ad eas veniret, et in propria persona praedicaret: solum enim ad Judaeos venit, et eis praedicavit. Unde Apostolus dicit eum ministrum fuisse circumcisionis.

QUAESTIO CCCXXVIII. Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, etc. Quaeritur quare radix Jesse dicatur. Solutio. Quia David ab eo processit, qui rex constitutus est, et potestate sua multos protexit, sicut arbor radicibus suis, vel ramis, et frondibus protegere solet.

QUAESTIO CCCXXIX. Quaeritur etiam qualis ista prophetia fuit, cum Isaias post mortem Jesse esse incoeperit? Nunquid enim prophetia futuro pro praeterito utitur, sicut e converso saepe? Solutio. Haec prophetia est de futuro, et est sensus: Erit radix Jesse, etc., id est Jesse dicetur radix, et ex ea radice erit qui exsurget, scilicet Christus.

QUAESTIO CCCXXX. Proficiscar per vos in Hispaniam, etc. Quaeritur an mentiebatur Apostolus, cum diceret per Roman se iturum in Hispaniam, et constet, quod tunc cum hoc diceret, illud non fecerit. Neque enim tunc Romam venit. In Hispaniam forsitan, ut putat Hieronymus, navibus transvectus est: unde dicitur, Mare depraedabitur: quod pro solo Paulo dictum fuisse Hieronymus commemorat: nam Hispanos mari circumdatos diabolo depraedatus est, ad Christum convertendo. Solutio. Mentiri est, ut dicit Gregorius, falsum dicere intentione fallendi: quod quia Paulus non fecit, nec eum mentitum fuisse dicimus. Hoc enim dixit, quia se proficisci posse sperabat: verba tamen, quae dicebat, falsum significabant; non tamen secundum intentionem mentitus est: sic enim facere disposuerat, quia ita in re fore credebat.

QUAESTIO CCCXXXI. Secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti, etc. (Rom. XVI.) Quaeritur quomodo vocet tempora aeterna dicens, temporibus aeternis. Solutio. Tempora aeterna vocat omne id quod praecessit creationem mundi a creatione angelorum, ut volunt quidam. In quibus temporibus erat successio, non tamen decessio. Ideo miro modo erat quaedam immutabilitas ibi, et sic quaedam aeternitas; et quaedam mutabilitas, et sic quaedam temporalitas. Omnes tamen fere dicunt angelos non creatos ante mundi creationem. Ideo forsitan tempora aeterna vocat, ac si diceret quod mysterium fuit tacitum, et absconditum ab origine mundi.

QUAESTIO CCCXXXII. Soli sapienti Deo, etc. Quaeritur an per hoc nomen Deus hic intelligatur, Trinitas, an persona Patris. Solutio. Augustinus dicit quod hoc nomen Trinitatis est, secundum quosdam nomen est Patris: sed secundum hoc videtur, quod solus Pater sit sapiens, quod est contra fidem, itaque sciendum, quod solus quandoque exclusivum est personae, quandoque naturae tantum.

QUAESTIO CCCXXXIII. Cum autem dicitur, Deus Trinitas, sapientia, sapiens, quaeritur qua sapientia, an ingenita, quae est Pater; an genita, quae est Filius; an sapientia a Patre et Filio procedente, quae est Spiritus sanctus; an sapientia, quae nec ingenita nec genita, nec procedens. Solutio. Hoc nomen Trinitas tantum significat, quantum tres personae, vel Pater, Filius et Spiritus sanctus: et Pater quidem sapiens est sapientia ingenita; Filius sapientia genita; Spiritus sanctus sapientia procedente a Patre, et Filio. Et sapientia ingenita, et sapientia genita, et procedens, non tres sapientiae, sed una naturaliter sapientia.

Chapter 10 of 28