XIV. In epistolam ad hebraeos. (pars 2)
QUAESTIO XXX. Et ipse, scilicet Christus, similiter participavit eisdem scilicet pueris vel carne, et sanguine. Sed quaeritur quomodo Christus pueris participaverit? Solutio. Id est factus est puer constans ex anima, et carne, ut expositor dicit. Vel participavit carne et sanguine, id est, factus est homo, et hoc similiter, id est passibilis, et mortalis.
QUAESTIO XXXI. Ut destrueret eum, qui mortis habebat imperium. Cum mors sit poena juste illata a Deo et ita a Deo esse non inconvenienter dicatur, quaeritur quomodo diabolus dicatur auctor mortis. Non enim idem videtur posse esse a Deo, et a diabolo. Solutio. Quia mors accidit ex peccato, quod diabolus persuasit, ideo imperium mortis habet, vel habere dicitur; quia causa mortis fuit, ideo auctor appellatus est: unde dicitur quod Deus mortem non facit, id est causa ejus non habet esse ex Deo. Nota quod haec est justitia, qua redempti sumus. Quia enim fudit diabolus sanguinem non debitoris, jussus est reddere debitores; et quia fudit sanguinem innocentis, in quo nihil invenit, est jussus recedere a nocentibus, quos quodam jure videbatur possidere.
QUAESTIO XXXII. Dicit expositor quod nisi homo esset qui diabolum vinceret, non juste, sed violenter homo ei tolleretur. Sed nonne diabolus injuriam Deo fecerat, qui servum prius fraudulenter decepit, et post violenter possedit? Quam ergo injustitiam faceret Deus, si solo verbo potentiae suae eriperet hominem de manu injustissimi invasoris? Solutio. Omnia opera Dei justa, sed in quibusdam etiam est manifesta potentia, et latet justitia; in quibusdam etiam occulta latet potentia, et manifesta est justitia. Si ergo Christus in liberatione nostra uteretur manifesta potentia, et occulta justitia posset videri alicui minus discreto, quod homo non juste, sed violenter diabolo tolleretur: ut autem omnis iniquitas oppilaret os suum (Psal. CVI), usus est Dominus noster in nostri redemptione manifesta justitia, et occulta potentia.
QUAESTIO XXXIII. Ut liberaret eos, qui timore mortis, etc. Quaeritur cujus servituti subditi erant, quos liberavit Dominus? Solutio. Diabolus ante adventum Christi effectum nequitiae suae per mortem obtinuit: cujus timore dejiciebat, quos nullo alio modo potuit dejicere. Nam pro vita sua omnia dabant. Unde in Job legitur: Pellem pro pelle; omnia, quae habet homo, dabit pro anima sua (Job I). Itaque timore mortis victi cedebant, et tentationi succumbebant, donec Christus venit, qui moriendo et resurgendo timorem mortis tulit de medio. Unde sancti mortem irrident, et cupiunt dissolvi, et esse cum Christo (Philipp. I). Vel timore poenae potest intelligi, quo Judaei sub lege serviebant, quos Christus evacuata lege per gratiam a legis onere, et servili timore liberavit.
QUAESTIO XXXIV. Nusquam enim angelos apprehendit, etc. Quaeritur an Deus posset assumpsisse angelicam naturam in unitatem personae sicut fecit humanam? Solutio. Videtur nobis quod potuit, sed noluit; in quo dignitas generis nostri intelligitur: homini enim qui minus acceperat angelis in sua creatione, plus collatum est in sua glorificatione per gratiam. Non enim natura humana adorat supra se naturam angelicam, sed potius e converso.
QUAESTIO XXXV. Unde debuit per omnia fratribus assimilari. Nonne per solam gratiam assimilatus est fratribus in hoc, quod homo natus est, quod educatus, passus, mortuus? quomodo ergo dicit Apostolus, quod hoc debuit, cum hoc non sit debitum, sed donum Dei gratuitum? Solutio. Non dicit simpliciter debuit, sed addidit, ut misericors fieret (Hebr. II): moriendo enim non posset nobis misereri, nisi fieret prius passibilis et mortalis. Vel ideo dicit, debuit, id est dicens fuit fratribus assimilari. Per hoc enim, quod nostras infirmitates, et mortem pro nobis pertulit, nos ad humilitatem provocavit, et charitatem in nobis accendit.
QUAESTIO XXXVI. In eo enim in quo passus est ipse, et tentatus potens est, etc. Nonne ante passionem, imo ante incarnationem potens erat tentatis auxiliari? non enim ejus potentia per passionem est augmentata, quid est ergo in eo in quo passus? potens est eis, qui tentantur, auxiliari? Solutio. Post passionem bene novit etiam per experimentum quae sit ista tentatio, et tribulatio patientium: unde cum multa alacritate protendit manum ad compatiendum; ideo dicitur, potens haec facere, et perfecte haec nosse. Scit enim qui sunt illi, qui pro ipso patiuntur, novit quando et quomodo quibus manum debet porrigere. Unde Propheta: Factus est Dominus refugium pauperi in opportunitatibus in tribulatione (Psal. IX).
QUAESTIO XXXVII. Quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam (Hebr. III), etc. Nonne saepe ille, qui dispensat in domo majorem habet in ea gloriam, quam ille qui fabricavit eam? quomodo ergo dicit Apostolus: Quanto ampliorem, etc. Solutio. Hoc intelligendum est de domo spirituali, quasi diceret: Christus tanquam Dominus et Creator major est Moyse servo et ministro.
QUAESTIO XXXVIII. Secundum diem tentationis, etc. Quaeritur a quibus fiat tentatio. Solutio. Tentat homo, ut sciat quod ignorat, secundum quam acceptionem tentatio est quaedam animi blanda praecurrens experientia, ad aliquid agnoscendum, quod prius ignorabatur. Tentat Deus, ut probet per afflictionem et tribulationem, ut probatum coronet. Tentat diabolus, ut dejiciat aliquem in peccatum: unde dicitur: Et ne nos inducas in tentationem (Matth. VI), id est ne sinas dejici in peccatum. Tentat caro, cum ejus motus inordinatos sentimus. Tentat mundus, cum nos per vanitatem ad amorem sui provocat.
QUAESTIO XXXIX. Propter quod offensus fui, etc. Alia translatio habet proximus fui. Quomodo ergo si offensus, fuit proximus; et si proximus, quomodo offensus? et si utraque littera non potest stare, utra potius tenenda? Solutio. Proximus fuit adhibendo correctionis flagella; quia proximi est proximum corrigere. Offensus fuit et iratus, quia per flagella etiam noluerunt poenitere. Vel bonis quadraginta annis in hoc potest intelligi iratus; quia tanto tempore non eos introduxit in terram promissionis: hanc tamen sententiam non videtur sequens littera approbare. Malis vero in hoc potest intelligi proximus quadraginta annis, quia, tanto tempore eos sustinuit, nec ex toto delevit.
QUAESTIO XL. Si introibunt in requiem meam. Quaeritur qua figura id sit dictum. Solutio. Figura est quae dicitur aposiopesis, et est sensus: Si hoc erit, quodlibet impossibile erit, vel non amplius credatur mihi in aliquo. Nota quatuor esse Sabbata, sive requies. Prima requies est illa Dei, de qua scriptum est in Genesi: Et requievit Deus die septimo (Gen. II); secunda requies est terra promissionis; tertia, quies mentis; quarta est aeterna. Prima et quarta Dei; secunda et tertia hominis. Prima figura est quartae, secunda tertiae.
QUAESTIO XLI. Sicut juravi in ira mea, etc. Quaeritur quod hic vocetur ira Dei: constat enim quod talis passio non cadit in Deum. Solutio. Iram vocat Dei immobilem aeternae justitiae sententiam, per figuram, quae dicitur anthropopathos: quae fit quoties ea, quae de hominibus dicta passionem significant, Deo figurative attribuuntur. Jurat ergo Deus in ira, quando firmiter statuit punire pro peccati obstinatione. Nota quatuor esse genera symbolorum, id est signorum, id est eorum, quae figurative dicuntur de Deo. Alia enim symbola sunt similia, et sunt a rebus corporalibus sumpta, ut ignis, lux, sol et alia hujusmodi. Alia similia et a rebus incorporeis sumpta, ut ratio, intellectus, spiritus et similia. Alia sunt dissimilia et a rebus corporeis sumpta, ut leo, ursus, vermis et ejusmodi. Alia sunt dissimilia, et a rebus incorporeis sumpta ut ira, furor, dolor, poenitentia et similia.
QUAESTIO XLII. Ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati, etc. Quaeritur quod vocet fallaciam peccati. Solutio. Fallacia peccati est cum quis praesumit de gratia Dei: et hac securus fiducia jacet in peccatis: Vel quando promittit quis quod in futuro anno se corriget, ut in praesenti securius peccet, quod fit auctore diabolo. Potest etiam triplex fallacia hic notari, ut prima sit, quando pravo motui consentimus, secunda, quando ad opus malum prorumpimus; tertia, quando in peccati consuetudine delectamur.
QUAESTIO XLIII. Quibus autem infensus est quadraginta annis, etc. Quaeritur quomodo id intelligatur. Solutio. Quadragenarius indicat integritatem annorum: ideo infensus dicitur illis quadraginta annis, quia irascitur peccantibus usque in finem vitae suae.
QUAESTIO XLIV. Et quidem operibus ab institutione mundi (Hebr. IV), etc. Quaeritur ubi fiat mentio de illa requie aeterna, quae significatur per terram promissionis: nam de requie Sabbati ibi agitur: Et requievit Deus die septimo ab omni opere, quod patrarat. De requie vero terrae Palaestinae ibi mentio videtur fieri, ubi dicitur: Si introibunt in requiem meam. Solutio. Ubi agitur de requie Sabbati, vel de requie terrae Palaestinae secundum litteram, ibidem agitur de vera requie anagogice, quae per illas duas significatur.
QUAESTIO XLV. Requievit Deus die septimo, etc. Dicit Scriptura, quod sex diebus Deus fecit omnia opera sua, ut nihil novum postea faceret; sed nonne quotidie creat novas animas? quomodo ergo nihil novum facit? Solutio. Nihil facit Deus nisi de materia in prima conditione facta, ut quaelibet corporea: vel ad similitudinem jam tunc factorum, ut spiritus incorporeos, scilicet humanas animas.
QUAESTIO XLVI. Iterum terminat dies quemdam hodie, etc. Quaeritur quomodo per hoc, quod hic inducit Apostolus cogat Judaeos ad intelligendam requiem aliam ab alia, quae erat terrae promissionis, dicendo: Hodie si vocem ejus audieritis, etc. Solutio. Illi, quibus scribebat, fidem habebant, et David prophetam esse credebant: secundum quod necesse erat alium diem, et aliam requiem intelligere ab illa terrae promissionis requie ex prophetae verbis ibi positis: et sic procedit probatio Apostoli:
QUAESTIO XLVII. Vivus est enim sermo, etc. Dicit expositor quod Filius Dei videt quomodo ratio, et sensualitas in suis differentiis conveniunt: sed nonne in differentiis differunt: quomodo ergo in differentiis suis conveniunt: nunquid aliqua possunt in eodem convenire, et differe. Solutio. Non dicit quod in differentiis, quibus ratio differt a sensualitate, vel e diverso, haec duo conveniant, sed quod ratio differentias habet, quibus ipsa a seipsa distinguitur, dum in Deum inhiat de divina usia cogitans, vel inferius coelestia considerans, invisibilium spirituum naturas contemplatur, vel in terra de mundanis recte pertractandis agit. Similiter et sensualitas differentias habet, quibus a seipsa dividitur dum plus dedita infimis rebus inferior est, vel ab illis revocata dignior est. Videt itaque Filius Dei quomodo superior differentia sensualitatis consentiendo convenit cum differentiis rationis? vel inferior differentia rationis pressa, et captiva aliquando consentit inferiori differentiae sensualitatis. Nota quod anima ponitur vel pro sensualitate, vel pro carnalibus peccatis, vel pro carnalibus cogitationibus: sic et spiritus pro ratione, vel pro spiritualibus peccatis, vel pro bonis cogitationibus. Cum dicitur quod sermo Dei pertingit usque ad divisionem animae et spiritus (Hebr. IV), unde triplicem expositionem invenies in glossa propter triplicem animae et spiritus acceptionem.
QUAESTIO XLVIII. Tentatum per omnia pro similitudine absque peccato. In eo quod tentatus est, scit compati. In eo quod absque peccato potest liberare. Dicit expositor quod impossibile est homini scire afflictiones, nisi eas expertus fuerit. Sed nonne multi ex solo visu sciunt aliorum afflictiones, quas nusquam passi sunt: adeo etiam quod eis compatiuntur? quomodo ergo verum est, impossibile est homini, etc. Solutio. Non expertus non scit ita perfecte sicut ille qui per experimentum novit: quem modum cognoscendi notat Apostolus dicens: Non habemus pontificem qui [non possit compati, id est noverit.
QUAESTIO XLIX. Nec quisquam sumit sibi honorem (Hebr. V), etc. Nonne multi maximi in hoc tempore seipsos ingerunt: et non vocati etiam quandoque per violentiam sumunt sibi honorem? quomodo ergo verum est: Nec quisquam sumit sibi honorem? Solutio. Nemo pie et religiose agens seipsum ingerit. Neque Christum seipsum glorificavit, etc., cum haec glorificatio Patris de Filio facta sit secundum humanam naturam.
QUAESTIO L. Quaeritur quomodo haec auctoritas: Ego hodie genui te, quae secundum Augustinum exponitur de aeterna generatione, in hoc loco ab Apostolo inducitur: quomodo Pater dicens, Ego hodie genui te, testatur Christum secundum quod homo, Filium suum esse, et mundi redemptorem? Solutio. Hieronymus dicit quod haec auctoritas de humana Christi generatione sic intelligitur: Hodie, id est in tempore gratiae et lucis, genui te, id est incarnavi te: vel genui, id est, ostendi te esse genitum: secundum quod bene inducitur haec auctoritas.
QUAESTIO LI. Secundum ordinem Melchisedech, etc. Dicit expositor quod temporalis non fuit Melchisedech: sed nonne homo fuit tantum, et sic temporalis, quia omnis homo est temporalis. Solutio. Ideo dictum est quod non est temporalis: quia Scriptura subticuit ejusdem initium et finem vitae, infigura Christi, qui caret initio et fine. Vel potest dici sacerdos non temporalis propter ejus sacerdotium, quod manet in Christo in aeternum.
QUAESTIO LII. Exauditus est pro sua reverentia, etc. Quaeritur quid sit Christum exauditum esse pro sua reverentia. Nonne Stephanus similiter exauditus est pro sua reverentia, et caeteri sancti? Quid ergo magnum de Christo si sit exauditus pro sua reverentia? Solutio. Non est mirum si quaedam dicantur de Christo communia martyribus, cum quaedam etiam communia legalibus sacerdotibus hic ponantur. Potest tamen dici, quod Stephanus exauditus est pro reverentia Christi potius quam pro sua: Christus enim per se intravit, alii per ipsum: unde et de plenitudine ejus omnes accepimus (Joan. I). et sic aliquid speciale dicitur de Christo cum legitur, quod exauditus est pro reverentia sua: quae in hoc notatur, quod sine peccato et sola charitate mortuus et passus est.
QUAESTIO LIII. Didicit ex his quae passus est obedientiam, etc. Ea discimus, quae ignoramus: cum igitur Christus omnia noverat tanquam Deus, quomodo didicit quod non ignoravit? Solutio. Haec quaestio jam satis superius est agitata. Dictum est enim quod duplex est cognitio, una comprehensionis, altera experientiae: illam quae est comprehensionis ab aeterno habuit, alteram vero didicit ex tempore.
QUAESTIO LIV. Quae sunt elementa exordii sermonum Dei, etc. Quaeritur quae sit differentia inter haec tria, elementa, exordium, sermonem Dei? Solutio. Sermonem Dei vocat doctrinam evangelicam; exordium Symbolum, et orationem Dominicam: elementa sunt materia, quam symbolum continet, ut nativitas, passio, et alii fidei articuli.
QUAESTIO LV. Omnis qui lactis est particeps, etc. Dicit expositor: Qui non capit, Verbum caro factum est (Joan. I): quomodo capiet, In principio erat Verbum (ibid.). Quaeritur ergo quomodo ad intelligendum levius sit, Verbum caro factum est, quam istud, In principio erat Verbum, cum istud de incarnatione Verbi sit contra rationem humanam: illa vero altiora, et de personarum Trinitate, et unitate essentiae ratione investigentur, ut ex prophetis apparet? Solutio illa de incarnatione ideo leviora dicta, quia visibiliter exhibita sunt: haec vero difficiliora, quia paucorum solo intellectu comprehensa.
QUAESTIO LVI. Item quaeritur quomodo illi, quibus loquitur Apostolus hic, indigebant, ut docerentur quae sint elementa exordii sermonum Dei. Nonne fideles erant? quomodo ignorabant nativitatem, passionem, et alios articulos fidei: cum sine his nemo fidelis est? Solutio. Illi haec sciebant, sed non plene.
QUAESTIO LVII. Quapropter intermittentes sermonem (Hebr. VI), etc. Cum illis necessarius esse videatur sermo inchoationis, quomodo dicit intermittentes inchoationis sermonem? Solutio. Sensus est: non semper immorari debetis in his, quae ad inchoationem pertinent, sed ad perfectionem tendere.
QUAESTIO LVIII. Non rursus jacientes fundamentum, etc. Hoc videtur contrarium praedictis. Si enim elementorum adhuc indigebant doctrina, fundamentum erat illis necessarium. Solutio. Glossae huic quaestioni sufficiunt exponentes qualiter non rursus debeat intelligi.
QUAESTIO LIX. Ab operibus mortuis, etc. Mortua opera vocat peccata mortalia, vel opera bona, quae per malum superveniens sunt mortificata: quaeritur ergo quomodo verum sit, quod nullum bonum sit irremuneratum, sicut nullum malum impunitum. Solutio. Talia bona ideo mortua dicuntur, quia non prosunt ad vitam aeternam: et tamen in hoc remunerabuntur, quia minus in futuro punientur, qui illa fecerunt. Vel forsitan temporale commodum pro eis datum est. Item talia bona mortua dicuntur, quia per poenitentiam reviviscere possunt secundum quosdam: non ideo quod amplius pro eis remunerentur: sed quia ex bonis ante factis facilius gratiam consequentur. Nobis autem videtur quod, deleto peccato per poenitentiam, per quod erant mortificata sicut prius antequam essent mortua, digna sunt vita aeterna.
QUAESTIO LX. Baptismatum, etc. Quaeritur quomodo hic dicat pluraliter baptismatum, cum alibi dicat: Unus Dominus, una fides, unum baptisma (Ephes. IV), etc. Si unum, quomodo plura? Solutio. Sicut dicitur una fides non numero, sed genere, ut tradit auctoritas, sic potest dici unum baptisma non numero, sed genere, quia una forma: nec potest iterari: et quia est ibi una trium personarum operatio, plura quantum ad singulas ablutiones dicuntur. Vel ideo baptismatum in plurali dicit, quia est baptisma in potentia, in sanguine: nec hoc ideo, quod sacramentum baptismatis celebretur nisi in aqua: sed quia vicem baptismi supplet sanguinis effusio, fides, et poenitentia: ibi duntaxat ubi articulus necessitatis, non contemptus religionis excludit sacramentum baptismatis. Cui solutioni sic objicitur: Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III). Secundum hanc auctoritatem videtur, quod nullus dignus sit salute sine susceptione hujus sacramenti. Solutio. Doctores sic praedicta verba Domini exponunt Nisi quis renatus fuerit ex aqua, etc., id est, nisi quis renatus eo spiritu, et regeneratione fuerit, qua renascuntur illi qui renascuntur ex aqua, et Spiritu sancto potest salvari. Hoc autem spiritu diversis modis renascuntur homines. Renascuntur alii per poenitentiam, alii per effusionem sanguinis, alii per baptisma. Nota quod fundamentum Christianae religionis dividitur in sex, quae hic ponuntur ab apostolis, scilicet poenitentia, fides, baptisma, manuum impositio, resurrectio, futurum judicium: quae ad instructionem neophytorum pertinent.
QUAESTIO LXI. Impossibile est eos, qui semel illuminati, etc. Hic videtur Apostolus graviter prolapsis negare poenitentiam, sicut in sequenti, ubi dicit: Voluntarie peccantibus jam non relinquitur hostia pro peccato. Solutio. Nobis videtur quod utrobique describit peccatum in Spiritum sanctum, in cujus baratrum quicunque semel inciderit, impossibile est quod poenitentiam consequatur vel salutem. Doctores vero dicunt quod hic impossibile, etc., non negat omnem renovationem, sed tantum baptismatis iterationem. Vel de futuro statu potest intelligi: cui sententiae quaedam glossae deserviunt.
QUAESTIO LXII. Dicit expositor quod baptisma valet etiam contra sequentia peccata. Sed quaeritur quomodo peccata, quae nondum sunt facta, jam sint dimissa. Solutio. Dicunt quidam quod ideo baptisma dicitur valere contra sequentia peccata, quia per gratiam in baptismate collatam futura peccata vitantur. Sed secundum hanc solutionem quid est hoc, quod in eadem glossa sequitur, si poenitentia de his agatur? Nobis sic videtur esse intelligendum, quod baptisma valet contra sequentia: quia ex virtute baptismatis minore satisfactione deleri possunt: ut si contingat fidelem et infidelem idem peccatum committere, poenitentia, quae sufficit renato ad salutem, eadem infideli vel nondum renato non sufficit. Hoc dico absque praejudicio melioris sententiae.
QUAESTIO LXIII. Intravit Dominus per semetipsum, etc. Cum Dominus in Evangelio dicat: Sit sermo vester: Est, est; Non, non: quod autem amplius est, a malo est (Matth. V), quaeritur quomodo juravit Dominus tunc Abrahae. Nunquid non crederet, vel tardius crederet Abraham Deo, si promitteret sine juramento? Solutio. Non propter Abraham juravit Dominus, cum sine juramento ei firmiter crederet: sed propter eos, qui post eum futuri erant, qui promissioni factae Abrahae aut omnino non crederent, aut tardius crederent, nisi esset per juramentum confirmata, et sic juramentum illud fuit non a malo Abrahae, sed illorum qui futuri erant.
QUAESTIO LXIV. Si quaeratur: Quare juravit Dominus per semetipsum? Solutio. Quia solent homines per majorem sui jurare, Deus autem non habuit majorem: unde constat eos peccare, qui per aliquod inferius jurant. Nam illud, per quod jurant, quodammodo superius se constituunt.
QUAESTIO LXV. Et omnis controversiae eorum finis juramentum. Quid ergo dicemus de judicio ignis, vel aquae, vel aliorum hujusmodi, quae recipere videtur Ecclesia. Nonne in illis etiam finis controversiae consistit? Solutio. Haec judicia Ecclesiae non sunt: unde et rei multoties inde absolvuntur, et non rei quandoque judicantur: quod nequaquam fieret, si mater Ecclesia haec haberet. Unde in quibusdam locis potius haec tolerat, quam commendet. Sed dicet quis: Idem judicium debet fieri de juramento. Id nos concedimus. Non enim Ecclesia instituit illud, sicut nec praedicta.
QUAESTIO LXVI. Secundum ordinem Melchisedech (Hebr. VII), etc. Quaeritur quomodo? Solutio. Christus secundum ordinem Melchisedech pontifex multis modis dicitur. Tum quia ille rex et sacerdos solus fuit, ita Christus; tum quia non oleo visibili, ut Moyses institutus fuit, sed oleo exsultationis et puritate fidei unctus est; nec animalia immolavit, sed in pane et vino oblato sacrificium Christi dedicavit; sic et Christus Spiritu sancto unctus est a Patre; qui semetipsum in ara crucis Deo Patri obtulit; et quia verum corpus et sanguinem in coena discipulis dedit, et quia ejus sacerdotium manet in aeternum secundum ritum et dignitatem.
QUAESTIO LXVII. Quaeritur quid illa oblatio Melchisedech in pane et vino profuit sumentibus? Solutio. Dicunt quidam, quod tantum iis, qui sumebant cum fide, quantum nunc corpus Christi prodest. Quod nobis non videtur esse verum: non enim sacramenta legis naturalis, vel legis scriptae tantum profuerunt, vel prodesse potuerunt, quantum sacramenta gratiae.
QUAESTIO LXVIII. Quod minus est, sine ulla contradictione benedicitur. Nonne saepe vir sanctus benedicitur ab eo, qui est minoris sanctitatis: ut cum monachus benedicitur ab aliquo sacerdote saeculari, quomodo ergo verum est, quod minus est, benedicitur a majore? Solutio. Potest aliquis esse minor aliquo excellentia meritorum, et major eodem dignitate: hic autem agitur de majoritate et minoritate quae consistit secundum dignitatem. Quod ergo minus est dignitate, benedicitur ab eo, quod est majus dignitatis excellentia. Nec agitur hic de qualibet benedictione, sed de illa tantum, quae convenit consecratis.
QUAESTIO LXIX. Per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est, etc. Dicit Augustinus quod sicut, Adam peccante, qui in lumbis ejus erant peccaverunt; sic Abraham decimas dante, qui in lumbis ejus erant decimati sunt. Sed nunquid Christus, vel Adam peccante, peccavit; vel Abraham decimas dante, decimatus est, cum fuerit in lumbis utriusque, secundum carnem? Cum ergo Levi, et Christus in lumbis Abrahae pariter fuerint, quomodo Levi est decimatus, et non Christus? Vel si Christus decimatus sicut Levi, quomodo probat Apostolus sacerdotium Christi sacerdotio levitico majus esse: per hoc, quod ordo leviticus in Levi, sit decimatus in Abraham? Solutio. Erant quidam et forte adhuc sunt dicentes carnem Christi ab Adam usque ad virginem integram, et incorruptam servatam esse, qui non sunt audiendi. Levi ergo est decimatus, et non Christus, quamvis uterque ibi fuerit, quia Levi inde contraxit unde decimationi subjacuit, id est culpam. Christus autem nihil inde contraxit, unde decimationi foret subjectus, cujus caro non vulnus, sed vulneris medicamentum inde contraxit. Cui solutioni sic objicitur: Tota caro, quae fuit in Isaac ex Abraham descendit secundum communem legem, scilicet per concupiscentiam; sed caro Christi fuit in Isaac: ergo caro Christi per concupiscentiam descendit ex Abraham. Solutio. Non est simpliciter concedendum quod caro Christi per concupiscentiam inde sic descenderit: hoc enim esset, quod per concupiscentiam fieret caro Christi; potest tamen concedi per divisionem: quaedam caro, postea quae fuit Christi secundum communem legem, inde descendit, quae a primo homine usque ad Mariam sub originali fuit peccato.
Chapter 27 of 28