II. In epistolam I ad corinthios. (pars 2)
QUAESTIO XXXVII. Item, quomodo falsi prophetae possint ex operibus discerni, quaeritur, cum omnia eadem faciant, quae et boni: per fructus enim opera intelliguntur. Solutio. Virtute perseverantiae probantur, et discernuntur falsi a veris.
QUAESTIO XXXVIII. Quaeritur an verum sit quod dicit Apostolus: Jam saturati estis (I Cor. IV), cum ironice loquatur: quod non videtur, cum contrarium sit verum. Solutio. Quoties tale genus locutionis advenerit, quantum ad superficiem vocis, et primam significationem locutionis, falsum est quod dicitur: ipse tamen, qui loquitur, non mentitur; sed potius verum dicit, quod contigit ex natura tropi.
QUAESTIO XXXIX. Non ut confundam vos. Nonne bonum est facere verbo, ut peccator confundatur, et erubescat de culpa sua, et sic corrigatur: quomodo ergo dicit Apostolus: Non hoc dico, ut confundam vos? Solutio. Confusio est duplex. Est confusio, quae ad mortem est, ex qua pejores efficiuntur aliqui, et est confusio, quae est correctionis, cum erubescit ex correctione de peccatis, ut amplius abstineat homo.
QUAESTIO XL. Veniam ad vos in virga, an in charitate? Quaeritur quomodo Apostolus dividat, dicens, an in virga, an in charitate. Solutio. Nomen charitas, hic ex adjuncto restringitur circa suavia et delectabilia, quae ex charitate fiunt; quandoque autem charitas omnia significat, spera, et suavia, quae ad salutem pertinent.
QUAESTIO XLI. Dicit expositor quod illis, qui puniuntur per poenam illatam, minuitur peccatum: sed quaeritur quomodo hoc sit verum, cum inviti poenam illatam sustineant, et in hoc sint contrarii justitiae, et sic magis peccent, et sic peccatum eorum augetur in hoc, quod puniuntur. Solutio. Potest de talibus dici, quod saltem peccata, in quae caderent, si amplius viverent, per poenam, quam patiuntur vitant: si enim voluntarie poenam sustinerent, etiam peccatum jam commissum dimitteretur.
(I COR. V). Judicavi tradere hujusmodi hominem Satanae, etc. Ex hoc loco Apostoli accipit Ecclesia sententiam anathematis, id est separationis; fit autem separatio nunc de notis personis, et manifestis, nunc de ignotis; sed sive de his, sive de illis, prius provocandi coram Ecclesia sunt. Quidam etiam diutius exspectandi, et saepius admonendi secundum personarum, et peccatorum diversitatem et qualitatem, ut si rex per cujus iram strages imminet Ecclesiae. Postquam vero separati fuerint, si noti sunt nullo modo communicandum est eis: si ignoti, si communicet quis ignoranter, non peccat; si vero suspicetur, si sine scandalo vitare possit, vitet; si non potest, communicet. Haec autem vindicta debet fieri causa communis utilitatis, et ejus, et aliorum.
QUAESTIO XLII. Quaeritur ergo, an excommunicare aliquem, bonum sit, quod videtur, quia justum. Solutio. Bonum, id est expediens est, non tamen in se, et ex qualitate sui bonum est: cum autem tale quid dicitur justum, sic intelligitur, id est pro merito retributum, non quod sit qualitate justitiae informatum.
QUAESTIO XLIII. Similiter an esse excommunicatum sit bonum, quaeritur. Solutio. Juxta rationem praedictam videtur esse bonum, quia non solum caeteris, sed etiam illi, excommunicatio videtur expedire: si enim resisteret admonitioni Ecclesiae, peccaret.
QUAESTIO XLIV. Quaeritur autem, si contingat illum excommunicari, qui non meruit, sed odio vel invidia praelati percutitur quis sententia excommunicationis, utrum debeat resistere, an cedere. Solutio. Si sine scandalo resistere potest, resistat, et tumorem sui praelati bono zelo reprimat; si sine scandalo non potest, cedat, et pro Deo patienter sustineat: unde sententia praelati semper timenda, non semper tenenda. Cum aliquis excommunicatur, in potestatem traditur Satanae, ut ejus carnem vexet, ut sic tandem resipiscat: nec tamen semper Satanas vexat. Callidus enim hostis uni parcit, ut multos acquirat, vel ut ipsum sibi conservet.
QUAESTIO XLV. Expurgate velus fermentum, etc. Quaeritur quid vocet vetus fermentum? Solutio. Inanem gloriationem, vel vitae vetustatem, quae per novitatem vitae est purganda.
QUAESTIO XLVI. Non possunt tales Christo lucrari, etc. De glossa hoc est. Quaeritur: Cum humana mens sit prona ad malum magis quam ad bonum, et maxime cum suadetur ei ad consueta redire, quare Apostolus conversis nuper ad fidem concessit mensam, et colloquium cum gentibus habere commune, cum facilius Christiani ad idololatriam suasione gentilium accederent, quam gentiles Christianorum admonitione ad fidem? Solutio. In primitiva Ecclesia conversi ad fidem charitate ferventes non facile poterant a fundamento avelli: quod Apostolus cognoscens, ei consortium tantum concessit gentilium.
QUAESTIO XLVII. Si is, qui frater nominatur inter vos, est fornicator, etc. Cum tanta multitudo sit modo in Ecclesia, quaeritur an contra praeceptum Apostoli faciamus, cum cibum sumimus cum talibus: an omnes tales ab Ecclesia sint ejiciendi, et falce anathematis praecidendi. Solutio. Ita quidem esset faciendum, si posset fieri sine scandalo: sed tamen quia tanti, et tot potius schisma facerent, quia correctionem et emendationem respuunt, tolerantur: et ideo nihil aliud restat, nisi ut Rachel ploret filios suos. Notandum quod fornicationum alia est corporalis, alia spiritualis: corporalis est omnis usus illorum membrorum praeter legitimum; spiritualis est, quae a Deo animam separat, et tanquam sponsam sponso aufert.
QUAESTIO XLVIII. An nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt? (I Cor. VI.) Hic ostendit Apostolus, quod licet sanctis de rebus saecularibus judicare: sed si hoc est, quomodo postea subjungit: jam omnino delictum in vobis, quod judicia habetis inter vos (Ibid.): si licet judicare, quomodo hoc delictum est? Solutio. Licet sanctis causas habere sub disciplina, sed non licet inter se contendere.
QUAESTIO XLIX. Quaeritur quomodo hoc verum sit, quod liceat sua repetere, cum Dominus dicat: Si quis abstulerit tibi tua, noli repetere? (Luc VI.) Solutio. Sua repetere etsi non sit malum, tamen est occasio mali: ideo Dominus consulit non repetere sua propter contentiones vitandas. Hoc est quod Apostolus ait: Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt (I Cor. X).
QUAESTIO L. Quaeritur qualiter sancti in futuro sint judicaturi? et dicitur non solum melioris facti comparatione, sed etiam auctoritate et potestate. Unde non immerito quaeritur quae sit illa potestas, quia scriptum est: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V). Solutio. Sicut dicit Daniel: Sedit judicium, et aperti sunt libri scilicet aeternarum rationum, secundum quas fiet judicium, et libri conscientiarum, de quibus fiet judicium (Dan. VII). His libri aeternarum rationum, et conscientiarum erunt aperti, et manifesti iis, qui cum Domino sunt judicaturi. Et haec occultorum revelatio secundum quosdam est eorum potestas, et auctoritas: secundum alios ideo dicti sunt sancti cum Domino judicaturi: quia eorum comparatione mali damnabiles apparebunt. Unde quod judicabunt sancti nationes, legitur.
QUAESTIO LI. Quaeritur an sit praeceptum, an consilium, an permissio, hoc quod dicit de judiciis? Est autem consilium de summis, ut illud: De virginibus praeceptum non habeo; consilium autem do (I Cor. VII). Praeceptum de mediis, ut: Non occides, non adulterabis (Exod. XX), etc., permissio de infimis, ut de cibo sumendo. Videtur autem quod sit praeceptum: si enim mea non repeto, illum in errore foveo, qui abstulerit: quare causa utilitatis communis debeo repetere: quare ex praecepto repeto; quia omne malum ex praecepto fugiendum est. Solutio. Permissio est repetere; consilium autem non repetere. Apostolus ergo ostendit quid licet infirmis; Dominus autem ostendit quid conveniat perfectis, scilicet non repetere: contendere autem, et lites exercere ante judicem, praecipue infidelem, omnino delictum est.
QUAESTIO LII. Qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur. Quaeritur de hac unitate quae sit, et secundum quid sit intelligenda. Solutio. Notat quod tales non solum unum corporali sunt conjunctione, sed in libidinis ardore, et hoc turpissimum est, sic unum corpus effici cum meretrice, qui unus spiritus deberet esse adhaerens Deo.
QUAESTIO LIII. Erunt enim, inquit, duo in carne una. Quaeritur quomodo hanc auctoritatem, quae est de illa conjugali copula, quae sancta est, inducat Apostolus ad hanc turpem copulam ostendendam, quae est inter fornicantem et meretricem, cum nullo modo illa, quae ibi est copula, hoc esse possit. Solutio. Sensus est: Si in illa copula conjugali unum corpus efficitur amborum, multo magis haec una caro efficitur propter majorem vitii delectationem.
QUAESTIO LIV. Portate Deum, etc. Quid est Deum portare? Solutio. Sobrie, et juste, et pie vivere. Deum ergo portant qui in ipso bene vivunt: hoc enim est ejus imaginem et formam justitiae induere, sicut Deum conculcant, qui male vivendo eum negant; deponunt vero Deum, qui in charitate tepescunt et laxiores ac remissiores efficiuntur.
QUAESTIO LV. Dicit glossa: Gravius est in Deum peccare quam in proximum; sed nonne qui in proximum peccant, Deum offendunt? quomodo ergo distinguitur et hoc, et illud? Solutio. In Deum peccare, est per contemptum in his rebus, quae ad ipsum specialiter pertinent, ut in sacramentis, et fide, et similibus Deum offendere. In proximum peccare, est ipsum aliqua injuria laedere, quod est minus grave quam primum. Vel in Deum peccare, est interius mentem violare. In proximum, exterius hominem verbo vel exemplo laedere: non ergo omnis, qui eum offendit, in Deum peccare dicitur.
QUAESTIO LVI. De quibus autem scripsistis mihi, etc. (I Cor. VII.) De conjugio tripliciter agit, secundum praeceptum, secundum permissionem, secundum consilium, quae singula diligens lector in suis locis distinguat. Quid sit conjugium videndum est, quae causa efficiens, quae causa propter quam contrahitur, quae sint legitimae personae, et quae sint bona conjugii. Est itaque conjugium vel matrimonium maritalis conjunctio maris et feminae, inter legitimas personas individualem vitae consuetudinem retinens. Haec definitio tantum conjugio convenit fidelium. Secundum alios: Conjugium est potestas legitime commiscendi, et ex legitimo consensu contracta. Causa efficiens est consensus materialis per verba de praesenti expressus. Consensus, qui in anima est, coram Ecclesia debet demonstrare, sine quo non est conjugium, unde legitur: Matrimonium non facit copula corporum, sed voluntas animarum. Causa propter quam contrahitur, est procreatio prolis, et vitatio fornicationis. Legitimae personae sunt: quas non impedit vel votum continentiae, vel sanguis, vel ordo, vel dispar cultus, vel conditio, vel frigiditas naturae. Tria sunt bona conjugii: Fides, proles, sacramentum scilicet inseparabilitas, quae duplex est, sacramenti et ipsius matrimonii: hoc enim bonum tertium scilicet sacramentum non ipsum est conjugium, licet ipsum sit sacramentum, sicut et illud: sed utrum ejusdem rei utrumque sit, potest quaeri quod hic solvere postponimus causa brevitatis, cujus vestigia sequimur: in sacramentis enim et sententiis majorum, haec diligentius prosequimur.
QUAESTIO LVII. Haec autem dico secundum indulgentiam. Quaeritur quid sit, vel vocetur indulgentia? Solutio. Indulgentia est concessio laxioris vitae; quam licitum sit, quod esset illicitum et peccatum, ubi nulla concessio esset. Commistio enim carnalis viri et feminae peccatum esset, nisi statum conjugatorum suscepisset, et sic per concessionem illicitum fit licitum, quae solet fieri causa gravioris peccati vitandi.
QUAESTIO LVIII. Volo autem omnes vos esse sicut meipsum. Quaeritur quomodo Apostolus dicat se velle omnes castos, cum sciret quod Deus non vult? si enim hoc esset, quomodo generis humani fieret propagatio? Solutio. Conditio est implicita quasi dicat volo, et bonum est, vel mihi placeret omnes tales esse: forsitan si omnes boni essent, qui modo sunt, de illis impleretur numerus praedestinatorum.
QUAESTIO LIX. Vir non dimittat, etc. Quaeritur an vir uxorem dimittere possit, si convicta de adulterio fuerit? Solutio. Potest eam dimittere. Item, an ille, vel illa altero vivente alii copulari possit, quaeritur. Dicunt quidam, quod non potest.
QUAESTIO LX. Quaeritur an conjugium maneat adhuc scilicet post divortium; si maneat, tunc vir habet potestatem corporis suae uxoris, et e converso. Solutio. Manet, et potestatem habet; sed non potest uti hac potestate, nisi reconciliatio facta fuerit.
QUAESTIO LXI. Quaeritur au inter infideles, vel inter fidelem et infidelem sit matrimonium: quod non videtur, cum scriptum sit: quod nullum conjugium, quod in Deo factum non fuerit, ratum sit. Solutio. Dicunt, quod conjugium est inter infideles, ut inter Priamum et Hecubam, et inter Philippum et Herodiadem. Unde Joannes arguebat Herodem de adulterio; quia non licet ei habere uxorem fratris sui (Matth. XIV): quod si ibi fuit adulterium et conjugium, ut dicit Chrysostomus.
QUAESTIO LXII. Quod si infidelis discedit, discedat. Quaeritur, si inter fidelem et infidelem est conjugium, quomodo Apostolus dicat: Si voluerit discedere, discedat infidelis, et fidelis, alteri copuletur (I Cor. VII), cum superius dicat, quod dimissa innupta maneat: si enim verum conjugium, quomodo solvi potest? si non est conjugium, quomodo persuadet simul manere, cum omnis copula praeter legitimam sit fornicaria? Solutio. Fidelis potestatem habet in corpore infidelis, sed non e converso; quia, sicut legitur, injuria Creatoris solvit jus matrimonii: fidelis ergo potest manere, et discedere. Quia etiam debitum illud, quod debuit, ante solutum est; sed potestatem quam habuit, non amisit. Infidelis vero discedens, si alii se conjunxerit, adulterium committit.
QUAESTIO LXIII. De conjugiis antiquorum solet quaeri, an vera essent conjugia, quomodo unus plures uxores habens ad singulas lege maritali se habebat. Quomodo erat legitimus ibi consensus, individualem vitae consuetudinem retinens. Solutio. Dicunt quidam quod non erant conjugia, sed vicem conjugii obtinebant. Alii vero dicunt, vera conjugia fuisse inter aliquos, et esse inter Judaeos et infideles: qui enim dicit, quod talium conjugium non est ratum, non negat esse conjugium, sed non esse ratum asserit.
QUAESTIO LXIV. Quaeritur an majus bonum sit conjugium quam virginitas. Et videtur quod sic; quia majores angustiae, et dolores, et labores sunt in conjugio quam in virginitate, et merces unicuique secundum suum laborem reddetur. Solutio. Non est consequens, si major labor hic quam ibiquod ideo major gloria. Est enim virginitas majus bonum in se quam conjugium. Quidam tamen conjugati non sunt minoris meriti quam quaedam virgines.
QUAESTIO LXV. Nolite fieri servi hominum. Superius dixit: Servus vocatus es? non sit tibi curae (I Cor. VII): quomodo ergo hic prohibet ne simus servi hominum? Solutio. Monet, ne hominibus propter homines serviatur: quod fit, quando spes salutis in ipsis ponitur, ut illi, qui dicebant: Ego sum Pauli, ego autem Apollo (I Cor. I).
QUAESTIO LXVI. Qui autem fornicatur, in corpus suum peccat, etc. Ex his verbis videtur fornicatio gravior caeteris peccatis: ubi enim major delectatio et major contemptus, sic et major offensa. Solutio. Quaedam delectatio ex poena inflicta pro originali peccato inest membris nostris: quae licet sit major in delectatione caeteris peccatis, non tamen omnibus aliis peccatis major in reatu vel culpa esse videtur. Item volunt probare auctoritate Hieronymi, quod fornicatio gravior sit caeteris peccatis. Dicit enim: Quanta praecessit in opere delectatio, tanta debet sequi in satisfactione mentis amaritudo, et sic videtur quod ubi major delectatio, ibi sit major culpa. Solutio. Hoc, ut arbitror, non dicitur in comparatione omnium aliorum; sed in quolibet genere juxta quantitatem delectationis intelligitur quantitas criminis.
QUAESTIO LXVII. Unusquisque primum donum habet, etc. Quaeritur quomodo hoc sit verum, cum multi sunt, quibus nihil collatum est, unde salvari possint? Solutio. Non loquitur, nisi de fidelibus, quorum sunt diversi gradus, ut continentia, conjugium, virginitas: in quibus possunt salvari, quasi diceret: Qui continere noluerit, descendat ad conjugium sibi a Deo concessum, ut in eo salvetur.
QUAESTIO LXVIII. Praeterit enim figura. Quaeritur quomodo hoc verum sit, cum scriptum sit: Terra in aeternum stat (Eccle. I). Solutio. Non dicit praeterit mundus; sed figura mundi, id est forma et species, quam modo habet, mutabit in formam meliorem: si tamen alicubi legatur, quod mundus transeat, hoc intelligendum est secundum formam, non secundum substantiam, quae semper erit.
QUAESTIO LXIX. Qui non jungit, melius facit. Propter majorem promerendi habilitatem. Sed quaeritur, qualiter major habilitas promerendi sit in virginitate, quam in conjugio: cum major pugna sit hic, quam ibi? Si enim major difficultas merendi in conjugio, videtur esse majus praemium. Solutio. In virginitate cum minore labore major profectus, et ideo major promerendi habilitas. In conjugio magnus labor, et parvus profectus: in quo gradu magnum est saltem stare.
QUAESTIO LXX. Puto autem, quod et ego spiritum Dei habeam. Quaeritur quem spiritum Dei dicat se Apostolus habuisse, ut acquiescerent Corinthii suo consilio? Si enim dicimus charitatem, non sufficit. Charitatem enim habere poterat, et non scientiam sicut plurimi; si descientia, non sufficit: multi enim scientiam habent, sed vita eorum non respondet verbis. Unde consilium talium merito potest improbari. Solutio. Per spiritum Dei utrumque intelligit scientiam et charitatem; quia in utroque excellebat Apostolus. Unde et consilio ejus acquiescendum erat.
QUAESTIO LXXI. Scientia inflat, etc. (I Cor. VIII.) Per se sine charitate, non ex qualitate sui; sed per occasionem, sicut lex, iram operatur. Sed de charitate videtur idem posse dici. Multi enim in profectu charitatis, et aliarum virtutum permanentes quandoque superbiunt, et sic corruunt. Sicut ergo occasio delinquendi ex scientia sumitur, sic ex charitate sumi videtur, quod non est concedendum. Ex charitate enim nullus occasionem mali sumit. Non enim agit perperam; non inflatur (I Cor. XIII). Solutio. Scientia res talis est, quod inflat: et tamen a Deo est, sicut divitiae occasionem mali praebent, et tamen a Deo sunt; sicut etiam ligna habilia sunt ad comburendum, non tamen comburuntur nisi ignis apponatur; sic etiam scientia nunquam inflat nisi cor hominis accendatur. Charitas vero nunquam sic accendi potest? charitatem enim habere, et superbire quis potest?
QUAESTIO LXXII. Idolum nihil est. Quaeritur quomodo hoc sit verum, cum quolibet artificiale sit aliquid. Augustinus dicit: Materia est a Deo, sed stultitia hominum formam dedit. Sed iterum cum scriptum sit: Omnia substantia, omnis forma, omnis conjunctio, et omnis compago fit a Deo: quomodo forma idoli non sit a Deo, cum sit aliquid? Origenes dicit: Idolum nihil est, id est nullius rei, quae sit, habet similitudinem. Vel idolum nihil est, id quod putant esse idolum, id est personam ex simulacro et spiritu praesidente: Vel (quod melius est) idolum nihil est, in mundo, id est in rebus mundi nullam habet potestatem, ut eas mutet in melius vel deterius. Unde idolothyta quantum in ipsis est, licet comedere; sed non coram infirmo, ne ille hoc faceret cum veneratione idoli.
QUAESTIO LXXIII. Nullus est Deus nisi unus. Nonne Pater Deus, et Filius Deus est, et Spiritus sanctus est Deus, et Pater non est Filius, vel Spiritus sanctus? quomodo ergo nisi unus est Deus? Item Pater est Deus ingenitus, et Filius est Deus genitus, quomodo ergo unus est Deus? Solutio. Unus est Deus in natura, non in persona: quis autem sit sensus horum verborum, Deus unus in natura, non in persona? Magna quaestio inter modernos. Ut autem loquar quod sentio, videntur mihi plures sapere haeresim Sabellianam, ignorantes multiplicem significationem hujus vocabuli, unus, vel unum, vel etiam singulus, vel substantia. Haec tria enim vocabula aliter in theologia, aliter in communi usu loquendi accipiuntur, de quibus per se agendum est.
QUAESTIO LXXIV. Quaeritur an Pater noster dicendus sit Filius, vel Spiritus sanctus? Solutio. Non simpliciter, ne intelligatur persona ingenita: potest autem cum determinatione tali, scilicet secundum gratiam regenerationis: tota enim Trinitas communiter per gratiam suam nos regenerat in filios adoptionis.
QUAESTIO LXXV. Item quaeritur an Deus Trinitas sit Pater ille, qui aeternaliter Pater est, an alius. Solutio. Non ille, nec alius, sed unus, et idem cum eodem.
QUAESTIO LXXVI. Quaeritur an angeli dicendi sint dii, sicut sancti homines dii dicuntur, sicut illud: Ego dixi: Dii estis, et filii excelsi omnes (Psal. LXXXI). Solutio. Non sunt dicendi dii angeli, ne videantur esse colendi ea servitute, quae latria dicitur. Tribus modis dicitur Deus, substantive, ut Trinitas; per adoptionem, ut sancti; nuncupative, ut dii gentium.
QUAESTIO LXXVII. Nam conscientiam eorum, cum sit infirma, polluitur. Quaeritur quomodo dicat conscientiam eorum esse pollutam: nam si hoc pro Deo se facere credebant scilicet cum veneratione idolothyta comedere, nonne, si hoc dimitterent, peccarent, cum omne, quod ex fide non est, peccatum sit? Unde etiam Paulus, si non persequeretur Ecclesiam, tunc quando eam pro Deo persequendam esse credebat, peccaret. Solutio. Quia hoc faciebant creaturae, ut Creatori, propter ignorantiam excusationem non habebant: adeo enim perversa mens eorum erat et excaecata, ut imaginem ligneam vel lapideam Deum esse putarent, unde convenienter dicit Apostolus: Conscientia eorum, cum sit infirma polluitur (I Cor. VIII), non quod propter Deum polluitur. Nota quod licet praedicatori a subjectis necessaria sumere, tamen sine scandalo hoc faciat.
Chapter 12 of 28