I. In epistolam ad romanos. (pars 9)
QUAESTIO CCLXVII. Hoc, quod quaerebat, Israel non est consecutus. Quaeritur quomodo hoc sit verum: nonne exteriorem justitiam quaesivit, sed illam obtinuit: ergo quod quaerebat, hoc consecutus est. Solutio. Hoc ideo dicitur, quia fine, quo faciebant, caruerunt: volebant enim apud Deum reputari justi, quod eis non accidit.
QUAESTIO CCLXVIII. Ut non audiant usque ad hodiernum diem. Quod Judaei hujus temporis excaecati sint, hoc plane habemus, et sancti in multis locis idipsum dicunt, persecutionem Christi excaecationis causam constituentes, et magis quod Jacobum justum occiderunt. Sed non videtur rationi consentaneum, quod ideo praesentes Judaei puniantur, cum scelera multis displiceant, quae patres eorum commiserunt. Solutio. Non immerito etiam moderni Judaei excaecantur, quia si daretur facultas eis, quod patres eorum fecerunt Christo, idem et Christi membris facerent, etiamsi fieri posset ipsi capiti.
QUAESTIO CCLXIX. Ministerium meum honorificabo, etc. Quaeritur quid sit officium honorificare. Solutio. Ille ministerium suum honorificat, qui supra quam ex officio suo debeat impendit aliquid, ut Paulus, qui ex officio tantum gentibus praedicare debebat, plus fecit, etiam Judaeis praedicando. Sed cum Paulus crederet aliquos ex Judaeis sua praedicatione converti posse ad fidem, et sciret hoc pro Deo esse faciendum, si non faceret, peccaret: quapropter hoc facere debebat, quomodo ergo dicit se suum officium honorificare, cum et id debebat, quod superadditur? Solutio. Aliud est officii debitum, aliud occasionis: supra debitum officii Paulus Judaeis praedicabat, et sic ministerium honorificabat; tamen debebat eis praedicare quantum ad debitum occasionis, cum sciret pro Deo esse faciendum.
QUAESTIO CCLXX. Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi, etc. Quaeritur quomodo infidelitas Judaeorum, et excaecatio fuerit causa salutis gentium, nunquid gentes non salvarentur, nisi Judaei excaecarentur. Nonne Deus posset aliter gentes salvare? Solutio. Infidelitas eorum non erat causa efficiens, quare gentes salvarentur, tamen ex eo quod illi excaecati verbum praedicationis repulerunt, Apostoli occasionem acceperunt praedicandi gentibus. et sic secuta est salus gentium, Deo suam dispositionem implente per mala, de quibus elicit bonum effectum.
QUAESTIO CCLXXI. Si delibatio sancta, et massa; et sit radix sancta, et rami, etc. Quaeritur de hac consequentia, an sit vera? Nonne antecedens potest esse verum sine consequente, quomodo ergo consequentia vera? Solutio. Consequens utriusque hypotheticae etsi simpliciter proferatur, non tamen simpliciter est intelligendum, sed cum tali determinatione naturaliter: etsi enim rami sint fracti, tamen naturaliter boni sunt: et illi pauci, qui conversi sunt ad fidem, si ita constantes fuerunt; patet quod illi qui in fine convertentur, erunt constantes.
QUAESTIO CCLXXII. Sed cum gens Judaeorum in Scripturis dicatur saepe durissima, quomodo hic dicitur naturaliter sancta, quasi habens habilitatem sanctitatis? Solutio. De sanctitate, qua intelligitur inconstantia fidei agit Apostolus; non de habilitate, quam haberent ad sanctitatem.
QUAESTIO CCLXXIII. Quaeri potest quid est delibatio? Respondetur. Gustus particulae alicujus rei ad experimentum totius massae. Massa autem est multitudo convertendorum post mortem Antichristi. Judaei naturales rami dicti sunt; quia de patriarchis nati, in quibus origo fidei fuit, et de quibus Christus natus est secundum carnem. Nota quod natura dicitur consuetus cursus naturae, contra quem Deus saepe operatur. Dicitur etiam quandoque natura divina dispositio, contra quam nihil facit Deus; sed omnia juxta eam agit.
QUAESTIO CCLXXIV. Sine enim poenitentia, id est sine mutatione sunt donum, et vocatio Dei. Mutat quandoque Deus sententiam, sed non consilium. Quid est mutare sententiam? aliquid agere, quod non videbatur acturus; vel non agere, quod videbatur acturus.
QUAESTIO CCLXXV. Dicit expositor quod mali, dum faciunt contra voluntatem Dei, ab eis impletur voluntas Dei: sed si ab eis impletur voluntas Dei, nonne implent ipsi voluntatem Dei? et si hoc est, quomodo contra voluntatem Dei faciunt? Solutio. Voluntas dicitur duobus modis, praeceptio Dei, et ipsius dispositio. Dum ergo faciunt contra praeceptum Dei faciunt quod disposuit Deus fieri: saepe enim bona per malos fiunt; semper autem ex malis, quae mali faciunt, Deus aliquid boni elicit.
QUAESTIO CCLXXVI. Qui audit Patrem, venit ad Filium Nemo enim venit ad Filium, nisi Pater traxerit eum (Joan. VI). Quaeritur ergo quid sit Patrem trahere ad Filium? Solutio. Ex dispositione quae est ex Patre ad Filii cognitionem venire, ut ab eo salvetur: Pater trahit ad Filium, cum Pater revelat Filium esse aequalem sibi.
QUAESTIO CCLXXVII. Omnia conclusit Deus sub peccato ut omnium misereatur. Quaeritur quomodo hoc sit intelligendum: nonne concludit sub peccato malum est? quomodo Deus hoc facit, vel quomodo hoc causa est boni? Solutio. Deus conclusit omnia peccato, id est, permisit concludi, et haec est occasio boni, non causa efficiens.
QUAESTIO CCLXXVIII. Quaeritur an hoc modo potius quam alio Deus sit operatus salutem nostram. scilicet concludendo omnia sub peccato? Solutio. Sic placuit Deo, ut videntes se non posse justificari humiliarentur, et gratiam quaererent, et sic totum Deo ascriberent. O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, etc. Solet hic distingui triplex genus causarum. Aliae sunt formales, aliae sunt judiciales, aliae finales, aliae secundum quas aliae per quas, aliae propter quas res fiunt. Per judicia causae judiciales; per consilia, causae finales; per quas formales, vel per sapientiam et scientiam formales.
QUAESTIO CCLXXIX. De superiore exclamatione solet quaeri. Videtur enim minus consulte Apostolus exclamare de excaecatione Judaeorum et introitu gentium, dicens: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! cum ipse super hoc sciret reddere causam, unde dicit: Nolo vos ignorare mysterium (ibid.), etc., et postea subdit: Conclusit Deus omnia sub peccato ut omnium misereatur (ibid.). Quod si ideo exclamat, quia sub hoc perfecte humana intelligentia rationem reddere non sufficit, simile ratione de aliis multis exclamandum erat? Solutio. Potius de illo quam de alio exclamat, quia citius ibi in reddendis rationibus erratur, et peccatur ad mortem.
QUAESTIO CCLXXX. Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Quaeritur an peccata in quantum sunt sint a Deo: si enim omnia, ergo peccata, vel peccata non sunt de numero omnium. Solutio. Nonnulli dicunt, quod peccata in quantum sunt, habent esse a Deo. Sed Augustinus de natura boni dicit, tantum ea, quae sunt naturaliter, debere intelligi, cum dicitur omnia esse ex Deo, non peccata, quae naturam corrumpunt, non ergo peccata sunt ex Deo aliquo modo.
QUAESTIO CCLXXXI. Quaeritur an omnia quae habent esse ex Deo, debeant dici esse de Deo. Solutio. Sola ea quae habent esse de substantia Dei, debent dici de Deo ut Filius, et Spiritus sanctus sic sunt ex Deo Patre, quod de ipso, quia de essentia ejus sunt ei consubstantiales. Creaturae vero sunt ex Deo, non de substantia Dei, sed de nihilo. Nota, quod per triplicem praepositionem scilicet ex, per, in, hic insinuatur trinitas personarum, per idem pronomen identitas naturae significatur, quae tota est in singulis personis: dicens enim, ex quo, intelligit Patrem, per quem, Filium; in quo, Spiritum sanctum.
QUAESTIO CCLXXXII. Quaeritur autem quomodo per hoc, quod dicit, ex quo omnia, intelligit Patrem, cum sicut omnia sunt ex Patre. sic ex Filio et Spiritu sancto? Solutio. Propter auctoritatem principit, quia sic omnia habent ex Patre esse, quod ipse non habet ex alio; Filius autem, et Spiritus sanctus licet sint unum principium omnium creaturarum, habent tamen principium, sive auctorem ipsum Patrem, a quo habent esse: et hoc ipsum, quod sunt principium omnium, a Patre habent, sicut omnia alia quae possident. Dicit expositor in Trinitate esse summam omnium originem, perfectissimam pulchritudinem, beatissimam delectationem, originem ad Patrem, pulchritudinem ad Filium, delectationem ad Spiritum sanctum referens: et sic haec tria origo, pulchritudo et delectatio sunt determinata, quia determinate singula ad singulas personas, ut jam dictum est, referuntur. Sed quia rursus tota Trinitas omnium rerum summa origo, perfectissima pulchritudo, beatissima delectatio est, eadem tria dicuntur infinita. Et hoc est, ut arbitror, quod dicitur, quod praedicta tria et a se invicem sunt determinata, et in se sunt infinita.
QUAESTIO CCLXXXIII. Item dicitur in Patre unitas, in Filio aequalitas, in Spiritu sancto unitatis et aequalitatis concordia: sed cum eadem unitas, et aequalitas et concordia sit trium, quaeritur quare dicatur unitas in Patre, et aequalitas in Filio, et in Spiritu sancto concordia? Solutio. Salva secretorum reverentia dicimus, quod in Patre ideo dicitur unitas, quia sicut unitas est principium numerorum, sed ipsa non habet esse ab alio numero, sic et Pater, cum sit omnium causa, non habet causam. Aequalitas vero dicitur esse in Filio, quia in eo est prima distinctio, et discretio, et prima pluralitas, et secunda personalis unitas, quae ut ostendatur indifferens, et indispar ab ipso Patre, nomine aequalitatis non inconvenienter signatur, in quo declaratur qui sic Filius habet esse a solo Patre, quod nec Pater est, nec diversus ab eo in natura, sed in omnibus aequalis et consubstantialis illi. Spiritus sanctus vero ideo unitatis et aequalitatis concordia vocatur, ut insinuetur sic Spiritus sanctus esse ab utroque, quod utrique est aequalis, hoc dico salva fide catholica, quorum verborum occultam intelligentiam mallem ab alio audire, quam aliquid de tenuitate mea super his dicere.
QUAESTIO CCLXXXIV. Item legitur: Omnia unum propter Patrem, omnia aequalia propter Filium, omnia connexa propter Spiritum sanctum. Quaeritur ergo quomodo haec verba sint intelligenda? Nonne eadem unitate unum sunt tres personae, vel aequalitate aequales, vel concordia concordes? Solutio. Omnia sunt unum propter Patrem, id est tres personae unum sunt, naturalem unitatem eamdem habentes, quae solet referri ad Patrem, licet sit communis tribus personis: simili modo intelligendum est de aequalitate et concordia: aequales enim sunt tres personae propter ineffabilem et naturalem aequalitatem, quam habent sic connexi. In creaturis praelucet vestigium Trinitatis, quia ostendunt in se unitatem, et speciem, et ordinem tenere, quia unumquodque et unum aliquid est, et aliqua specie formatur, et aliquem ordinem tenet, unde dictum est: Omnia fecit in numero, et pondere, et mensura (Sap. XI). Numerus enim ad unitatem, pondus ad ordinem, mensura ad speciem pertinet. De quolibet enim verum est, quod ex quo incipit esse, statim cadit sub numerum quia vel unum est, vel plura. Pondus ad ordinem ideo dicitur pertinere; quia singula ordinem tenent secundum naturam ponderis. Duo enim sunt genera ponderum: unum, quod tendit deorsum, ut natura plumbi; alterum quod tendit sursum, ut oleum. Item ordo consideratur secundum locum et tempus: unde et angeli secundum affectiones et delectationes [dilectiones.] majores vel minores ordines suos sortiuntur; species vero rerum, quod quidam modus est earum, et mensura.
QUAESTIO CCLXXXV. Quaeritur item an Spiritus sanctus a se procedat, vel mittatur sicut a Patre et Filio. Solutio. Duplex est processio, vel missio Spiritus sancti, aeterna et temporis: secundum aeternam processionem tantum a Patre et Filio, non a se procedit; temporaliter etiam a seipso procedit, quia temporalis ejus processio Trinitatis est operatio. Eodem modo intelligendum est de temporali Filii processione vel missione. Sicut enim semetipsum pro nobis sanctificavit et non tradidit, sic et semetipsum misit, id est suam missionem vel incarnationem (quod idem est operatus est). Aeterna autem processio Filii a Patre, non missio, sed generatio debet dici.
QUAESTIO CCLXXXVI. Quaeritur praeterea quomodo Spiritus sanctus sit amor, quo Pater diligit Filium, et Filius Patrem. Nonne idem est Patri diligere, et esse, et eo quo habet esse, et diligere? Si ergo Pater diligit Spiritu sancto, quomodo non habet esse a Spiritu sancto? Solutio. Non dicitur, quod Pater diligat Spiritu sancto, sed quod Spiritus sanctus sit amor, quo Pater diligit Filium; quia Spiritus sanctus est natura divina, et Pater diligit divina natura; si autem hoc termino, amor quo Pater diligit Filium, significetur personale idioma, non est verum quod Spiritus sanctus sit amor, quo Pater diligit, sicut Spiritus sanctus non est Pater.
QUAESTIO CCLXXXVII. Dicit Hilarius: Sicut impium est duos deos praedicare Patrem et Filium, ita Deum singularem praedicare, sacrilegum est. Item dicit expositor, secundum substantiam singulariter uni, de Trinitate loquens, quod videtur esse contrarium. Solutio. Singularitas aliquando excludit pluralitatem personarum, et secundum hoc sacrilegum est Patrem, et Filium Deum singularem praedicare. Quandoque singularitas ponitur pro unitate, et sic accipitur, cum dicitur secundum substantiam singulariter uni.
QUAESTIO CCLXXXVIII. Non plus sapere, quam oportet sapere, etc. (Rom. XII.) Quaeritur quis plus sapit quam oportet. Nemo enim tantam in hac vita habet cognitionem, quin majorem habere possit, et quin etiam plus desiderare debeat: quomodo ergo praecipit Apostolus, non plus sapere quam oportet sapere, quasi quis possit investigando de Deo plus comprehendere quam sit necesse? Solutio. Investigationem veritatis non prohibet Apostolus, sed ne quis per investigationem nimiam incidat in dubitationem eorum, quae firmiter et indubitanter credi oportet. Vel ne quis sibi, quod sapit, superba praesumptione ascribat, quod est ex scientia superbire: hoc enim non est sapere, sed desipere.
QUAESTIO CCLXXXIX. Qui miseretur in hilaritate, etc. Quaeritur ergo an Deus aliquem puniat sine misericordia, hoc est, tantum puniat quos punit, quantum puniri meruerunt. Quod videtur, quia judicium sine misericordia ei, qui non facit misericordiam (Jac. II). Sed iterum est scriptum: Universae viae Domini misericordia, et veritas (Psal. XLII). Unde videtur, quod nec etiam malos puniat sine misericordia, juxta illud: Nec accendit omnem iram suam (Psal. LXXVII), id est non punivit eos quantum meruerunt; quia plus juste si vellet. Solutio. Neminem punit Deus sine misericordia, quia nullum punit quantum promeruit, et tamen judicium sine misericordia ei, qui non miseretur, quia non amplius corrigitur ad hoc ut vitam aeternam consequatur. Est itaque verum, quod sicut bonis plus boni ex gratia conferet Deus in futuro quam meruerunt, sic malis minus mali quam meruerunt, et in utroque justus et misericors est Deus.
QUAESTIO CCXC. Quaeritur cur potius, judicium sine misericordia, etc., dicat de hoc quam de alio, cum de quolibet criminali hoc dici posset. Solutio. Ideo de isto dictum intellige, quia sunt multi in hunc errorem lapsi: quod credunt sibi sufficere ad consequendam vitam aeternam, aliis non nocere, et a malo declinare, quamvis sua pauperibus non largiantur, vel opera misericordiae non exhibeant: quem errorem hic patenter reprimit Apostolus.
QUAESTIO CCXCI. Gaudete cum gaudentibus, etc. Quaeritur utrum gaudendum sit de temporali prosperitate, ut de abundantia divitiarum alicujus. Solutio. Cum dentur bonis et malis, et saepius malis quam bonis, non videtur esse gaudendum si dentur alicui; nec dolendum, si auferantur: Deus autem semper in donis suis laudandus est.
QUAESTIO CCXCII. Flete cum flentibus, etc. Quaeritur de fletu, quem praecepit Apostolus, an rationabilis est, cum de adversis quae bonis vel malis contingunt, potius gaudendum sit quam dolendum? Sunt enim adversa vel ad majorem coronam bonis, vel ad correctionem malis. Legitur etiam quod imprudenter flebant de morte martyrum, cum potius esset gaudendum quam flendum, si rationem vis doloris admitteret. Solutio. Alius fletus est pietatis, alius compassionis: ille, qui pietatis est, quasi naturae est, et secundum quosdam non meretur; ille vero, qui compassionis est, meretur. Compati enim debemus infirmitatibus fratrum, ut illos lucremur, quorum salutem desiderare debemus, et operam dare ut salventur.
QUAESTIO CCXCIII. Nulli malum pro malo reddentes, et diligite inimicos. Quaeritur quomodo sancti non reddant malum pro malo, cum scriptum sit: Clamant sancti: Vindica, Domine, sanguinem nostrum (Apoc. VI). Et illud: Loetabitur justus cum viderit vindictam (Psal. XXXVII); ergo cum aeque boni et mali volunt se vindicari a Domino in quo discernuntur. Solutio. Boni non laetantur de poena sicut mali, sed de judicio Dei.
QUAESTIO CCXCIV. Quaeritur utrum Christus observet quod Apostolus omnibus supra praecepit, ut nullis malum pro malo reddat. Volunt sic probare, quod Christus non observet. Malus meruit malum pro malo reddi sibi: nisi ergo reddat illi malum Deus, non reddet ei, quod promeretur. Item aliquid reddit ei Deus pro malo ergo bonum vel malum; si non malum ergo bonum, et sic malum meruit bonum. Item, nonne Deus reddit poenam pro culpa, et sic malum pro malo? Solutio. Nec bonus judex, nec Deus malum reddit pro malo; quia hoc esset, quod mala intentione vindictam exerceret: unde diligenter cavendum est ne hoc in praedictis omnibus inferatur.
QUAESTIO CCXCV. Quaeritur an ex dictis justitia, qua aliquis suspenditur pro furto, et hujusmodi sit Evangelii. Quod videtur, cum Ecclesia tradat eum principi, et omnis justitia Ecclesiae esse debeat, quod ibi docetur. Ecce duo gladii hic (Luc. XXII). Quod si Ecclesiae est, ut videtur, quomodo negari potest, quin justitia Evangelii gravior sit justitia legis, cum lege praeceptum sit dentem pro dente, oculum pro oculo (Matth. V); hic autem caput hominis pro capra detur. Solutio. Haec nullo modo justitia Evangelii est, ut homo pro equo vel bove occidatur, nec in toto Evangelio hoc praeceptum invenitur, nec id facit, sed tantum permittit Ecclesia.
QUAESTIO CCXCVI. Providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus, etc. Quaeritur quid sit providere bona coram Deo. Solutio. In cordis secreto, id est facere ea quae conscientia dictat facienda esse pro Deo.
QUAESTIO CCXCVII. Sed cum Deus requirat a nobis ut etiam bona coram hominibus provideamus, quomodo dividit inter hoc et illud. Solutio. Sensus est Praecipit Apostolus ut etiam bona faciamus ita circumspecte, ut infirmi non scandalizentur, sed bonum exemplum proficiendi accipiant, et in hoc ipso reprimit quorumdam superbam praesumptionem, qui non curant de scandalis infirmorum, considerantes tantum quid liceat, non quid expediat.
QUAESTIO CCXCVIII. Si esurierit inimicus tuus, ciba illum, etc. In lege scriptum est: Diliges amicum, et odio habebis inimicum (ibid.). Quod videtur esse, illi praecepto contrarium: Diligite inimicos vestros (ibid.), et huic: Si esurierit inimicus, ciba illum. Solutio. Non est praeceptum in lege habere inimicos odio, sed permissio, et est secundum quosdam consilium, non praeceptum diligere inimicos in Evangelio, et sic nulla est contrarietas. Quod intelligens David ait: Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis (Psal. VII).
QUAESTIO CCXCIX. Non est potestas nisi a Deo, etc. (Rom. XIII.) De potestate bonorum constat, quod sit a Deo, de potestate malorum quaeritur an sit a Deo. Si est a Deo, bona est, quia Deus auctor tantum bonorum; sed malorum potestas quomodo bona, cum per ea fiant mala, quae etiam dicitur iniqua et injusta saepe in Scriptura. Contra, quod malorum potestas sit a Deo Scriptura testatur quomodo ergo mala? Solutio. Malorum potestas bona est, et a Deo; sed tamen dicitur mala pro malitia abutentium ea, sicut lex quidem bona, sed tamen occasio mali, et lux solis, et multa similia.
QUAESTIO CCC. Quaeritur quid vocet potestatem. Solutio. Dicunt quidam, quod Dei ordinationem, ex qua quidem aliis praeesse habent. Alii dicunt, quod ipsas personas in sublimitate constitutas ut reges, et principes, quibus obediendum est in omnibus, quae ad potestatem pertinent. Si autem aliquid percipiunt, quod si contra Deum, non sunt audiendi.
QUAESTIO CCCI. Quaeritur an potestas peccandi sit a Deo. Quod sic probatur: Potestas Pilati, qua potuit crucifigere Salvatorem, erat a Deo, sicut habetur in Evangelio (Joan. XIX): ergo potestas peccandi est a Deo. Item, contra Deus ex eo quod est omnipotens non potest peccare: ergo posse peccare non est posse, nec potentia peccandi est potentia, sed impotentia. Solutio. Potentia peccandi dicitur quaedam: vis faciendi aliquid, quod non potest fieri sine peccato, vel quaedam dignitas, ex qua licite aliquis potest facere id quod non fit sine peccato: ut potestas Pilati bona quidem fuit, scilicet ex Deo: ex qua habuit potestatem crucifigere Christum, sicut ex regia potestate potest aliquis exercere tyrannidem, et sub specie potestatis ordinatae in subditos saevire: non tamen Christum crucifigere, vel tyrannidem exercere potentia est, sed potius impotentia, quae saepe potentia peccandi vocatur, quae inest ex defectu, vel termino boni: quae etiam si in primo homine ante peccatum fuit.
QUAESTIO CCCII. Qui diligit proximum, legem implevit, etc. Quaeritur an dilectio proximi, et dilectio Dei sint eadem. Si non sunt eadem, quomodo dilectio proximi est plenitudo legis? quomodo tota lex restauratur in dilectione proximi? quomodo tria praecepta primae tabulae ad Deum pertinentia implentur dilectione proximi? Item, si eadem est haec et illa, cur divisim aliud praeceptum datum est de dilectione Dei, et aliud de dilectione proximi? Solutio. Dilectio nomen est virtutis, et sic potest dici, quod eadem est dilectio, qua diligimus Deum et proximum, et est nomen motus mentis, et sic alia est dilectio Dei, alia proximi, et major est dilectio Dei, et minor dilectio proximi, cum dilectio Dei in dilectione proximi contineatur: qui enim Deum diligit consequens est, ut proximum diligat, et e diverso; ideoque alterum pro utroque mandato ponitur. Est enim dilectio proximi motus mentis in proximum propter Deum: ergo quomodo potest esse dilectio proximi sine dilectione Dei? Est enim dilectio proximi materia quaedam in qua exercetur dilectio Dei, quae amplius latet, cujus effectus in dilectione proximi apparet. Dilectio Dei est motus mentis in Deum propter ipsum.
QUAESTIO CCCIII. Sed cum dilectio Dei sit dignior, quam dilectio proximi, quare Apostolus potius commemoravit dilectionem proximi, quam dilectionem Dei, dicens ipsam esse legis impletionem? Solutio. Quia dilectio proximi in vita quotidiana et moribus magis apparet.
QUAESTIO CCCIV. Quaeritur an dilectio proximi possit esse sine dilectione Dei. Quod videtur, quia aliquis potest diligere proximum non propter Deum, sed propter aliquid aliud. Solutio. Non est concedendum, quod aliquis diligat proximum, nisi diligat eum propter Deum: aliter enim diligere non est diligere, sed potius odire; quia qui diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X); et sic nec alium diligit, qui se odit.
QUAESTIO CCCV. Quaeritur item an debeamus diligere mutuo propter vitam aeternam: quod si conceditur videtur, quod faciamus propter commodum nostrum, et sic sumus mercenarii. Dicit enim Ambrosius, qui spe et desiderio coelestis patriae servit, mercenarius est. Solutio. Propter vitam aeternam diligendus est proximus, nec ideo aliquid praefertur Deo, quia ipse est vita aeterna: et in ipso non est aliquid extra ipsum praeter ipsum, ideoque verba praedicta Ambrosii a suo loco extendere non convenit; quia contra usum Ecclesiae sonare videntur: videtur tamen hoc insinuare, quod si quis cogitans, vitam aeternam aliquid scorsum praeter Deum esse, bona faceret, suum attendens commodum tantum, non quia Deus hoc vellet fieri, mercenarius dicendus esset.
Chapter 9 of 28