I. In epistolam ad romanos. (pars 2)
QUAESTIO XXXIX. Item quaeritur, si fecissent quantum potuissent, an digni essent salute, si exissent ab hac vita in tali statu. Nam quis dignus salute sine fide, vel quis cum charitate perire potest? M. P. Abelardus ait, quod erant digni salute, id est ut daretur eis unde salvarentur; quia si fecissent quantum possent, nunquam permitteret eos Deus transire sine fide. Alii dicunt quod ideo inexcusabiles, quia ex illo gradu cognitionis potuerunt diligere: et statim ex hoc statu fides daretur eis. Sed secundum hoc fides ex charitate, non charitas ex fide. Tertii vero sentiunt, quod nullo gradu cognitionis diligere potuerunt? si tamen fecissent quod possent, statim daretur eis fides, ex qua Deum diligerent, et sic glorificarent. Quibus objicitur: Nunquid fidem mereri potuerunt? Forsitan dicent: Quod, tametsi fidem non possent mereri, tamen ex eo, quod habebant, idonei et apti ad fidem suscipiendam potuerunt fieri. Sed quomodo sciunt, quod ex hoc idonei fierent; vel si idonei, quomodo sciunt, quod fides daretur eis? Nonne Tyrii et Sidones idonei fuerunt? non tamen facta est praedicatio. Solutio. Nos autem credimus, quod Deum glorificare potuerunt ex parte, etsi nondum perfecte, si enim Deo attribuerent quod acceperant, et ejus gloriam et non suam quaererent, Deum secundum aliquid glorificarent: in quo Deum diligerent, etsi non perfecte possent.
Objicitur. Ex illa cognitione, quam habebant, poterant saltem ex parte Deum diligere: ergo ex charitate hoc poterant, quam habebant, vel quam non habebant; sed non ex ea, quam non habebant: ergo ex ea, quam habebant, et sic habebant dilectionem Dei, et sic digni salute. Solutio. Concedendum est quod Deum diligere poterant ex charitate, quam habebant; non tamen simpliciter dicendum est quod Dei habuerunt dilectionem: sicut iste infirmus et debilis portat lapidem ex fortitudine, quam habet; nec tamen dicendum est simpliciter hunc esse fortem, vel habere fortitudinem. Non enim concedimus quod illi, qui in mortali peccato sunt, nullum bonum opus possunt facere, ut quidam sentiunt, sed multa faciunt bona, licet ad salutem insufficientia propter majus malum quod habent.
QUAESTIO XL. An ratio naturalis aliquid possit per se sine adjutorio gratiae? Solutio. Dicunt quidam quod ratio naturalis multa potest per se, ut apparet in philosophis, qui soli rationi innixi multa non solum in comprehensione veritatis circa creaturas, sed etiam circa Creatorem cognoverunt, scilicet quod Deus est, et unus est, et quod trinus est. Sed ad hanc cogitationem non videntur pervenisse sine gratiae adjutorio. Unde Apostolus: Quod notum est Dei manifestum in illis est; statimque subjungit: Deus enim manifestavit illis.
QUAESTIO XLI. Quomodo ergo sine gratia si Deus manifestavit illis, nonne hoc gratia? Ad hoc respondent quidam sic: Deus dicitur manifestasse, quia tales fecit creaturas, ut ex illis posset ipse Creator cognosci. Unde subjungit: Invisibilia enim Dei, etc.
QUAESTIO XLII. Item si ratio naturalis tantum valet, ut ad hunc gradum cognitionis sufficiat, quaeritur in quo fuit efficacior ante peccatum quam modo; vel quomodo nunc infirmior quam tunc? Sicut enim tunc cognovit, quod Deus est, et unus est, et trinus; ita et nunc. Et sicut modo incarnationis mysterium non potest comprehendere sine adjutorio gratiae, ita nec tunc quod mysterium absconditum est in Deo, qui fecit omnia, ut dicit Apostolus, quasi nil inservit creaturis, ex quo hoc cognosci posset. Solutio. Ratio ante peccatum facilius et perfectius comprehendit, quod modo cum magna difficultate, et minus perfecte, et a longe speculatur: multa etiam novisset tunc quae modo non cognoscit. Objicitur iis qui dicunt quod ratio naturalis aliquid possit per se: Nonne oculus exterior nil videre potest sine illustratione lucis supervenientis sibi, vel radii solis, vel alterius a oculus interior nil potest per se sine illustratione lucis, quae illuminat omnem hominem in hunc mundum venientem. Ratio ergo naturalis sine gratia quid potest, cum talis lux sit ex gratia? Ad quod respondent quidam sic: In prima creatione est exposita, et proposita interiori oculo illustratio summae lucis: quo ad usque et ad quem finem per se ex tali expositione, et propositione sine aliqua gratia superveniente pervenire valeret: quae illustratio non fuit de substantia rationis, nec de ejus natura, sed de dono ejus gratuito. Tamen potest dici quod naturaliter videt; quia, cum natura data est aptitudo et idoneitas videndi exposita illa luce: de qua sermo praecessit. Itaque sine omnimoda gratia nil potest videre oculus mentis: potest tamen bene sine gratia superveniente alia ab illa, quae collata est cum natura, quae superveniens gratia maxime solet dici gratia.
QUAESTIO XLIII. Tradidit illos Deus in desideria cordis sui, et in passiones ignominiae, et in sensum reprobum. Ex his auctoritatibus, et multis aliis, ut est illud: Dedit illis spiritum compunctionis, ut videntes non videant, et audientes non audiant. (Rom. XI). Et illud: Induratum est cor Pharaonis (Exod. VII) Et illud: Quem vult indurat, cujus vult miseretur (Rom. IX). Ex his et aliis quampluribus quaedam mala videntur fieri Dei operatione. Augustinus etiam multa coacervat in unum ad hujusmodi rei probationem. Postmodum infert. Ex quibus manifestum est Deum operari in cordibus hominum, in bonis inclinando ad bona pro misericordia, vel in malis inclinando ad mala judicio suo quandoque occulto, quandoque manifesto, semper autem justo. Item: Nonne justum est, ut qui in sordibus est, sordescat adhuc? (Apoc. XXII.) A quo est hoc justum? nonne a Deo, a quo omne justum? Itaque Deus videtur operari hoc. Item peccatum illud, quod est poena praecedentis peccati a quo est? omne justum est a Deo, et illud peccatum est poena justa. Itaque videtur originem habere a Deo. Solutio Ad hoc quidem respondent dicentes omne peccatum esse a Deo, non solum quod est poena alterius, sed etiam quod est tantum culpa, concedentes furtum, latrocinium, adulterium esse a Deo, juxta illud prophetae: Non est malum in civitate, quod non faciat Deus (Amos. III). Quia etiam ratione tali conantur idem probare. Omnis essentia est a Deo, sed voluntas mala et actio mala peccatum sunt, et essentiam habent: unde colligitur quod peccatum sit a Deo secundum horum opinionem. Quibus sic objicitur. Facere peccatum quid est, nisi peccare? Quid est facere adulterium, nisi facere adulterari? facere furtum, nisi furari? Unde si conceditur, quod faciat peccatum, sequitur quod Deus peccet. furetur, adulteretur, occidat: quod non solum nefas est dicere, sed etiam cogitare. Illud quod objicitur de voluntate mala et actione non bona, quod aliquid sunt, et sic a Deo. Sic solvitur. Peccatorum aliud est secundum se, aliud secundum aliud. Peccatum secundum se, est quaedam inordinatio, ut privatio justitiae; et ipsa nihil est nisi absentia justitiae, unde non est a Deo, cum nihil sit. Non enim Deus est auctor ejus, quod nihil est. Voluntas mala, et actio non bona peccatum est secundum aliud, scilicet secundum inordinationem, et haec aliquid sunt, et peccata dicuntur non ex eo quod habent, sed ex eo quod non habent: ideo enim peccata sunt, quia non habent ordinem vel modum. Illud prophetae, scilicet quod dicit: Non est malum in civitate, quod non faciat Deus, de malo adversitatis, num de malo perversitatis intelligitur. Vel forsitan nec etiam cogimur de malo adversitatis hoc intelligere, si diligentius inspexerimus hujus Scripturae circumstantiam. Sic enim habetur in propheta: Non est malum in civitate, quod non notum faciat Dominus servis suis prophetis. Item objiciunt de potestate peccandi, quia a Deo est: et ipsa peccatum est, et sic peccatum est a Deo ut videtur. Solutio Nihil est hoc, quia potestas peccandi nec peccatum est, nec sufficiens causa peccandi sine voluntate.
QUAESTIO XLIII. Rursus sic quaeritur. An omnis voluntas sit a Deo, cum nil sit, quod non habeat esse a Deo? Solutio. Non est concedendum, quod omnis voluntas sit a Deo, cum nil sit, quod non habeat esse a Deo: hoc enim esset tam bona quam mala. Idem de actione intelligitur. Cum enim dicitur actio mala vel voluntas, magis redundat locutio in qualitatem, quam in essentiam.
Quare etsi habeat id unde esse dicitur a Deo, cum tamen ejus qualitas non sit ex eo, non est dicendum malam actionem vel voluntatem esse ex Deo. Nota quod inordinatio dicitur esse qualitas malae actionis, propter modum responsionis similem; vel qualitas large accipitur pro eo quod assignatur quale aliquid sit, vel quale non sit. Item haec propositio: Essentia hujus actionis est a Deo, dupliciter intelligitur: vel quod ipsa sit a Deo, vel id, unde habet esse sit a Deo. Alii vero dicunt non omne peccatum esse, a Deo; sed secundum illud solum, quod est poena alterius, fit operatione Dei; dicentes: Si ad solam permissionem referatur quod dicitur, Tradidit illos Deus in reprobum sensum, generaliter de omni posset hoc dici peccato quod Deus operatur illud; sed nunquam dicitur Deus tradere aliquem in aliquod peccatum, nisi illud, quod est poena peccati. Item, si ad gratiae subtractionem referatur, ex hoc patet quod Deus illud operetur, cum gratiam subtrahat. Item cum necessario illud sequatur ex gratiae subtractione, quis est causa illius nisi subtractor? ut si domus haberet aliquod fulcimentum sine quo stare non posset, si quis fulcimentum auferret, quis fieret causa ruinae, nisi ille qui sustulit fulcimentum? Vel si aliqui essent in navicula in mari, si quis eam submergeret, cum sine ea homines vivere non possent, quis est causa mortis nisi submersor? His itaque similitudinibus conantur asserere quod Deus operatur quaedam peccata, si non omnia. Sed non videtur esse simile inter domum, quae nil potest mereri, et hominem, cujus culpa offertur id sine quo stare nequit. Sed similitudo convenientior esset ubi si domus casura esset, et si quis manum supponeret, et eam ne caderet sustineret, si post modum ratione exigente, manum retraheret, non quidem esset causa quare domus rueret, sed quare non prius cecidit causa fuit. Sicut si quis nudus esset, et alter ei vestes daret, et ille vestitus deinde offenderet eum cujus vestibus est indutus ita ut vestes rationabiliter tolleret, et sic nudus moreretur, quis causa mortis? nonne ipse qui nudus moritur? Et si quis, causa exigente, alicui doctrinam subtrahat, cui prius exhibuit, hoc facit non aliquid operando, sed potius non operando quod operabatur. Sic quoque dicimus quod Deus subtrahendo gratiam, culpa nostra exigente, nec ipse causa est quare subtrahatur gratia secundum nos: nec hoc fecit aliquid operando, sed non operando quod prius operabatur. Sic itaque nulla ratione concedendum est quod operatione Dei fiat peccatum, sive sit poena peccati, sive non; hoc ergo, quod dicit Augustinus, Deum operari in cordibus hominum, vel inclinando ad bonum, vel ad malum, operari dicitur vel similitudine dictionis hujus verbi subtrahere, quod construitur cum accusativo, quasi significaret aliquid agere; vel, quod melius est, operari accipitur pro operari, vel non operari, ut ibi: Quod enim operor non intelligo (Infra, c. 7). Aliter enim si sic non acciperetur, facere malum, et non facere bonum, non essent partes operari. Et illud: Reddet unicuique secundum opera sua, scilicet pro eis quae fecit, et pro eis quae non fecit, cum ea facere debuerit. Illud autem quod dicitur: Qui in sordibus est, sordescat adhuc (Apoc. 22, infra, c. 2), sic intelligitur: justitia non est ex qualitate sordidationis, sed ex judicio Dei, quo illud fit. Unde, si dicatur justum, non justitia quae in ipso est, sed in regula Dei, non quod ipsum sordescere sit a Deo, vel quod Deus faciat illud. Similiter de quolibet peccato quod est poena peccati praecedentis. Quod enim talis poena dicitur justa, hoc non est ex qualitate sui, sed judicio Dei.
QUAESTIO XLV. Utrum poena ipsa, quae etiam culpa est, sit a Deo. Quod videtur, quia omne justum est a Deo, et omnis poena talis est justa. Itaque videtur quod talis poena sit a Deo. Solutio. Non oportet hoc dicere: cum ex qualitate sui non habeat ut sit justa, sed ex lege Dei, ut jam dictum est: Scriptum enim est: Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione viventium (Sap. I). Vel, etiamsi concedatur quod poena sit a Deo, non tamen culpa, licet idem sit poena et culpa. Non enim a Deo habet quod culpa est, etsi aliquo modo habeat a Deo quod sit poena. Cum enim poena aliquid sit in se, propter tria dicitur esse a Deo, scilicet propter materiam ejus, quam Deus facit, ut materiam ignis; et propter naturam, scilicet quod res talis non potest esse in re tali quin patiatur: quae natura est a Deo, et propter judicium Dei, quo talis poena tali culpae infligitur. Non tamen Deum esse causam illius poenae dicimus; hoc enim esset dicere quod Deus fecisset culpam illius poenae, quia non est causa corruptionis; quae si non esset, non pateretur quidquam qui punitur. Itaque hujusmodi poena, quae aliquid est, propter tria dicitur a Deo esse. Propter materiam, et naturam et judicium. Secundum vero duo, scilicet culpam et corruptionem, non est a Deo. Illa autem poena quae peccatum est, propter duo dici potest quod sit a Deo, scilicet propter judicium Dei, et propter naturam, quae est quod nemo potest sic peccare, quin ipso puniatur. Culpa vero et corruptio nullo modo est a Deo. Non est ergo dicendum quod operatione Dei vel impulsu aliquis in peccatum praecipitetur; nec in illud etiam quod est poena; sed Scripturae quae videntur hoc sentire, vel ad permissionem, vel ad gratiae subtractionem referendae sunt. Quidam etiam referunt eas ad viae apertionem, quia nequitia intus concepta nequit exire, nisi ei via aperiatur, ut Nabuchodonosor prius malitiam intus conceperat, et Deus exponendo ei gentem Judaicam, viam ei aperuit, et sic ille malitiam exercuit, quam prius intus clausam habuit. Alii vero referunt ad viae clausionem, quia Deus omnes alias vias, ne exire liceat, clausit, ut non habeat eliam per quam exeat. Hinc dicitur aliquem praecipitare in peccatum, quia non claudit hanc viam per quam exit, sicut caeteras per quas non egreditur. Unde constat quod Deus non est causa quare per hanc prodeat, sed ipse qui exit; sed cur non per aliam egrediatur Deus causa est, et cur etiam potius per istam, quam per aliam, ex utroque est; cur deterius non peccet, Deus auctor est; cur vero tantum, et non minus, ex ipso est. Veluti, si quis esset in turre, volens seipsum per fenestram praecipitare, et aliquis alius omnes fenenestras clauderet praeter unam, et ille per illam praecipitaret se. Ecce quod non per aliam: ille, qui claudit caeteras, causa est, quod per istam, non ille, qui claudit; sed ipse, qui praecipitavit se. Quod autem potius per istam, quam per aliam, ex utroque est. Sunt etiam qui ad occasionem eas referunt, veluti Domino intrante Hierusalem tota civitas commota est, et malitia prius concepta, accepta occasione, excitata est ad invidiam; et sic ad persequendum. Itaque vel ad permissionem, vel ad subtractionem gratiae, vel ad viae apertionem, vel viae non clausionem refertur, secundum quosdam quod dicitur: Tradidit illos in desideria cordis, et in passiones ignominiae, etc. (Rom. I.) Nos autem magis dicimus universa, quam ad unum aliquod singulorum, etsi non omnia ubique concurrant; semper tamen tria, scilicet permissio, et gratiae subtractio, et viae non clausio concurrunt; viae vero apertio, et occasio non in omnibus reperiuntur.
QUAESTIO XLVI. Quomodo dicatur Deus tradere eos in passiones ignominiae, cum non solum ibi nil patiantur, sed etiam delectentur. Solutio. Propter effectum; quia enim poena aeterna sequitur, peccati hujusmodi passiones vocantur. Vel etiam in praesenti vita patiuntur. Non enim possunt sic peccare, quin patiantur, quin natura laedatur, corrumpatur, et aliquo bono privetur, et foedetur; et sic verum est jam eos in praesenti pati.
QUAESTIO XLVII. Quaeritur iterum quid mali inferat reprobis, tradi in reprobum sensum, cum non sint poenituri. Qui enim excaecantur, ut ponant lucem in tenebras, et tenebras in lucem, videntur minus peccare per talem excaecationem, cum nihil faciunt contra conscientiam; unde quod majus est peccatum in se, minus est ei, a quo fit, cum minus fiat contra conscientiam. Itaque cum isti minus contra conscientiam peccent propter sensum reprobum, videtur eis prodesse sic excaecari. Solutio. Talis necessitas ignorantiae non habet excusationem, quia provenit ex perversa voluntate.
QUAESTIO XLVIII. Quomodo Deus non peccet operando in cordibus eorum, ut inclinentur ad malum. Solutio. Si praedicta ad memoriam revocentur, patet responsio: hoc enim faciendo non immittit malitiam.
QUAESTIO XLIX. Quomodo defendi possit, quin Deus crudeliter agat damnando istum, qui omni sibi subtracta gratia relictus sibi non potest non peccare: si enim non vitat, quod vitare non potest, quae culpa est illi? vel si ideo damnatur, videtur quod injuste agatur cum illo. Solutio. Ista impossibilitas est inexcusabilis, quae ex culpa et vitio propriae voluntatis processit; quia prius se praecipitavit, licet modo nolens peccet; Deus tamen ipsum juste pro peccatis damnat. Justum est enim ut qui in sordibus est, sordescat adhuc (Apoc. XXII).
QUAESTIO L. Quomodo Deus non consentiat peccantibus, cum malum sciat, et prohibere possit, et expositor dicit. Consentire est non corrigere cum possis. Solutio. Deus multis modis corrigit, et arguit peccantes, tum naturali ratione, tum lege scripta, tum per ministros suos, tum per propria, vel aliena flagella: unde nullo modo dicendus est consentire peccantibus.
QUAESTIO LI. Utrum aequaliter peccent facientes et consentientes. Solutio. In hujusmodi, quae variari possunt secundum diversas causas, generale judicium dari non potest: secundum enim intentionem judicandum est de talibus.
(Rom. 3) QUAESTIO LII. Secundum duritiam, est impoenitens, etc. Quaeritur quid sit poenitere. Solutio. Poenitentia est compunctio mentis de praeteritis, et propositum de futuro, vel dolor, quia fecit propositum quod amplius non est facturus. Quid est enim aliud poenitere vere, quam commissa deflere, et amplius deflenda ex proposito non committere? Dicitur etiam poenitentia satisfactio pro peccatis. Unde sacerdos dicitur poenitentiam injungere. Item poenitentia alia sera, alia infructuosa. Infructuosa, quae non prodest: ut illa Judae, et insensatorum dicentium. Nos insensati etc. (Sap. V.), Sera, quae tarde fieri solet cum tempus non sit. Dicitur itaque: Vere poenitens est, qui corde conteritur, et ore confitetur, et condignam exhibet satisfactionem.
QUAESTIO LIII. Cum dicitur in die irae, etc. Quaeritur de die judicii, quare dies irae dicatur potius quam misericordiae; sicut enim mali audituri sunt: Ite in ignem aeternum, ita boni audituri sunt: Venite, benedicti Patris mei, etc. (Matth. XXV.) Solutio. In eo quod dies irae dicitur, consulitur nobis, ut diem illum semper timeamus, et timendo aeternum incendium caveamus. Nota quod dies dicitur non pro tempore, sed pro manifestatione. Item notandum quod omnes ad judicium venient tam boni quam mali. Bonorum, alii ut judicent scilicet valde boni; alii ut judicentur, ut minus boni. Item malorum, alii jam judicati sunt, quorum damnatio jam certa est; alii adhuc judicandi, quorum damnatio incerta est.
QUAESTIO LIV. Quomodo intelligendum sit de sanctis quod judicabunt malos. Ad quod quidam respondent quod hoc nihil aliud est, nisi quod excellentia gloriae eorum apparebit quanta poena sint digni qui eos sunt persecuti, vel non imitati. Vel ideo dicti judices sunt, quia in ipso judicio manifestabuntur eis rationes aeternae, secundum quas fiet judicium, et singulorum merita, de quibus fiet judicium. Juxta illud Danielis: Sedit judicium et aperti sunt libri (Dan. VII), scilicet rationum et meritorum: illi ergo quorum poena, vel gloria non adeo patet, judicandi sunt in die judicii.
QUAESTIO LV. Quaeritur iterum circa illud secundum cor impoenitens de peccato in Spiritum sanctum, quid sit, et quare dicatur irremissibile. An quia non potest dimitti; an ideo quia nunquam dimittetur, cum tamen possit; an quia vix, et raro, et difficile dimittatur. Solutio. Dicunt quidam quod peccatum in Spiritum sanctum est ex invidia divinae derogare bonitati: cujus peccati tanta est labes, quod qui sic peccant nunquam possint poenitentiae humilitatem subire. Alii dicunt quod desperatio vel impoenitentia dicitur peccatum in Spiritum sanctum. Alii quod facibus invidiae seminare discordias inter fratres. Illis autem qui dicunt hoc peccatum posse dimitti, sic objicitur: Si hoc est possibile, quod talis culpa dimittatur, hoc proposito nullum sequitur impossibile; sed veritas dicit quod hoc peccatum non dimittitur neque in hoc saeculo neque in futuro (Matth. XIV); sed si dimitteretur, falsum esset ipsum non dimitti: quod est impossibile, quia Veritas mentiri non potest. De hoc peccato nullus certus est: hoc tamen scitur, quod si quis peccaverit, nunquam consequetur veniam.
QUAESTIO LVI. Quomodo unicuique secundum opera sua reddat, cum hujus opera sint bona, et mala intentio. et illius mala opera, et bona intentio, cum ex affectu imponatur nomen operi, nunquid pro bonis operibus damnabitur, quia mala est intentio, vel pro malis salvabitur, quia bona est intentio? Solutio. Non sufficit intentio in omnibus ad hoc ut bona dicantur opera, sed semper exigitur ut bona sint ei a quo fiunt: si enim bona sint opera in se, et mala intentio, punitur pro mala intentione, non pro bonis operibus; nec remunerabitur pro eis, quia inutilia ei facta sunt per malam intentionem. Ad hoc vero, ut mala sint ei opera, non exigitur mala intentio; potest enim bona et mala esse intentio, operibus malis existentibus: qualiscunque fuerit intentio ex quo mala sunt opera, nocet ei qui fecit ea: in his autem quae sunt indifferentia, id est, quantum in se nec bona nec mala, judicium debet referri secundum intentionem.
QUAESTIO LVII. Quomodo secundum opera propria reddatur unicuique, cum iste bona per totam vitam operatur, et in fine cadit, et alter mala per totam vitam operatur, et in fine surgit, per poenitentiam; nonne qui bona operatus est damnabitur, et qui mala salvabitur? quomodo ergo secundum opera? Solutio. Opera cujuslibet dicuntur, cum quibus exit ab hac vita, quibus solis retribuet Deus; ea vero bona quae egit qui in fine cecidit mortificantur, et fiunt non sua per superveniens malum. Ita illius qui male vixit, et in fine per poenitentiam surrexit, per bona supervenientia mala quae fecit fiunt non sua; vel etiam judicium fit respectu operum, ut puniatur minus, quia bona fecit, vel minorem habebit gloriam, quia peccavit.
Chapter 2 of 28