II. In epistolam I ad corinthios. (pars 3)
QUAESTIO LXXVIII. Nunquid cura est Deo de bobus? (I Cor. IX.) Nonne cura est Deo de omnibus? et si de omnibus quomodo non est ei cura de bobus? Solutio. Alia est providentiae cura, quae generaliter habetur de omnibus, alia est cura praeceptionis, quam non habet Deus de bobus. Non enim dat praecepta hominibus, ut eos, qualiter boves nutrire debeant, doceat; hanc enim curam de solis hominibus habet.
QUAESTIO LXXIX. Factus sum Judaeis tanquam Judaeus. Quaeritur quomodo tanquam Judaeus? an vere Judaeus? Solutio. Vere usus est ritibus Judaeorum, ut dicit Augustinus; non dispensatorie, ut dicit Hieronymus. Dispensatorie autem fieret, si malum esset, et tamen fieret ad tempus causa majoris boni, scilicet, ut per illud simulatitium ad veram Christi fidem converterentur. Diversi autem fuerunt in hoc duae illae columnae Ecclesiae: non tamen dicimus alterutrum mentitum fuisse, cum credere: hoc vel illud non sit periculum fidei: de qua controversia dicetur in sequentibus.
QUAESTIO LXXX. Omnes eamdem escam spiritatem manducaverunt (I Cor. X). Quaeritur, quomodo eamdem? Solutio. Idem significantem, vel idem efficientem. Ejusdem enim efficaciae erat ille sibus cujus iste, ut volunt: quaedam tamen sacramenta Veteris Testamenti ex sacramentis Novi Testamenti suam virtutem et efficaciam habent: sicut ex corpore Christi, quod est sacramentum, manna fidelibus sumptum habuit suam virtutem.
QUAESTIO LXXXI. Neque tentemus Christum sicut quidam eorum. Tentat Deus, ut probet; tentat diabolus, ut dejiciat; tentat homo, ut exploret et sciat. Est itaque triplex tentatio. Prima est probationis, quae bona est, ut illa Job. Secunda est deceptionis, quae est experientia mentis ad decipiendum. Tertia est diffidentiae et desperationis, ut illa Judaeorum dicentium: Nunquid poterit Deus parare mensam in deserto? (Psal. LXXVII.) Quaeritur igitur, quomodo Judaei dicantur tentasse Christum, cum solum Deum Patrem et Deum Trinitatem coluisse videantur. Solutio. Ideo dicti sunt Judaei tentasse Christum, quia praecedentia omnia Christum figurabant; hinc est quod haec tentatio potius dicta est esse Christi quam Patris, licet non sit magis Filii quam Patris, licet dicatur.
QUAESTIO LXXXII. Et perierunt ab exterminatore, id est, ab angelo percutiente eos extra terminos promissae patriae. Si autem quaeratur an angelus ille fuerit bonus an malus, respondemus quod mali quandoque puniuntur a bonis, quandoque a malis; boni vero non puniuntur nisi a malis.
QUAESTIO LXXXIII. In quos fines saeculorum devenerunt. Nunquid autem in adventu Christi saecula sunt finita; si autem non sunt finita, quomodo finis est saeculorum? Solutio. Sunt in nobis finita, quia cum diversi status praecesserunt vitae, in quibus omnibus variatio et quaedam exspectatio adventus Christi fuit, nos vero alium vitae statum non exspectamus, quia inter hanc vitam et futuram nihil est medium, his autem qui adhuc Messiam exspectant, nondum finis saeculorum advenit, ut miseris Judaeis.
QUAESTIO LXXXIV. Fidelis Deus, qui non patietur, etc. Quaeritur quomodo dicat Deum non permittere aliquem tentari supra id quod potest, cum multi ex tentatione cadant, et a Deo separentur, et sic a diabolo superentur, et ita plusquam possunt sustinere tententur. Solutio. Quandiu cum Deo sunt non patitur eos tentari supra id quod possunt. Quod autem aliquid cedunt ex illis, est, quia nolunt resistere tentationi cum possint; unde justum est ut adeo tententur, culpa eorum exigente. Permittit autem Deus aliquando aliquem tentari causa probationis, et ad conservationem virtutum: quae tentatio providentiae est ut Paulum, cui datus est stimulus carnis (II Cor. XII), ad humilitatis conservationem.
QUAESTIO LXXXV. Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est. Quaeritur de hujus sacramenti nomine, quare dicatur eucharistia. Solutio. Sacramentum corporis et sanguinis Christi dicitur propter sui excellentem virtutem eucharistia, id est bona gratia, in quo sacramento non solum augmentum virtutis et gratiae, sed ipse sumitur qui est fons et origo totius virtutis et gratiae. In quo sacramento sunt tria: scilicet visibilis species panis et vini, et corpus et sanguis Christi, et gratia spiritualis. Primum est sacramentum secundi, secundum est res primi et sacramentum tertii, tertium est virtus primi et res secundi. Primum itaque est tantum sacramentum, secundum est et sacramentum et res, tertium vero tantum res. Habet ergo sacramentum primum res duas, unam signatam et contentam, scilicet verum corpus et sanguinem Christi; alteram signatam, et non contentam, scilicet unitatem Ecclesiae.
QUAESTIO LXXXVI. Quaeritur item quare post sacramentum typici agni Dominus dederit discipulis suis sacramentum corporis et sanguinis sui? Solutio. Ut ostenderet sacramenta legalia, inter quae praecipuum erat sacramentum agni Paschalis, debere cessare, et sacramentum novae legis substitui: inter quae primum locum tenet eucharistia: ideo etiam ut hoc sacramentum arctius imprimeret, atque tenacius memoriae discipulorum commendaret.
QUAESTIO LXXXVII. Deinde quaeritur cur sub alia specie, et non sub propria, hoc sacramentum dederit? Solutio. Ut fides haberet meritum, quae est de invisibilibus, quia fides non habet meritum, cum ratio humana praebet experimentum; et ne obhorreret oculus quod tenet manus, et ne ab incredulis nobis insultaretur.
QUAESTIO LXXXVIII. Item quaeritur cur sub hac specie potius quam sub alia. Solutio. Quia res hujus speciei expressam habet similitudinem cum utraque re hujus sacramenti quia sicut panis ex multis granis, et vinum ex multis uvis, sic corpus Christi materiale ex multis membris, et spirituale ex multis fidelibus constat. Et sicut in pane, et vino plena et principalis refectio corporum est, sic in hoc sacramento plena et principalis est refectio animarum, quia per edulium carnis venitur ad gustum divinitatis.
QUAESTIO LXXXIX. Item quaeritur: cum totus Christus sumatur sub utraque specie, quare non sub una tantum, sed sub duplici sumatur? Solutio. Ideo sub duabus speciebus, ut ostendatur quod totum hominem assumpserit, ut totum hominem sanaret; corpus enim propter corpus, animam propter animam assumpsit, et panis in carnem, et vinum in sanguinem mutatur. Ideo utique sub duabus speciebus sumitur, ut animae et corporis in Christo susceptio, et utriusque liberatio in nobis significetur.
QUAESTIO XC. Item cum caro et sanguis sit sub utraque specie, quaeritur an substantia utriusque speciei mutetur in carnem et sanguinem Christi? Solutio. Licet utrumque sit sub utraque specie, tamen sola substantia panis in solam carnem, et sola substantia vini in solam substantiam sanguinis mutatur. Nec debent dici duo sacramenta, sed unum. Neque ideo dicitur iterari sacramentum, quia benedictio non repetitur super eamdem speciem. Neque aliae substantiae in sacrificium veritatis debent offerri, quia de aliis non potest consecrari corpus et sanguis Christi, quam de grano frumenti in panem redacto, et de vino.
QUAESTIO XCI. Quaeritur cur aqua cum vino ponatur in calice Domini. Solutio. Aqua populum significat: unde nec vinum, quo significatur Christus debet offeri sine aqua, quia Christus non est passus nisi pro populo, nec aqua sine vino ullo modo; quia populus non est redemptus nisi per Christum.
QUAESTIO XCII. Quaeritur autem an irritum fiat sacrificium si aqua praetermittatur. Solutio. Si quis non intendens haeresim introducere, oblivione vel ignorantia aquam praetermiserit, non videtur esse irritum: unde nec Ecclesiae Graecorum aquam apponunt. Aqua vero sola nullatenus potest offeri in sacrificium, nec panis nisi de frumento, id est tritico, nec granum nisi redactum in panem.
QUAESTIO XCXIII. Solet autem quaeri an aqua cum vino mutetur in sanguinem. Solutio. Dicunt quidam quod mutatur; nobis autem videtur, quod non mutatur: quod a magistro Acardo accepimus.
QUAESTIO XCIV. Quaeritur an Judas corpus Domini acceperit intincta buccella. Solutio. Non tunc, sed prius cum caeteris.
QUAESTIO XCV. Quaeritur de accidentibus, quae remanent specie, sapore, et pondere, et forma, in quo subjecto sunt. Solutio. Multi doctores in hoc consentiunt, quod sunt sine subjecto, sicut substantiae carnis et sanguinis sunt ibi sine hujusmodi accidentibus.
QUAESTIO XCVI. Solet etiam quaeri de fractione et partitione, quae est ibi, in qua re fiat; quia non est alia substantia quam substantia carnis et sanguinis, quae integra manet. Solutio. Corpus Christi integrum manet in semetipso, et tamen frangitur et dividitur in sacramento.
QUAESTIO XCVII. Quaeritur an malus verum corpus Domini et verum sanguinem sumat. Solutio. Utrumque vere sumit, sed malo suo; quia indigne - indignus est enim qui aliter sumit, quam Christus instituit, vel qui est in mortali peccato.
QUAESTIO XCVIII. Item quaeritur utrum Christus quotidie immoletur. Solutio. Qui semel occisus est in ara crucis, immolatur quotidie in memoriam ipsius passionis in sacramento, nec repetitur ex sua infirmitate, sed nostra, qui quotidie peccamus, et venialium remissionem consequimur, et augmentum virtutum si digne participamus. Opponitur de hoc quod Augustinus dicit, quod bonus sacramentum, et rem sacramenti accipit; malus vero tantum sacramentum, et non rem sacramenti, et jam superius dictum est, quod malus accipit verum corpus et verum sanguinem: ergo non solum sacramentum, sed etiam rem sacramenti malus accipit, quod indubitanter credendum est. Solutio. In praedictis verbis Augustinus sacramentum, verum corpus et verum sanguinem Christi vocat rem gratiam spiritualem, quam solus bonus et non malus accipit.
QUAESTIO XCIX. Quaeritur quale corpus Christus dederit discipulis suis, mortale, an immortale? si mortale, quomodo potuit sine laesione dentibus teri vel frangi; si immortale, ergo dedit tale quale nondum erat. Solutio. Sane dicimus quod tale dedit quale voluit, cui nihil erat impossibile. Asserunt quidam tamen quod mortale dedit, quod nos sicut non asserimus, ita non negamus.
QUAESTIO C. Quaeritur quae sit hujus sacramenti virtus? Solutio. Venialium peccatorum remissio, perfectio virtutum, et est institutum in augmentum virtutum, et in medicinam quotidianae infirmitatis.
QUAESTIO CI. Quaeritur an quotidie sit communicandum. Solutio. Augustinus, inquit, quotidie Eucharistiam accipere nec laudo, nec vitupero: si quis tamen est in affectu peccandi, magis gravatur ex perceptione, quam purificatur; et si quis peccato mortali mordeatur, lacrymis satisfaciat; et si de caetero non peccandi voluntatem habeat, securus accedat.
QUAESTIO CII. Quaeri solet an pravi sacerdotes hoc sacrificium conficere queant? Solutio. Licet aliqui sint vita pravi, si intus sint nomine et sacramento, creduntur quod vere consecrant: qui autem excommunicati sunt, et de haeresi manifeste notati, non videntur hoc posse. In hoc sacramento tria oportet servari, scilicet formam, ordinem et intentionem: formam a Domino institutam; ordinem, ut sit sacerdos; intentionem, ut intendat hoc facere.
QUAESTIO CIII. Quaeritur an corpus Domini a brutis animalibus tangatur vel sumatur? Solutio. Nullo modo vel a mure, vel ab alia bestiola sumitur.
QUAESTIO CIV. Quid ergo sumit mus, qui manducat? Solutio. Deus novit, forsitan nisi accidentia, quae ibi sunt.
QUAESTIO CV. Nolite manducare propter illum, qui judicavit, et propter conscientiam scilicet infirmi, etc. Quaeritur quomodo dicat: Nolite manducare propter infidelem, vel infirmum fidelem, nonne melius esse propter utrumque manducare, quam abstinere? nam si abstinet, offenditur infidelis. Infirmus vero sibi potius relinquendus est, ut jam superius dictum: Qui infirmus est, olus manducet (I Cor. XIV). In hac enim existimatione, qui putat te idolum venerari, si idolo consecrata comedis, ipse sibi est relinquendus: licet enim te peccare manducando existimet, tamen non cum veneratione idoli comedis, nec ipse hoc putando a fide avertitur, imo zelo fidei credit te errare in hoc quod comedis, et ideo indignatur. Solutio. Melius est ipsum, qui manducavit abstinendo instruere, quam comedendo in errore fovere. Item si comederes coram infirmo fratre, ipse scandalizaretur, et ex scandalo periret. Ideo abstinendum est potius, quam edendum.
QUAESTIO CVI. Sive manducatis, sive bibitis, etc. Quaeritur quomodo possit impleri, ut omnia ad gloriam Dei facimus cum multa naturaliter faciamus, quae non ideo facimus, ut Deo placeamus? Solutio. Sic omnia opera nostra circumspecte fiant, ut nihil contra Deum fiat.
QUAESTIO CVII. Sicut et ego omnibus per omnia placeo. Alibi dicit: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem (Galat. I). Nunquid omnibus per omnia placens servus Christi non erat? Solutio. Quod dicit: Si adhuc hominibus placerem, sic intelligitur: Si hominibus placerem quantum in me est, ut causam, et finem ponerem in homine, servus Christi non essem. Qui autem placet propter veritatem, non ipse, sed magis ipsa veritas placet.
QUAESTIO CVIII. Si quis videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei. Hic habemus auctoritatem quod consuetudines sanctae Ecclesiae tenendae sunt, etsi rationem ignoremus quare ab illa sic constitutae sunt: Deus enim suam Ecclesiam in his quae ad ipsum pertinent non permittit errare. Nota: Ecclesia dicitur convocatio fidelium, et domus in qua convenitur ad Eucharistiam percipiendam, non solum ad mortis Christi commemorationem, sed etiam ut Christo moribus et vita conformemur.
QUAESTIO CIX. Vir imago et gloria est Dei, mulier vero imago et gloria est viri, etc. Quaeritur quomodo vir sit imago Dei et non mulier, cum in Genesi scriptum sit de utroque, quod facti sunt ad imaginem Dei? (Gen. I.) Solutio. Alia est imago communis viro et mulieri, de qua agitur in Genesi; alia est illa, quae soli viro et non mulieri convenit. Prima consistit in potentia naturali cognoscendi Deum; secunda in hoc intelligitur quod, sicut ex Deo omnia, sic ex uno homine omnes homines. Vel moraliter accipiendum: ut per virum, intelligatur ratio; per mulierem sensualitas, et secundum hoc vir et non mulier, est imago Dei.
QUAESTIO CX. Oportet haereses esse, etc. De auctoritate Ecclesiae. Quaeritur qui dicendus sit haereticus? Solutio. Haereticus proprie est, qui alicujus temporalis commodi, et maxime gloriae, vel principatus sui causa, falsas, et novas, et pravas sectas, et a veritate alienas invenit, vel ab aliis inventas tenet, sequitur et defendit.
QUAESTIO CXI. Probet autem seipsum homo, etc. Si quis in mortali peccato est non accedat, sed dicat: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum (Matth. VIII). Quid est ergo aliquem seipsum probare nisi videre, an conscientia sua mordeat se de mortali, et si est in proposito manendi adhuc in peccato? Sacerdos autem eum, qui est in peccato mortali, non tamen manifesto debet monere, ne accedat; non tamen ipsi communionem subtrahere potest. Si autem publica fama vel crimen accuset, nullo modo accedat, ne ei sacerdos det. Si enim vel gratia sui, vel pecunia convictus dederit tali, quantum in se est, Christum occidit: quod est valde timendum.
QUAESTIO CXII. Divisiones autem gratiarum; idem autem spiritus, etc. (I Cor. XII.) Cum opera Trinitati sint indivisa, quaeritur cur gratias Spiritui sancto, ministrationes Filio, operationes Patri attribuat? Solutio. In gratia maxime apparet benignitas, quae ad proprietatem Spiritus sancti pertinet: ideo gratias Spiritui sancto attribuit. In ministrationibus vero sapientia lucet, quae ad Filium solet referri. In operationibus potentia, quae specialiter Patris est: ideo operationes ad Patris auctoritatem refert.
QUAESTIO CXIII. Alii datur sermo sapientiae, etc. Notandum, quod accipitur aliter sapientia, et scientia hic quam ibi: O altitudo divitiarum scientiae et sapientiae Dei (Rom. XI). Cum enim dicit: O altitudo divitiarum scientiae, et sapientiae Dei, sapientiam, et scientiam, vocat divinam essentiam. Cum autem dicit, alii datur sermo sapientiae; alii sermo scientiae, sapientiam, vocat cognitionem de aeternis, scientiam vero, cognitionem de humanis.
QUAESTIO CXIV. Haec operatur omnia unus atque idem Spiritus. Quaeritur quare Pater non dicatur donum, sicut Filius vel Spiritus sanctus, cum det seipsum, sicut et aliae personae: nemini enim datur Filius vel Spiritus sanctus sine Patre. Solutio. Propter auctoritatem principii, ne intelligatur esse ab alio, qui est a nullo.
QUAESTIO CXV. Sicut enim unum corpus, etc. Quaeritur an soli boni istis donis participent? an etiam mali? Quod autem etiam mali haec habeant dona Spiritus: inde liquet, quod in Evangelio legitur, quia dicent ad Dominum in die judicii: Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et daemonia ejecimus? (Matth. VII) quibus dicet Dominus: Amen dico vobis: Nescio vos, etc. (Matth. XXV.) Item Joannes evangelista cum videret quemdam, qui non sequebatur Dominum, ejicere daemonia in nomine Christi, voluit prohibere; cui Dominus ait: Noli prohibere, qui non est mecum contra me est (Marc. IX). Ex quibus patet quod et mali his donis saepe utuntur, et sic videtur, quod sint de corpore Christi, et sint ejus membra; sed iidem, cum sint mali, sunt membra diaboli. Solutio. Non dicit Apostolus quod omnes habentes dona Spiritus sancti in unitate corporis consistant; vel Ecclesia large accipitur, scilicet multitudo omnium sacramentis Ecclesiae participantium. In quibus sunt quaedam putrida membra, et grana multa cum paleis, quae dicuntur esse in corpore, sed non de corpore. Unde Joannes: A nobis exierunt, sed non de nobis erant (I Joan. II). Nota, quod Apostolus dicit omnia membra corporis, cum sint multa, unum corpus sunt. Hoc dico propter quosdam nolentes concedere, quod partes omnes alicujus totius simul junctae recipiant nomen totius, cum etiam dicatur in symbolo Athanasii, anima et caro sunt unus homo.
QUAESTIO CXVI. Si habuero omnem fidem, charitatem autem, etc. (I Cor. XIII.) Hic Apostolus manifeste ostendit quod fides, et caetera dona non possunt haberi sine charitate. Quaeritur ergo imprimis, de qua fide hic agatur, an de fide catholica, an de alia? sed non de alia, quia per aliam non possunt montes transferri de loco ad locum, sicut per hanc, de qua hic agit: ergo de fide catholica hic agit: unde constat, quod ipsa potest haberi sine charitate, et sic a malis potest haberi, quod multi negant. Est autem, secundum hos, fides catholica, fides operans per dilectionem. A quibus quaeri potest an unum vocent? an duo fidem per dilectionem operantem, hoc autem totum unum esse non potest? Qui enim fidem sic habet, non solum credit, sed etiam diligit. Haec autem duo in malis esse non possunt, sed quantum in fide est simpliciter hoc totum, in malo etiam in diabolo esse potest. Quid enim credit iste bonus quod non credit iste malus. Nonne iste malus, vel etiam diabolus, credit quod Christus mortuus est, et a morte resuscitatus, et caetera quae credenda sunt, quae ad fidem sunt necessaria. Sed objicitur secundum hoc, quod diabolus habet fidem catholicam, et sic fit catholicus. Solutio. Catholicus duobus modis dicitur, et qui catholice vivit, vitam Christi imitando: et catholicus dicitur, qui omnia credit credenda, sive habeat charitatem, sive non. Concedunt quidam quod etiam diabolus secundum aliam acceptionem possit dici catholicus, quod nostris auribus graviter sonat, maxime cum illa cognitio, quod ille habet de Christo, magis sit ex naturae subtilitate, quod ex Christianae fidei inspiratione.
QUAESTIO CXVII. Charitas est fons proprius bonorum, etc. Quaeritur, an charitas possit haberi ab iis qui sunt damnandi. Nonne ipsi sunt alieni, qui non communicant fonte proprio bonorum. Solutio. Ideo charitas dicitur fons proprius bonorum, quia nemo potest simul charitatem habere, et malus esse.
QUAESTIO CXVIII. Charitas nunquam excidit, etc. Quaeritur an charitas semel habita nunquam amittatur. Nam, si nunquam excidit, et nunquam amittitur, ergo ii qui damnandi sunt, aliquando charitatem habere non possunt. Solutio. Ideo charitas dicitur nunquam excidere, quia habetur hic et in futuro, in praesenti vero habita amittitur, et amissa iterum recuperatur.
QUAESTIO CXIX. Scientia destruetur, etc. Quaeritur quomodo dicat scientiam destrui in futuro. Nunquid non habebimus cognitionem in futuro earum rerum, quarum nunc habemus? Habebimus quidem, et multo majorem quam habeamus in praesenti: quomodo ergo scientia destruetur? Solutio. Dicunt quidam quod scientia destruetur a sua partialitate et imperfectione, ut non sit partialis et imperfecta. Sed hoc est eam augeri et perfici, et non destrui, quia eodem modo potest dici de charitate, quod ipsa sit destruenda. Sicut enim imperfecte cognoscimus: ita imperfecte diligimus, et cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.
Solutio. Dicunt quidam, quod non scientia, sed modus ejus aenigmaticus et umbratilis destruendus est. Sed iterum eadem ratione et charitas videtur esse destruenda: cujus modus scilicet imperfectionis in futuro est evacuandus. Ad hoc respondetur quod verum est quod modus imperfectionis tolletur a charitate, sed non omnis modus. In futuro enim diligetur propter se, et propter Deum proximus, sicut in praesenti diligitur. Alii etiam dicunt quod actus scientiae in futuro destruetur. Charitas vero, quae nunc est, nec ejus actus, nec quidam modus in futuro destruetur: fides autem, et spes ex toto evacuabuntur: scientia vero ex parte destrueter: cujus actus et modus non erit.
QUAESTIO CXX. Sed est alia quaestio, quae nos magis urget: verum est, et negari non potest quin charitas in praesenti sit comparatione futuri imperfecta, sed Apostolus probat tali argumento, quod prophetiae evacuabuntur, et quod scientia destruetur: Ex parte scimus, et ex parte prophetamus: cum autem venerit, quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est: cum ergo charitas ex parte est, consimili argumento ipsa evacuabitur, cum venerit quod perfectum est. Solutio. Nos autem dicimus quod alia ratione dicitur scientia, vel prophetia ex parte, alia ratione charitas imperfecta. Ex eo enim quod quidam cognoscunt, quidam non cognoscunt, prophetia vel doctrina habet locum in hoc praesenti, ubi alius alium docet et instruit. In futuro vero ubi omnes erunt docibiles Dei, quando omnes a maximo usque ad minimum cognoscent Deum plene et perfecte, tunc doctrina hominum non habebit locum: quando nemo dicet fratri suo: Cognosce Deum. Ideoque scientia, id est doctrina, evacuabitur. Charitas autem non sic dicitur ex parte esse. Non enim ideo habet esse, quia quidam diligunt, et quidam non diligunt: imo multo verius erit quando omnes diligent perfecte. Nota, aenigma est obscura similitudo, et sicut in praesenti omnis creatura est quasi quoddam speculum, in quo videtur Deus: sic in futuro ipse Deus erit speculum omnis creaturae, in quo omnia videbuntur verius, quam in semetipsis. Hinc est secundum quosdam quare scientia sit destruenda: quia umbratilis iste modus cognoscendi, quem nunc habemus, plena cognitione accedente non erit.
Chapter 13 of 28