Skip to the text

IX. In epistolam II ad thessalonicenses.

Paulus, et Silvanus (II Thess. I), etc. Hanc Epistolam scribit Apostolus Thessalonicensibus. Orta enim apud eos graviori tribulatione monet eos ad patientiam, ostendens justum Dei judicium, ut boni gloriam consequantur, mali poenam. Et quia in prima epistola quaedam dicit de Adventu Domini et de resurrectione mortuorum, unde putabatur dies Domini instare; nunc alteram scribit epistolam, in qua significat, licet obscure (nec enim aperte potest), de abolitione regni Romani, de Antichristi apparentia, et damnatione, et de quorumdam fratrum inquietudine. Scribit etiam non instare diem Domini sicut occasione prioris Epistolae quibusdam videtur. Est itaque intentio Apostoli in hac epistola, bonos et quietos ad patientiam movere, et inquietos corrigere; et quae obscure dixerat in priori epistola, hic aliquatenus aperire. Modus talis, primo salutat, deinde gratias agit de bonis eorum; postea monet ad patientiam, et ad constantiam; inde asserit, quod adventum Christi praeveniet Antichristus, et aliqua adventus Antichristi signa licet obscure denuntiat, agens de abolitione Romani regni et de interfectione Antichristi. Circa finem vero, ut curiosos atque otiosos corripiant, obsecrat.

QUAESTIO I. In flamma ignis dantis vindictam iis, qui non noverunt Deum. Quaeritur, an Dominus in igne circumdatus venturus sit ad judicium? Solutio. In flamma ignis dicitur venturus, quia terribilis impiis apparebit, ut eos exurat atque cruciet. Ignis quidem ejus adventum praecedet, quo elementa solventur, ut renoventur.

QUAESTIO II. Quaeritur quomodo vivi reservabuntur illi, quos vivos inveniet Dominus. Solutio. Sicut tres pueros in camino fornacis, ignis non laesit; sic ille ignis praecedens adventum judicis bonos non laedet.

QUAESTIO III. Quaeritur quas poenas animae impiorum nunc patiuntur apud inferos, an materiales, an tantum conscientiae tortiones? Solutio. Creditur, quod poenas materiales, ut ignem et frigus patiantur. Unde dicitur: Transibunt de aquis nivium ad calorem nimium (Job. XXIV).

QUAESTIO IV. Item quaeritur quomodo his poenis torquentur, cum res spirituales a corporeis contingi nequeant. Solutio. Fieri potest ut per ea puniantur, a quibus non continguntur, velut quis horrorem magnum ex aliquo viso vel imaginato contrahit, etsi ab illo non contingatur.

QUAESTIO V. Item resumptis corporibus, cum illa deinceps immortalia futura sint, quomodo in illis punientur, cum dissolvi nequeant? Solutio. Erunt quidem corpora malorum immortalia, sed passibilia, id est talia in quibus mali patiantur, sine tamen laesione naturalis quantitatis, vel essentiae ipsorum corporum.

QUAESTIO VI. Nisi venerit discessio primum (II Thess. II), etc. Quaeritur: quomodo quod dicit de discessione fiet? Solutio. Hoc quatuor modis potest intelligi, vel de terreno Romano imperio vel de spirituali imperio Romanae Ecclesiae, vel de fide, vel de Antichristo. Cum alia translatio dicit Refuga. Nota quod legitur quod Antichristus nascetur in Babylone de tribu Dan. Juxta quod Jacob ait: Fiat Dan coluber in via, et cerastes in semita (Gen. XLIX). Qui cum primum se manifestabit veniet Hierosolymam, et circumcidet, se dicens: Ego sum Christus Judaeis promissus.

QUAESTIO VII. Qui extollitur super omne, quod dicitur Deus, ut dii gentium vel sancti; aut quod colitur, ut Deus Trinitas. Sed quaeritur quomodo poterit se extollere super Deum trinitatem? Nonne haec erit maxima ejus superbia et extollentia quod dicet se Christum esse, et ita Deo aequalem, non enim majorem se dicet; quomodo ergo extollitur super omne quod colitur Deus? Solutio. Ut mihi videtur in hoc intelligitur haec extollentia, quod ille iniquus, homo peccati, filius perditionis, venerationem et culturam soli Deo Trinitati debitam, faciet sibi exhiberi et non Deo. Legitur quod sicut in Christo habitavit plenitudo divinitatis, ita in Antichristo plenitudo malitiae, et omnis iniquitatis, et, ut ita dicam, plenitudo diabolitatis erit.

QUAESTIO VIII. Unde potest quaeri an erit homo simpliciter, an diabolus personaliter eum assumet, ut Deus hominem. Solutio. Non potest diabolus sic hominem assumere, ut sibi personaliter unitus sit; erit ergo purus homo, quem tamen diabolus sic possidebit, ut omni virtute nequitiae suae, et omni iniquitate impleat, ut prorsus deditus illi et devotus nihil velit, nihil possit nisi quod diabolus vult et potest.

QUAESTIO IX. Mysterium jam operatur iniquitatis. Dicit expositor, quod in Nerone et in aliis malis occulte operatur jam diabolus, qui in Antichristo aperte saeviet. Unde quaeritur quomodo occulte operetur in Nerone. Nonne Nero Christum negavit, et aperte eos, qui Christum praedicabant, persecutus est? Solutio. Ideo dicitur in Nerone operari occulte; quia hoc fecit Nero fraudulenta quorumdam suggestione. Vel, quod melius est, ideo dictus est diabolus operari occulte in Nerone, non quia manifesta esset illa persecutio, sed quia illa est umbra, et figura, et imago quaedam illius, quae fiet per Antichristum quae multo gravior erit omnibus, quae praecesserunt. Regnabit enim tribus annis, et dimidio; et sedens in papilione in monte Oliveti interficietur virtute Spiritus sancti per Michaelem, ut ipsum Dominum vel alium angelum, ut dicunt doctores.

QUAESTIO X. Quem Dominus destruet illustratione adventus sui etc. Nonne Antichristus prius interficietur antequam Dominus veniat ad judicium? Ex libro enim Danielis intelligitur, quod concedentur electis quadraginta duo dies ad poenitentiam post mortem Antichristi. Quanto vero post venturus sit Dominus, penitus nescitur non solum ab hominibus, sed etiam ab angelis. Quomodo ergo dicit apostolus: Illustratione adventus sui (cum ante adventum sit interficiendus) destruet illum Dominus? Solutio. Interficietur quidem, ut creditur, ante adventum Domini Antichristus corporis, et animae solutione; Dominus tamen destruet illum jam resuscitatum cum toto corpore, illustratione adventus sui damnando, et in ignem aeternum mittendo, dicens illi et aliis reprobis: Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV).

QUAESTIO XI. Secundum operationem Satanae, etc. Dicit expositor, non tamen sine sensu, ut phrenetici, qui culpam non habent de malis quae agunt. Unde potest quaeri, si totum faciet Antichristus diabolo instigante et cooperante, et quodammodo compellente, quare ei imputetur potius quam phreneticis, vel si phrenetici hoc faciunt diabolo instigante, quare eis non imputatur. Et quomodo sunt sine culpa de malis quae agunt, potius quam ille iniquus? Solutio. Phrenetici, qui sunt sine sensu magis dicendi sunt aliquid pati quam aliquid agere; et mala fiunt potius per eos quam ab ipsis; quoniam ipsi non sunt auctores, cum voluntatem ad hoc non applicent. Antichristus vero sic diabolo instigante omnia faciet, quod voluntatem suam omnem et sensum ad eumdem applicabit; et ideo ei omnia imputabuntur ad poenam aeternam.

QUAESTIO XII. Signis, et prodigiis mendacibus, etc. Quaeritur de signis illis, quae per diabolum faciet Antichristus, an ideo dicta sint mendacia, quia non vera ut videntur, sed phantastica erunt; id est quia mortales sensus per phantasmata decepturus est, vel ideo dicta sunt mendacia, quia Dei permissione ad mendacium trahent? Solutio. Videtur nobis verisimile esse, quod omnia signa illa, quae diabolus poterit facere, et Antichristus faciet vere. Illa vero, quae diabolus non habet in sua potestate, nec ille iniquus faciet vere, sed per solam magicam artem deludet oculos mortalium ut videatur facere, quae vere non faciet. Unde Apostolus dicit: Cujus adventus erit in omni virtute, quantum ad ea, quae vere faciet, et in omni seductione, quantum ad ea quae non vere faciet. Omnia tamen valent ad seductionem impiorum. Quae autem sunt illa, quae diabolus poterit et quae non potestati ejus subjacent, non est nostrae parvitatis evolvere.

QUAESTIO XIII. Mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut judicentur, etc. Quaeritur autem de illis qui signis et prodigiis illius iniqui permoti credent ipsum esse bonum, et Dei Filium: an habeant aliquam excusationem? Si enim ei non divinum cultum exhibebunt, cum conscientia eorum dictet eis, ipsum tanquam Deum adorandum, ad mortem peccabunt, et ita videntur inexcusabiles esse. Solutio. Apostolus dicit quia non receperunt claritatem veritatis, ut salvi fierunt, id est Christum prius manifeste praedicatum, mittet illius Deus operationem erroris, ut credant mendacio et judicentur: ubi satis docet quod propter praecedentia peccata non habebunt excusationem, etsi arbitrentur se obsequium praestare Christo, id est vero Deo, credendo in Antichristum

QUAESTIO XIV. Dicit Augustinus quod posse habere fidem, vel charitatem, natura fidelium est: habere fidem, vel charitatem, gratia Dei. Unde potest quaeri quomodo hoc debeat intelligi. Nonne quod naturale est, nobis in nostra facultate est? sed cum habere fidem, vel charitatem sine gratia non possumus, quomodo posse habere fidem, natura est fidelium? Solutio. Posse habere fidem, id est potentia habendi, naturalis est; sed hujus potentiae usum habere, solius gratiae est, et non naturae.

QUAESTIO XV. Qui non vult operari, non manducet (II Thess. III). Quaeritur de quo opere hic agatur. Si enim de exteriori, quomodo praecipit ne manducet qui non vult operari? Multi enim digni sunt manducare, licet non operentur. Solutio. Augustinus dicit quod Apostolus vult servos Dei corporaliter operari, ut non compellantur egestate, necessaria petere; non tamen male agunt, qui opera exteriora pro spiritualibus postponunt cum habeant unde vivant, quia Maria optimam partem elegit (Luc. X). Illi vero, qui curiositati dediti operari nolunt, reprehenduntur; non qui minora bona pro majoribus deserunt.

QUAESTIO XVI. Si quis non obedierit verbo nostro per Epistolam, hunc notate, et non commisceamini cum illo, ut confundatur. Dicit ita Apostolus, quod ille qui admonitioni Ecclesiae resistit excommunicandus est. Unde quaeri potest qualiter id faciendum est. Et certum quod magna discretione faciendum est, ne Ecclesia detrimentum incurrat, nec levi causa talis vindicta exercenda est.

Chapter 21 of 28