I. In epistolam ad romanos. (pars 7)
QUAESTIO CCIII. Non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe. Quaeritur quid creatura subjecta vanitati non velit: si malum non vult, voluntas bona est: sed tunc nihil est quod sequitur. Sed propter eum, etc.; si autem bonum non vult, peccat cum debeat velle bonum. Solutio. Voluntas pluribus modis dicitur; quandoque enim dicitur naturalis affectus, ut ibi, non quod volo, ago; quandoque consensus illius, secundum quod dicitur voluntas damnanda vel remuneranda; quandoque horror carnis, ut ibi: Non sicut ego volo, sed sicut tu (Matth. XXVI), et hoc modo hic accipitur, et est sensus: Licet amara sit poena, quam sustineo, tamen delector eam sustinere propter Christum.
QUAESTIO CCIV. Omnis creatura ingemiscit, etc. Quaeritur quomodo hoc verum sit, cum lapis sit creatura, nec tamen ingemiscat? Solutio. Omnis, hic non colligit singula generum, sed genera singulorum, et est sensus: Omnis creatura, id est homo, in quo est omne genus creaturarum. Tres enim sunt species creaturae, scilicet corporalis, et animalis, et spiritualis: quae omnes sunt in homine, et sic omnis creatura ingemiscit in homine.
QUAESTIO CCV. Non solum autem illa, sed et nos, etc. Nonne nomine creaturae intelliguntur boni? quomodo ergo distinguit Apostolus inter apostolos primitias Spiritus habentes, et inter creaturam quasi ipsi boni non essent? Solutio. Qua ratione inter creaturam et filios Dei, licet filii Dei sint creatura, distinguit inter creaturam et apostolos, quamvis ipsi sint creaturae, distinctionem faciens quae attenditur non in diversitate alterius qualitatis, sicut glossae diligenter inspectae declarant.
QUAESTIO CCVI. Spes, quae videtur, non est spes, etc. Quaeritur quid sit, quod nomine spei significatur, cum dicitur: Spes quae videtur, et a quo removetur; cum dicitur: Non est spes. Ei, quod non est spes quomodo nomen spei convenit, vel aptatur? Solutio. Sicut aequivoce dicitur fides id, quo creditur et id quod creditur; sic aequivoce spes, id quo speratur, et id quod speratur, appellatur. Et sic spes, quae videtur, id est res sperata, non est spes, qua speramus, scilicet virtus illa. Vel aliter, spes, quae videtur, id est illa quae est de re visibili, non est spes nostra, scilicet, cujus jam merito salvi facti sumus.
QUAESTIO CCVII. Ipse spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Quaeritur, cum Spiritus nullo indigeat, nec aliquas angustias patiatur, quomodo dicatur postulare vel gemere. Solutio. Quod ipso auctore faciunt sancti, Spiritui attribuitur: postulat ergo, vel gemit, quia facit nos postulare, vel gemere.
QUAESTIO CCVIII. An Spiritus aliquod postulet, et non obtineat? Nonne quoties aliquid petimus ex charitate, ipse Spiritus postulat in nobis; sed saepe petimus pro illo, qui jacet in crimine. nec exaudimur, et sic videtur, quod Spiritus quo docente oramus, non exaudiatur. Solutio. Duae sunt species justae orationis, vel cum petimus quod est petendum, vel cum petimus ubi est petendum; quandoque autem petimus ubi est petendum: nec tamen quod est petendum, et Spiritus tunc docet qualiter sit petendum, sed non docet quid est petendum, et ideo non obtinemus. Quotiescunque autem petimus quod est petendum et ubi est petendum, obtinemus.
QUAESTIO CCIX. Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Nonne quidam ad tempus diligunt, et postea cadunt et sic damnantur? His autem non omnia cooperantur in bonum, et ita videtur, quod diligentibus Deum non omnia cooperantur in bonum. Solutio. Non dicit simpliciter, quod diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, sed diligentibus et vocatis sanctis secundum propositum: quidam enim diligunt, nec tamen vocati sunt sancti secundum propositum, sicut quidam sunt praeordinati ad vitam, nondum tamen diligunt, et neutris omnia cooperantur in bonum, sed diligentibus et vocatis sanctis secundum propositum.
QUAESTIO CCX. Item quaeritur quomodo propria peccata talium cooperentur eis in bonum. Solutio. Humiliores et doctiores resurgunt.
QUAESTIO CCXI. Sed nonne, si non cecidissent, sed tunc bonum fecissent, meliores essent quam modo sint; ut haec corrupta si haberet cum iis bonis, quae nunc habet, etiam virginitatem, nonne altioris gradus et majoris meriti esset? Solutio. Est quidem verum si Maria Magdalene cum tanta devotione haberet etiam virginitatem, majoris meriti esset, sed ad perfectionem quamdam casus ipsius cooperatus est, et forsitan si non tam turpiter cecidisset, nunquam medicum coelestem tantum dilexisset: non tamen peccatum est, ut gratia abundet.
QUAESTIO CCXII. Item quaeritur quomodo malorum peccata cooperentur bonis in bonum. Solutio. Nihil fit in mundo, quod aliquid utilitatis non conferat bono universitatis, et sic omnia bona, vel mala propria, vel aliena cooperantur bonis in bonum.
QUAESTIO CCXIII. An omnia damnandis cooperentur in malum? Quod mala ipsorum, eis noceant constat: sed utrum bona, quae quandoque faciunt, cooperentur eis in malum, potest quaeri quod videtur: quia scriptum est: Melius est viam veritatis non agnoscere, quam post agnitam, retroire (II Petr. II). Solutio. Damnandis non omnia cooperantur in malum; quia pro bonis, quae quandoque faciunt, minus punientur. Quod autem dicitur: Melius est, etc. Non de iis damnandis, qui aliquando justi fuerunt, dictum est de haereticis.
QUAESTIO CCXIV. Quos praescivit, et praedestinavit. Quaeritur an praescientia sit causa praedestinationis, sicut praedestinatio causa est vocationis, vocatio causa justificationis, et justificatio magnificationis, quod videtur secundum suppositum ordinem: sed cum utrumque sit aeternum, quomodo unum potest esse causa alterius? Solutio. Licet utrumque sit aeternum, tamen unum potest esse causa alterius; sicut Filius et Spiritus sanctus, cum uterque sit aeternus, tamen Filius causa est Spiritus sancti; sic, secundum quosdam, praescientia pertinet ad scientiam, et sic ad Filium; praedestinatio ad electionem; electio ad voluntatem, quae pertinet ad proprietatem Spiritus sancti: ideoque sicut Filius est causa Spiritus sancti, sic et praescientia causa est praedestinationis, quam naturaliter, non tempore praecurrit.
QUAESTIO CCXV. An idem sit in Deo praescientia, et praedestinatio? Ad cujus quaestionis solutionem sciendum est quod divina usia cum sit una et simplex; tamen propter varios effectus diversa sortitur vocabula; dicitur enim sapientia, scientia, praevidentia, providentia, dispositio, praedestinatio. Sed sapientia et scientia de omnibus est praeteritis, et praesentibus, et futuris bonis et malis, et praevidentia de eisdem; providentia de gubernandis, quae quandoque accipitur pro praevidentia dispositio de faciendis; praedestinatio de salvandis, et sic in Deo quantum ad essentiam idem est praescientia et praedestinatio.
QUAESTIO CCXVI. An praescientia esset in Deo, si nulla essent futura? Quod non, sic volunt probare. Si nulla essent futura, Deus non praesciret aliqua futura, etsi hoc esset, praescientia non esset in Deo; sed praescientia est divina scientia, et ipsa est Dei essentia, et sic videtur, si nulla essent futura, quod Deus non esset; quod absit! Solutio. Praescientia non simpliciter significat divinam essentiam, sed circa eam designat relationem respectu futurorum: unde ista locutio, si nulla essent futura, praescientia non esset in Deo; duobus modis intelligitur. Si enim dicatur: Si nulla essent futura, praescientia non esset in Deo, id est, si nulla essent futura, subjecta divinae scientiae nulla essent, unde ipsa diceretur praescientia, verus est intellectus. Si autem sic intelligatur: Si nulla essent futura, praescientia non esset in Deo, id est, scientia, qua praescit futura, falsa est intelligentia.
QUAESTIO CCXVII. An praescientia Dei sit causa futurorum, an futura praescientiae? Nulla essent futura, nisi Deus praevidisset; et sic videtur, quod praescientia sit causa futurorum. Unde Augustinus universas creaturas, non quia sunt, ideo novit Deus; sed jam sunt, quia novit. Sed cum aeque sciat bona et mala, videtur quod praescientia causa tam malorum quam bonorum sit. Sed dicit Origenes: Non propterea aliquid erit, quia id Deus scit futurum, sed quia futurum est illud, praescit Deus: hoc videtur esse contrarium illi superiori sententiae Augustini. Solutio. Quandoque accipitur notitia pro beneplacito, et tunc est causa futurorum; sed tantum bonorum: sic quod Augustinus superius accepit: quandoque vero solam notitiam, vel cognitionem significat, et tunc non est causa futurorum; sed aeque se habet ad bona et ad mala; et sic Origenes accepit, et sic nec praescientia causa est futurorum, sed nec futura praescientiae, nisi dicatur causa sine qua non sit.
QUAESTIO CCXVIII. An praescientia necessitatem eveniendi inferat rebus futuris? Quod videtur, quia si Deus praescivit aliquid futurum, illud non potest non evenire; et si hoc est, necessario eveniet quidquid praescivit. Item videtur, quod Dei praevidentia posset falli; quia si illud, quod est praevisum, potest aliter evenire quam evenit, potest aliter quam sit praevisum evenire, ut si Deus aliquem hodie lecturum praevidit: conceditur ab omnibus, quod talis aliquis, qui hodie est lecturus, potest non legere, et sic aliter quam sit praescitum potest contingere. Solutio. Communis haec est, haec et similia possunt per conjunctionem et disjunctionem exponi; sensus conjunctionis hic est: Si Deus praevidit, necesse est evenire, id est, non potest simul esse utrumque, ut Deus praevideat et non eveniat, et sic est verum. Disjunctionis sensus hic est: Hoc futurum non potest aliter evenire quam eo modo quo evenit, et quam sit praevisum, et hoc est falsum. Item si aliter eveniret quam est praescitum, non falleretur divina providentia; quia tunc hoc non esset praevisum, sed aliud quod tunc eveniret. Praedictae solutioni sic objicitur: Si Deus aliquid praevidit, illud eveniet; haec hypothetica est necessaria: unde si antecedens est necessarium, et consequens; sed antecedens est necessarium, quia quod est praescitum, non potest non praescitum esse, et sic videtur quod quidquid futurum est, quadam necessitate sit futurum. Quod etiam videtur aliter posse probari: Deus ab aeterno Verbo aeterno suo dixit de quolibet futuro, quia erit; sed impossibile est Deum mentiri: sed si illud quod dixit futurum non eveniret, consequeretur quod Deus esset mendax, et ita necessario eveniet quod futurum est; unde Augustinus: Sicut necessarium est fuisse quod fuit, sic necessarium est fore quod futurum est. Et alibi de Deo loquens: Cujus, inquit, voluntas necessitas est, quia, si voluerit, necessario erit. Solutio. Sunt nonnulli, qui concedunt quod Deus potest non praevidisse, quod ab aeterno praevidit: et ideo dicunt quod antecedens praecedentis hypotheticae non est necessarium, et ideo nec consequens. Sed qualiter verum sit, quod dicunt, non video. Item secundae objectioni respondeant, quomodo Deus non sit mendax, si illud, quod futurum praedixit, non eveniat; vel quomodo voluntas Dei sit necessitas; vel quomodo verum sit, quod dicit Augustinus, necessarium est fore, quod futurum est. Nos autem Augustinum sequentes, dicimus geminam necessitatem esse, unam, quae attenditur secundum causas inferiores, quae quandoque impeditur a superioribus; et alteram, quae intelligitur secundum causas superiores, quam impossibile est non impleri. Eorum autem quae futura sunt, quaedam aeque eveniunt, et secundum causas superiores, et secundum causas inferiores, quaedam tantum secundum causas superiores: quidquid autem futurum est quoad necessitatem, quae intelligitur secundum universitatem causarum, non potest impediri quin eveniat. Usus autem loquendi formatus est secundum causas inferiores, quia magis nobis notae sunt. Unde saepe dicimus, quod aliquid potest esse, et idem potest non esse, quia causae istae utrumque permittunt; secundum causas vero superiores unum tantum potest esse, scilicet quod Deus vult, quod disponit, quod ab aeterno praescivit, et Verbo suo futurum praedixit, et nullo modo potest impediri quin eveniat: ad has causas Augustinus respiciens, dixit necessario fore quod est futurum.
QUAESTIO CCXIX. Item quaeritur an scientia Dei possit augeri vel minui. Quod possit, volunt probare sic: Deus scit hunc lecturum, sed potest non legere: ergo Deus potest nescire hunc lecturum. Vel sic: Iste non est lecturus; sed potest legere: ergo Deus potest scire istum lecturum, qui non est lecturus: sed potest fieri ut legat, ergo potest a Deo sciri quod non sit. Solutio. Scientia Dei immutabilis est, nec potest augeri vel minui: tamen concedunt nonnulli, quod Deus potest scire quod nescit, et nescire quod scit, et plura scire quam sciat, nescientes respondere praedictis objectionibus. Nos autem dicimus quod Deus non potest scire quod nescit, nec nescire quod scit, nec plura scire quam scit; quia si aliqua quae nunquam fient inciperent fieri, non tamen inciperent a Deo sciri, qui ab aeterno omnia perfecte novit, non solum quae quandoque fiunt, sed quaecunque possunt fieri: scit enim et quibus causis possunt fieri, et qualia essent, si fierent. Non enim modo pleniorem habet scientiam de mundo, quam habuit ab aeterno: nec modo minorem scientiam de iis, quae nunquam fient, cum possent fieri, quam haberet si fieret. Tamen magna quaestio est utrum aliquid tale sit in sola possibilitate, quod nunquam sit actu: quod enim non habet in Deo causam, quomodo potest prodire in actum? Sed de hoc alibi dicendum est quod modo ex accidenti tetigimus. Praedictis autem objectionibus respondentes, dicimus quod haec, Deus scit hunc lecturum, ponit quod iste sit lecturus et quod hoc sciat Deus: et ideo ex quo non est lecturus, non est concedendum quod Deus sciat hunc lecturum, non quia Deus aliquid nesciat: sive enim legat, sive non legat, non ideo plus vel minus scit vel non scit Deus. Idem judicium de similibus. Notandum etiam, quod cum dicitur, quod ille qui est lecturus, potest non legere, vel qui non est lecturus potest legere, hoc dictum est secundum causas inferiores; si autem ad causas superiores respiciamus, quod futurum est determinate erit, et non alterum, nec poterit non evenire: tamen quia usus formatus est secundum causas inferiores, quae neutrum cogunt, sed utrumque permittunt, dicimus, quod utrumque potest esse et non esse, cum tamen in veritate verum sit, futurum unum, et non alterum.
QUAESTIO CCXX. An numerus praedestinatorum possit augeri, vel minui? Idem quaeritur de numero reproborum. Quod sic volunt probare. Deus potest non apponere gratiam cui apponit, quod si faceret, praedestinatus damnaretur; et potest apponere cui non apponit: quod si faceret, reprobus salvaretur. Et sic qui praedestinatus est, potest damnari, et qui reprobus est, potest salvari: et aliquis potest transire de numero praedestinatorum ad numerum reproborum, et e converso. Solutio. Hoc ad similitudinem praedictorum solvunt secundum conjunctionem et disjunctionem. Nos autem dicimus, quod est possibile secundum causas inferiores, forsitan impossibile est secundum causas superiores. Item non videtur esse consequens, Deus potest hunc salvare vel damnare, ergo hic potest salvari vel damnari. Non enim posse Dei sequitur posse nostrum, ut si Deus potuit aliter redimere genus humanum, quod ideo genus humanum posset aliter redimi, quam per mortem Filii Dei: et si hoc Deus habuit in sua potestate, quod homo ideo habeat in sua potestate aliter salvari, nonne Deus potest, si vellet, salvare Judam? Nunquid ideo Judas potest salvari? Notandum est, quod causae inferiores dicuntur, quas Deus in prima rerum conditione creaturis indidit, secundum quas similia ex similibus nascuntur, ut ex tali grano talis arbor vel fructus procedat. Causae vero superiores dicuntur divina potentia, voluntas, dispositio et praedestinatio: quae quandoque cum inferioribus, quandoque sine ipsis operantur: quae semper habent effectum, inferiores vero non semper; imo quandoque a superioribus impediuntur.
QUAESTIO CCXXI. Conformes fieri imaginis Filii sui, etc. Quaeritur cur Filius dicatur imago Patris. Solutio. Quia simillimus ejus, et quia est ejusdem essentiae.
QUAESTIO CCXXII. Sed cum Spiritus sanctus sit aeque similis Patri, cum sit ejusdem substantiae, quare Filius et non Spiritus sanctus dicitur imago Patris? Solutio. Quia imago magis pertinet ad proprietatem generationis quam processionis: ea enim, quae generantur, solent esse similia magis, quam ea quae procedunt.
QUAESTIO CCXXIII. An Filio sint duae imagines, quia est imago increata secundum quod Deus, et imago creata secundum quod est homo. Solutio. Non ideo duae imagines, quia in Christo imago increata, et imago creata non sunt duae imagines, sed una: sicut est Filius Dei et filius hominis; non tamen duo filii, sed unus Filius Dei et filius hominis.
QUAESTIO CCXXIV. Quos vocavit, hos et justificavit, etc. Quaeritur quomodo distinguit Apostolus inter vocare et justificare, cum vocando, justificet. Solutio. Per vocationem intelligit charitatis infusionem; per justificationem gratiam subsequentem et conservantem.
QUAESTIO CCXXV. Quos praedestinavit, et vocavit, etc. Quaeritur an omnes vocati sunt praedestinati, quod videtur, quia vocatio est effectus praedestinationis. Sed aliqui sunt vocati, qui non sunt electi, quia scriptum est: Multi sunt vocati, pauci electi (Matth. XXII); sed soli electi sunt praedestinati; ergo non omnes vocati sunt praedestinati. Solutio. Vocatio alia est communis, quae fit praedicatione exterius, et etiam quandoque interius per inspirationem: alia est specialis, quae fit secundum propositum, secundum quam nullus vocatur nisi electus et praedestinatus. Secundum autem communem vocationem dictum est: Multi sunt vocati, pauci vero electi.
QUAESTIO CCXXVI. Quis accusabit adversus electos? Nullus, quia quod Deus non vult, alius non potest. Sed quaeritur quid sit Deum aliquem accusare? Solutio. Deum accusare, est permittere hominem in peccatum cadere. Diabolum vero accusare, est per tentationem in peccatum dejicere, et dejiciendo accusabilem facere.
QUAESTIO CCXXVII. Quaeritur quomodo Christus interpellet pro nobis. An voce, an tantum mente et desiderio? an alio modo? Solutio. Christum pro nobis interpellare, est per merita suae obedientiae in sua humanitate exhibitae Deo Patri, nos ei per fidem et dilectionem reconciliare adhaerentes.
QUAESTIO CCXXVIII. Quaeritur etiam an sancti, quorum patrocinia postulamus pro nobis interpellent, et quomodo? Solutio. Sanctos pro nobis interpellare non est aliud quam Deum pro meritis eorum bonos affectus, quos habemus in eos propter Deum remunerare, et ideo nihil interest, sive nos audiant sive non audiant.
QUAESTIO CCXXIX. Quis separabit nos a charitate Dei, etc. Quaeritur an Apostolus erat tantae perfectionis, ut non posset peccare mortaliter; si enim non potuit separari a Deo, nec potuit peccare mortaliter: hoc enim separari. Sed cum alibi dicat: Ne magnitudo revelationum exstollat me, datus est mihi stimulus carnis meae (II Cor. 12): innuit quod si potuit extolli, potuit peccare etiam mortaliter, et sic separari. Solutio. Nullus alius ab eo poterat separare Apostolum; ipse tamen poterat seipsum separare, quia in hoc meruit, quod potuit transgredi, et non est transgressus. Cum enim Christum ante Neronem confessus est, tunc potuit eum negare, si vellet: quod ergo nec vita, nec mors potuit, ipse potuit.
QUAESTIO CCXXX. Quaeritur quomodo causa faciat martyrem, et non poena, cum nullus sit martyr sine poena, sicut nec sine causa. Sicut enim poena sine causa non sufficit ad coronam martyrii, sic nec causa sine poena. Solutio. Quod dicitur, causa facit martyrem et non poena, scilicet tantum intelligendum est. Sed dicet aliquis, quod eadem ratione potest dici, poena facit martyrem non causa, ut intelligeretur tantum. Responsio. Causa sine poena prodest; poena sine causa non solum non prodest, sed obest; et hoc quod poena prodest, quando prodest, hoc habet ex causa, ideo potius hoc dicitur quam illud.
QUAESTIO CCXXXI. Tristitia mihi magna est, continuus dolor cordi meo (Rom. IX). Quaeritur quare Apostolus dicat se dolere, quod prius cum errantibus errans persequebatur Ecclesiam: cum enim magnum commodum provenerit ex illa persecutione, non est ei dolendum, sed gaudendum de ipsa? Solutio. Non dolebat Apostolus de bono, quod est consecutum de malo suo, sed de peccato, quod ipse commisit, pro quo dolere semper bonum est.
QUAESTIO CCXXXII. Optabam ipse anathema esse a Christo pro fratribus. Quaeritur quomodo Apostolus optaverit separari a Christo, an secundum gloriam, an secundum justitiam. Si secundum gloriam, videtur plus dilexisse fratres quam Deum, quod nullo modo faciendum est; si secundum justitiam optavit separari, hoc non potuit sine peccato et sine offensa Dei, quod rationabiliter ab aliquo non potest optari. Solutio. Non optavit separari a Christo sic vel sic, sed his verbis ostendit mirabilem affectum suum, quem habuit erga Judaeos, quo genere locutionis usus est Moyses dicens: Aut dele me de libro vitae, aut dimitte eis hanc noxam (Exod. XXXII). Vel potest dici, quod uterque tam Moyses quam Apostolus praeposuit in desiderio suo et optatione salutem tantae multitudinis propriae saluti, nec in hoc dilectionem Dei postposuerunt; imo Dei gloriam et honorem propriae saluti praeferentes, malentes Dei gloriam magnificari in tot salvatis, quam diminui in uno salvato; et haec perfectio excedit omnem perfectionem, quia major non potest excogitari.
QUAESTIO CCXXXIII. Quid ergo dicemus? Nunquid iniquitas apud Deum? Quaeritur an Deus sit iniquus reprobando, et indurando, et tandem damnando istum qui non potest bene operari sine gratia praedestinationis, maxime cum ipsam praedestinationem non possit promereri? Solutio. Nulla nimirum est apud Deum iniquitas. Ut autem pateat nullam iniquitatem esse apud Deum, videndum est quid sit praedestinatio et quid ejus effectus, et quid reprobatio et ejus effectus. Praedestinatio est gratiae praeparatio: nomine gratiae hic significantur bona gratuita, quibus in praesenti justificamur, vel in futuro coronamur; sed quod praeparatio significat videndum est. Dictum est superius quod divina usia cum sit una et simplex, propter varios effectus rerum diversa sortitur vocabula: de quibus unum est praedestinatio. Praeparatio itaque non est aliud quam ipse Deus praeparans, et discernens, et statuens, et propenens, vel eligens in semetipso, ut haec, vel illis in tempore conferat dona, et hoc propositum vel haec praeparatio causa est futurorum bonorum, quibus adoptamur in filios Dei. Ecce dictum est, quid sit praedestinatio, et quid ejus effectus, scilicet vocatio, justificatio, et magnificatio. Sed nunquid reprobatio est aliquid quod ab aeterno fuerit in Deo, vel ipse Deus: quod sit causa futurorum malorum sicut praedestinatio bonorum? Quod si conceditur sequitur, quod Deus sic causa est, et auctor malorum. Unde sciendum est quod reprobatio non aliquid ponit; quia non est aliud Deum aliquem reprobare, nisi non eligere, et non praedestinare, bona gratuita non praeparare. Cujus effectus est indurare: quod non est aliud, nisi gratiam non apponere, qualis causa talis est effectus. Nulla autem est iniquitas vel injustitia, si Deus non det aliquid illi, cui nil debet. Non itaque Deus iniquus in eo, quod aliquem reprobat vel indurat.
QUAESTIO CCXXXIV. Quaeritur autem cur Deus non omnes reprobavit, vel cur non omnes praedestinavit; sed quosdam praedestinavit et quosdam reprobavit. Solutio. Si omnes praedestinaret, lateret divina justitia, quia nesciretur quod juste deberetur culpae; si omnes reprobaret, non appareret bonitas Dei. Judicavit autem melius esse Dei sapientia bonum et malum esse, quam tantum bonum, quamvis ipsa non fecerit nisi bonum.
Chapter 7 of 28